9 et, ut de animi obtorpescentis stimulis loquamur, ad excutiendum veternum salutaria sunt etiam mordacia conviciantis dicteria, τοῖς σώφροσιν γὰρ ἀντίκεντρα γίγνεται.3 Sed instar omnium regis Hebræorum sapientissimi oraculum divinitus inspiratum audiamus: "Verba sapientum sunt stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quæ per Magistrorum consilia data sunt a PASTORE UNO." Nobis, adolescentes optimi, UNUS est PASTOR, Dominus Noster Jesus Christus, ex Cujus manibus per Magistros Sapientiæ,-Ecclesiæ Christianæ Doctores,stimulos accepimus, nos ad fortiter et amanter agendum provocantes; et a Quo clavos quoque habemus in altum defixos, ad fidem nostram, inter omnes mundi procellas inconcussam, firmiter roborandam et solidandam. Ille est "Lux Mundi "5 66 'quæ illuminat omnem hominem venientem in mundum; et quæcunque sapienter excogitata et pulchrè dicta a quolibet mortalium accepimus, Eschyl. Eumen. 130. 5 Joh. ix. 5. 4 Eccl. xii. II. 6 Joh. i. 9. B ΙΟ nostrâ quidem sententiâ, sunt quasi scintillæ ex illâ Luce ineffabili coruscantes. Neque enim Ethnicos proscribimus tanquam ex illâ divinâ societate exules penitus atque extorres. Imò verò potius Alexandrinæ Ecclesiæ Theologis aures applicemus, qui affirmare non dubitaverunt omnes sapientiæ rivulos, ubicunque scaturientes, ex sempiterno τοῦ Λόγου τοῦ ἀϊδίου fonte profluxisse. Valete, dilecti in Domino. Dabamus feriâ secundâ post Pascha A.S. MDCCCLXXVII. ETHICA ET SPIRITUALIA. Σὺν Θεῷ. LORD, be Thy Word my rule, Thy glory be my aim, Thy holy will my choice; Thy promises my hope, Thy Providence my guard, Via est DEI lex; Meta gloria est DEI. DEO est Natura, quod fecerit. Naturæ Conditor nihil in miraculis contra naturam fecit, sed tantum contra illam consuetudinem quæ nobis innotuit. Miraculum esset omnibus miraculis incredibilius, si mundus sine miraculis Christo credidis set. Omni miraculo, quod fit per hominem, magis miraculum est homo. Nisi Deus esset immutabilis, nulla mutabilis natura permaneret. Tempus a creatura cœpit, utrumque a Deo. Nihil in tempore novum est Deo, Qui condidit tempora, et ab æternitate existens omnia suis quæque temporibus distribuit, Nihil in hoc mundo fieri potest, nisi vel faciente vel permittente Deo. Peccatum non est natura, sed vitium naturæ. Cum legitur SCRIPTURA, DEUM tibi cerne loquentem: Tu, quoties oras, ipse Deo loqueris. Naturæ liber est unus ; Scriptura secundus; Novum Testamentum in Vetere latet; Vetus Testamentum in Novo patet. Umbra in Lege; imago in Evangelio; veritas in Cœlo. (S. Ambros.) Οἱ προφῆται κατὰ Χριστὸν ἔζησαν. (S. Ignat.) Hebræorum Patriarcharum Vita fuit prophetia. (S. Aug.) Quod Vetus Testamentum non intelligatur a Judæis, non minuit ejus auctoritatem, imò auget; nam in ipso Vetere Testamento Judæorum cæcitas clarè prædicitur. Sol facit ut solem videas; Deus facit ut videas Deum. |