Page images
PDF

Scholarum Dialecticarum) fed annum agens ætatis primum et vigefimum hæc' moliri incoeperat. Septimo pòs, primam, ut putatur, Dialecticam et Aristotelicas Animadverfiones ad academiam Parisiensem edidit : fequente anno Euclidem Latinè, quam et præfatione commendavit. Ex eo tempore multos adversarios contra se irritavit, et præsertim duos homines, quos Talæus in academia sua dum contentionem totam enarrat, non nominat tamen. Vix, inquit, Aristotelicæ Animadversiones lectæ erant, cùm P.A Ramus repentè ad prætorii tribunalis capitalem contentio. nem per certos homines falso academiæ nomine rapitur, novique criminis accusatur, quòd fcilicet, Aristotelem oppugnando, artes enervaret : hac enim oratione Aristotelea actio instituta. est. Hinc Aristoteleorum clamoribus agitatus, ad summum Parifienfis curiæ concilium traducitur. Id cum ex adversariorum fententia non procederet, novis artibus à fenatu Parisiensi ad regiam cognitionem res de. fertur: conftituuntur judices quinque bini ab utraque parte, quintus à rege nominatur; causam de singulis ani. madversionum capitibus dicere jubetur Ramus: qui tametsi de quinque judicibus tres infensifsimos habebat, tamen ut mandato regio obtemperaret, ad diem constitutam adfuit; scriba unus aderat ; qui rationes Rami et judicum sententias exciperet. Biduo magna contentione de dialecticæ artis definitione et partitione, quæ in logici organi libris nullæ essent, concertatum est. Tres Aristotelei judices primo die, contra omnes bene descriptæ artis leges, judicarunt ad dialecticæ artis perfectionem definitione nihil opus esse. Qui duo judices à Ramo lecti erant, contrà censuerunt. Poftridie tres judices Aristotelei vehementer conturbati, de partitione afsentiuntur, caufámque in aliam diem rejiciunt. Verùm ne non damnaretur Ramus, novuin confilium initur, ut ab initio tota disputatio retexatur, judicata pridie, pro nihilo habeatur. Ab ista judicum inconstantia provocat Ramus; fed frustrà ; judicium n. fine provocatione tribus illis judicibus datur; condemnantur triumvirali illa sententia non folùm Animadversiones Aristotelicæ, fed Institutiones etiam Dialecticæ: auctori interdicitur, ne in pofterum vel docendo vel fcribendo, ullam philofophiæ partem attingeret : ludi etiam magno apparatu celebrantur, in quibus Ramus et Ramea Dialectica Аа 2

ludibrio

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

derent: et lite quidem fuperiores videbantur difceffuri, nifi P. Ramus cæterique professores regii ad curiam cona volantes, judicü tam alieni insolentiam dissuasiflent. Verùm illius temporis tam crassa ignorantia fuit, ut libris editis, proditum fit, in ea academia doctores extitisse, qui mordicus defenderent, “ ego amat" tam commodam fyntaxin effe, quàm “ ego amo;" ad eámque pertinaciam compri. mendam, authoritate publica opus fuisse. . In mathematicis quid effecerit, Ramus, Scholæ Mathematicæ aliáque ejus opera testantur, Ea meditantem, belli civilis calamitas interpellavit ;-acceptis igitur à rege literis, ad regiam Fontilbelaquei bibliothecam profectus, mathematicas prælecti.. ones ad initio plenius et uberius retractavit. Tum in Italiam cogitabat, quo ipsum Bononia honorificè invitarat; vel faltem in Germaniam : fed viis omnibus terror mortis intentatus, rumor etiam Prælei sui indignis modis direpti ac bibliothecæ fpoliatæ, ad regiam Vinçennarum proprius urbem revocarunt. Sed et alia vis etiam gravius urgebat, ut è Vincennis per invia itinera profugiendum efiet, et subinde variis in locis delitescendum: in fuga tamen et la. tebris otium hofpitésque sui cupidissimos reperit; in eóque otio Scholas Physicas confcripfit, vel potius inchoavit. Erumpente rursus bello civili, in optimatum castra profugit : eo tumultu post sex menses fedato, reversus, nihil in bibliotheca præter irania reperit fcrinia ; mathematicas tantùm commentationes Resnerus (qui Parisiis permanfit) direptoribus commodùm eripuit. Impendente jam tertium civili bello, impetravit à rege Carolo ad invisendas exteras academias annuam dimifsionem, quasi legationem liberamı, In extremis regni finibus, vix militum quorundam manus, nisi prolato in medium diplomate regio, effugisset. Ter dimissus, ter repetitus, tandem velocitate summa eo pera venit, ubi ficariis licentia nequaquam pareat. Adventus ejus in Germaniam bonorum ac doctorum omnium fingulari humanitate et gratulatione exceptus est. Argentorati Joannes Sturmius, ejus academiæ author fimul et rector, peramanter eum accepit deinde academia tota adjunctis etiam quibusdam ad ampliorem gratulationem comitibus et baronibus, liberalisliinè tractavit : quo die, denique, nobilislinæ nuptiæ in eo loco celebrabantur, in prytaneum sum, mus urbis magistratus, publicæ gratulationis gratia cum

