Page images
PDF
EPUB

A

XI

TTICUS eximie si cenat, lautus habetur;

si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno excipitur vulgi, quam pauper Apicius? omnis convictus thermae stationes, omne theatrum de Rutilo. nam dum valida ac iuvenalia membra sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur, non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno, scripturus leges et regia verba lanistae. multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum creditor introitum solet exspectare macelli, et quibus in solo vivendi causa palato est. egregius cenat meliusque miserrimus horum et cito casurus iam perlucente ruina. interea gustus elementa per omnia quaerunt, numquam animo pretiis obstantibus; interius si adtendas, magis illa iuvant, quae pluris emuntur. ergo haut difficile est perituram arcessere summam lancibus oppositis vel matris imagine fracta,

et quadringentis nummis condire gulosum fictile: sic veniunt ad miscellanea ludi. refert ergo, quis haec eadem paret: in Rutilo nam

5

ΙΟ

15

20

I caenat P6 ardent Barth, Rigalt: ardet Guiet, Jahn: ardens Pw | 8 scribturus P❘ 12 caenat P 15 opstantibus P| 16 iubant ementur P: iuvant emuntur pw | 20 miscillanea PS

luxuria est, in Ventidio laudabile nomen

sumit et a censu famam trahit. illum ego iure despiciam, qui scit, quanto sublimior Atlas

30

35

omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem 25 ignoret, quantum ferrata distet ab arca sacculus. e caelo descendit γνώθι σεαυτόν, figendum et memori tractandum pectore, sive coniugium quaeras vel sacri in parte senatus esse velis; neque enim loricam poscit Achillis Thersites, in qua se transducebat Ulixes; ancipitem seu tu magno discrimine causam protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, orator vehemens, an Curtius et Matho buccae. noscenda est mensura sui spectandaque rebus in summis minimisque, etiam cum piscis emetur, ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum in loculis. quis enim te deficiente culina et crescente gula manet exitus, aere paterno ac rebus mersis in ventrem fenoris atque argenti gravis et pecorum agrorumque capacem? talibus a dominis post cuncta novissimus exit anulus et digito mendicat Pollio nudo. non praematuri cineres nec funus acerbum luxuriae, sed morte magis metuenda senectus. hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae et coram dominis consumitur; inde ubi paulum nescio quid superest et pallet fenoris auctor,

40

45

24 sci* P❘ athlas P| 26 ignorat 5 | 31 Tersites P❘ 34 aut Heinrich | 38 te om. P| culina 5: c**ina P: crumena pw | 44 praematu** P

qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt. cedere namque foro iam non est deterius quam 50 Esquilias a ferventi migrare Subura.

55

ille dolor solus patriam fugientibus, illa maestitia est, caruisse anno circensibus uno. sanguinis in facie non haeret gutta; morantur pauci ridiculum effugientem ex urbe pudorem. Experiere hodie, numquid pulcherrima dictu, Persice, non praestem vita vel moribus et re; si laudem siliquas occultus ganeo, pultes coram aliis dictem puero, sed in aure placentas. nam cum sis conviva mihi promissus, habebis 60 Euandrum, venies Tirynthius aut minor illo hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, alter aquis, alter flammis ad sidera missus. fercula nunc audi nullis ornata macellis. de Tiburtino veniet pinguissimus agro haedulus et toto grege mollior, inscius herbae, necdum ausus virgas humilis mordere salicti, qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani asparagi, posito quos legit vilica fuso. grandia praeterea tortoque calentia faeno ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae parte anni, quales fuerant in vitibus, uvae, Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem aemula Picenis et odoris mala recentis,

65

70

49 hostria P: hostrea pw: ostia 5 | 55 effugientem Pw: et fugientem Prisc. VIII 4 23 5 Jahn, Hermann | 57 nec 5 Jahr: ***P vel pw Herm. | 58 si S5 Jahn: sed Pw Herm. I canço P: ganeo pw 73 pyrum P

M. I. III.

nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
autumnum et crudi posuere pericula suci.
haec olim nostri iam luxuriosa senatus
cena fuit. Curius parvo quae legerat horto
ipse focis brevibus ponebat holúscula, quae nunc
squalidus in magna fastidit compede fossor,
qui meminit, calidae sapiat quid vulva popinae.
sicci terga suis, rara pendentia crate,
moris erat quondam festis servare diebus
et natalicium cognatis ponere lardum,

75

80

85

accedente nova, si quam dabat hostia, carne.
cognatorum aliquis titulo ter consulis atque
castrorum imperiis et dictatoris honore
functus ad has epulas solito maturius ibat,
erectum domito referens a monte ligonem.
cum tremerent autem Fabios durumque Catonem 90
et Scauros et Fabricios, postremo severos
censoris mores etiam collega timeret,

nemo inter curas et seria duxit habendum,
qualis in Oceano fluctu testudo nataret,
clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
sed nudo latere et parvis frons aerea lectis
vile coronati caput ostendebat aselli,
ad quod lascivi ludebant ruris alumni.
[tales ergo cibi, qualis domus atque supellex.]
tunc rudis et Graias mirari nescius artes
urbibus eversis praedarum in parte reperta

95

100

81 sapiat qui P❘ 82 **ate P: grate S 91 postremo P: rigidique 93 habendam P 94 oceano P: oceani | 95 et P: ac fulchrum P 99 del. Heinr. | 100 rudis pw: ruris P

magnorum artificum frangebat pocula miles,
ut phaleris gauderet ecus caelataque cassis
Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta
pendentisque dei perituro ostenderet hosti.
ponebant igitur Tusco farrata catino;
argenti quod erat, solis fulgebat in armis.
omnia tunc, quibus invideas, si lividulus sis.
templorum quoque maiestas praesentior et vox
nocte fere media mediamque audita per urbem,
litore ab Oceani Gallis venientibus et dis
officium vatis peragentibus. his monuit nos,
hanc rebus Latiis curam praestare solebat
fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
illa domi natas nostraque ex arbore mensas
tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,
annosam si forte nucem deiecerat eurus.
at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,
nil rhombus, nil dama sapit, putere videntur
unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes
grande ebur et magno sublimis pardus hiatu
dentibus ex illis, quos mittit porta Syenes

105

110

115

120

et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, 125 et quos deposuit Nabataeo belua saltu

iam nimios capitique graves. hinc surgit orexis,

103 secus P: equus pw casis P | 106 venientis PS: fulgentis | 108 109 transp. 5 | 109 om. S | 113 oceani PS: oceano w 115 Latiis pw: latis P| 118 hoc P: hos w Oudend. Herm. ad P: in w❘ 120 caenandi P|121 nihil P bis | 123 ebenum Jahn: ebur l'o

« PreviousContinue »