Page images
PDF
EPUB

X

ut rebus laetis par sit mensura malorum?) huius, qui trahitur, praetextam sumere mavis, an Fidenarum Gabiorumque esse potestas

et de mensura ius dicere, vasa minora frangere pannosus vacuis aedilis Ulubris? Xe ergo quid optandum foret, ignorasse fateris Seianum; nam qui nimios optabat honores et nimias poscebat opes, numerosa parabat excelsae turris tabulata, unde altior esset casus et impulsae praeceps immane ruinae. quid Crassos, quid Pompeios evertit, et illum, ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites? summus nempe locus nulla non arte petitus magnaque numinibus vota exaudita malignis. ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci descendunt reges et sicca morte tyranni.

100

105

IIO

115

Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis incipit optare et totis quinquatribus optat, quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam, quem sequitur custos angustae vernula capsae. eloquio sed uterque perit orator, utrumque largus et exundans leto dedit ingenii fons. ingenio manus est et cervix caesa, nec umquam sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. 'o fortunatam natam me consule Romam!' Antoni gladios potuit contemnere, si sic omnia dixisset. ridenda poemata malo,

I 20

112 ac vulnere PS: et vulnere w: et sanguine 5, Serv. Verg. g. II 498, Io. Sarisb. policr. II 15 fin. | 114 aut famam P: ac famam pw | 115 quinqua**** P] 116 parcam P, Jahn: partam

ζω

[ocr errors]

quam te conspicuae, divina Philippica, famae, 125 volveris a prima quae proxima. saevus et illum exitus eripuit, quem mirabantur Athenae torrentem et pleni moderantem frena theatri. dis ille adversis genitus fatoque sinistro, quem pater ardentis massae fuligine lippus a carbone et forcipibus gladiosque paranti incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.

Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis lorica et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre et summo tristis captivus in arcu humanis maiora bonis creduntur.) ad hoc se Romanus Graiusque et barbarus induperator erexit, causas discriminis atque laboris

130

135

inde habuit: tanto maior famae sitis est quam 140 virtutis. quis enim virtutem amplectitur ipsam, praemia si tollas? patriam tamen obruit olim gloria paucorum et laudis titulique cupido haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae discutienda valent sterilis mala robora fici, quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris. expende Hannibalem: quot libras in duce summo invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro percussa Oceano Niloque admota tepenti

145

rursus ad Aethiopum populos altosque elefantos. 150 additur imperiis Hispania, Pyrenaeum

134 c***de P | 136 captivos P| 144 atque P: ad quae pw | 147 quod P: quot pw| 149 percussa Pw: perfusa p5| 150 altos P: alios w Prisc. VI 5 26

transilit. opposuit natura Alpemque nivemque: diducit scopulos et montem rumpit aceto. iam tenet Italiam; tamen ultra pergere tendit. 'Actum' inquit 'nihil est, nisi Poeno milite portas 155 frangimus et media vexillum pono Subura.'

[ocr errors]

o qualis facies et quali digna tabella, cum Gaetula ducem portaret belua luscum! exitus ergo quis est? o gloria! vincitur idem nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi mag

nus

mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,
donec Bithyno libeat vigilare tyranno.
finem animae, quae res humanas miscuit olim,
non gladii, non saxa dabunt, nec tela, sed ille
Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor
anulus. i demens et saevas curre per Alpes,
ut pueris placeas et declamatio fias!

unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis,
aestuat infelix angusto limite mundi,

160

165

179

ut Gyari clausus scopulis parvaque Seripho: cum tamen a figulis munitam intraverit urbem, sarcophago contentus erit, mors sola fatetur, quantula sint hominum corpuscula. creditur olim velificatus Athos et quidquid Graecia mendax audet in historia, constratum classibus isdem suppositumque rotis solidum mare, credimus altos defecisse amnes epotaque flumina Medo prandente, et madidis cantat quae Sostratus alis. ille tamen qualis rediit Salamine relicta,

175

155 inquid P: inquit p | 166 i om. P| 170 gyare P❘ 175 contractum P: constratum pw

in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis 180 barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos, ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeummitius id sane, quod non et stigmate dignum credidit. huic quisquam vellet servire deorum!sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis fluctibus ac tarda per densa cadavera prora. has totiens optata exegit gloria poenas!

185

190

195

'Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos!' hoc recto vultu, solum hoc et pallidus optas. sed quam continuis et quantis longa senectus plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum dissimilemque sui, deformem pro cute pellem pendentisque genas et talis aspice rugas, quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, in vetula scalpit iam mater simia bucca. plurima sunt iuvenum discrimina, pulchrior ille hoc, atque ille alio, multum hic robustior illo: una senum facies, cum voce trementia membra et iam leve caput madidique infantia nasi, frangendus misero gingiva panis inermi. usque adeo gravis uxori natisque sibique, ut captatori moveat fastidia Cosso. ▾ non eadem vini atque cibi torpente palato gaudia.

200

204

aspice partis

180 chorum PSw | servire P: saevire pw| 183 quid? Weber anim. p. 16 sq. Jahn: quod Pw | 189 hoc**recto P | 199 madidaque P: madidique pw | 202 captori moveant P: captatori moveat pw

nunc damnum alterius.

tas,

nam quae cantante volup

2101

RY

canta ERSITY OF

sit licet eximius, citharoedo, sitve Seleucus
et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
quid refert, magni sedeat qua parte theatri,
qui vix cornicines exaudiet atque tubarum
concentus? clamore opus est, ut sentiat auris, 215
quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.
praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis
febre calet sola, circumsilit agmine facto

morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,
promptius expediam, quot amaverit Oppia moe-
chos,

220

quot Themison aegros autumno occiderit uno, quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus pupillos,

223

225

percurram citius, quot villas, possideat nunc,
quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.
ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos
perdidit ille oculos et luscis invidet, huius
pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
ipse ad conspectum cenae diducere rictum
suetus hiat tantum, ceu pullus hirundinis, ad quem
ore volat pleno mater ieiuna.

sed omni

230

membrorum damno maior dementia, quae nec
nomina servorum nec vultum agnoscit amici,
cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos, 235

211 citharoedo sive Seleuco P: citharoedus pw: sitve Seleucus 214 cornichines PS | 217 iam in PS: iam | 220-225 quod P | 231 at P: ad pw | 232 materiae luna P: mater ieiuna pw.

« PreviousContinue »