The Ăne´d of Virgil, with Engl. notes by C. Anthon, ed. by J.R. Major

Front Cover
Charles Anthon, John Richardson Major
1845
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 358 - ... quin et supremo cum lumine vita reliquit, 735 non tamen omne malum miseris nee funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris. ergo exercentur poenis veterumque malorum supplicia expendunt: aliae panduntur inanes 740 suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni...
Page 69 - Hic canit errantem lunam solisque labores ; unde hominum genus et pecudes ; unde imber et ignes ; Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones ; quid tantum Oceano properent se tinguere soles 745 hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Page 111 - ... apparet domus intus, et atria longa patescunt ; apparent Priami et veterum penetralia regum, armatosque vident stantes in limine primo.
Page 371 - Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent: 850 tu regere imperio populos, Romane, memento; hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.
Page 214 - ... oro, si quis adhuc precibus locus — exue mentem. Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni 320 odere, infensi Tyrii ; te propter eundem exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam, fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes ? Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat.
Page 219 - I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, et cum frigida mors anima seduxerit artus, 385 omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas. Audiam, et haec Manis veniet mihi fama sub imos.
Page 457 - Vix ea dicta, dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, Nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros 340 Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
Page 238 - Accipite hanc animam, meque his exsolvite curis. 'Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi; ' Et nunc magna mei sub terras ibit imago. ' Urbem praeclaram statui ; mea moenia vidi : 65 5 ' Ulta virum, poenas inimico a fratre recepi : ' Felix, heu nimium felix, si litora tantum ' Numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae ! ' Dixit : et os impressa toro, ' Moriemur inultae, 'Sed moriamur,
Page 213 - Aenean compellat vocibus ultro : ' dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305 posse nefas tacitusque mea decedere terra ? nee te noster amor nee te data dextera quondam nee moritura tenet crudeli funere Dido...
Page 211 - Olympo regnator, caelum et terras qui numine torquet ; ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras. 270 quid struis ? aut qua spe Libycis teris otia terris ? si te nulla movet tantarum gloria rerum nee super ipse tua moliris laude laborem, Ascanium surgentem et spes heredis luli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus 275 debentur.

Bibliographic information