Sturmio

Sturmio eum adduxit. Bernam præteriens, tantum vidit; nec tamen fine consulis Stegeri honorifica liberalitate; atque Halleri, Aretii, aliorúmque doctisfimorum hominum amica gratulatione disceflit. Tiguri, Henricus Bullingerus simu. latque in urbem ingressus est Ramus, gratulator primus affuit, cænámque ei apparavit, eruditiffimis convivarum, Josiæ Simleri, Rodolphi Gualteri, Lodovici Lavalteri fers monibus longè gratiffimam. Poftridie cùm ab eoden Bul. lingero in aulam publicam deduceretur, miratus quid fibi vellet in eum locum frequentisfimus civium cujufque ordinis conventus, quæfivit ex eo, ecquæ illic etiam, ut Argentinæ, nobiles nuptiæ celebrarentur. Cui Bullingerus, tibi, inquit, nostra civitas nuptias illas celebrat. Præbuit ei. Heidelberga amicum Ursinum, Olevitanum,hofpitem etiam Immanuelem Tremellium, fautorem denique ipsum Electorem Palatinum, qui discedentem Ramum, aurea imagine sua donavit. Inde Francofurtum pergens, à primariis ali. quot civibus honorificè eft acceptus : deinde Noribergam ad præstantissimos opifices et mechanicos aliófque viros doctos et præsertim Joachimum Camerarium, profectus est: hic jurisconsultorum collegio mandatum à fenatu est, ut P. Ramo convivium publico urbis nomine instruerent. Inde Augustam perexit ubi urbis consul primarius eum liberalisfimè tractavit, adhibitis in convivium eruditis variæ doctrinæ convivis, fed imprimis Hieronimo Wolfio, et Tichone Bracheo, cum quo poft prandium in suburbanum confulis deductus, varios fermones de studiis mathematicis habuit. Rumore tandem reftitutæ pacis revocatus, Lau. sannam contendit: hic a viris doctis exoratus, logicam expóarin dies aliquot maximo concursu exhibuit. Geneva cum doctiffimis hominibus tum de cæteris liberalibus studiis, tuin de logicis collocutio illi affidua fuit, maximè cum Francisco de Cretenfi et Andrea Melvino, Scoto. Cum aliis multiseruditissimis viris, in Italia Commandino et Papio, in Anglia Dio et Acontio, in Germania Chytrco, aliisque permultis amicitiam per literas jaxantè coluerat. Nobiles et inclytæ civitates eum magnis et honorificis muneribus, et fexcentorum coronatorum oblato stipendio appetiverunt. Joannes electus rex Pannoni amplislimo stipendio Albæ Juliæ regendam academiam illi obtulit. Cracoviam liberaliffimè, immo in Italiam mille ducatorum ftipendio Bono.

A a 4

..

.

niam

« PreviousContinue »