Page images
PDF
[ocr errors][merged small][merged small]

“ Methodus est dispositio dianoëtica variorum axiomatum homogeneorum pro naturæ fuæ claritate præpositorum, unde omnium inter se convenientia judicatur, memoriáque comprehenditur.”

Methodi permagnus est in omni vita ufus, magna proinde laus.. Hanc Plato, in Philebo, effe ait “ donum homini. bus divinitus datum.” Aristoteles etiam “ ordinem in maximis bonis” numeravit. Fabius, “ Nec mihi,” inquit, 6. errare videntur, qui ipsam rerum naturam stare ordine putant; quo confuso, peritura sunt omnia."

Eft autem methodus, dispositio variorum axiomatum ho. mogeneorum, i. e. eorum quæ ad eandem rem pertinent, eandemque ad finem referuntur. Homogenea nifi fuerint, subordinata sibi invicem effe non poterunt, adeóque ne ordinata quidem. Itaque arithmeticum in geometria, geometricum in arithmetica veluti heterogenium et alienum methodus excludit. Pro naturæ autem fuæ claritate axiomata quæque præponenda sunt, prout argumenta priora, notiora, illustriora complectuntur. Prima autem præcedant an orta à primis parum refert, cùm utrorumque eadem affectio fit.

6 Atque -"Atque ut spectatur in axiomate veritas aut falfitas, in fyllogismo consequentia et inconsequentia; fic in methodo consideratur, ut per se clarius præcedat, obscurius fequatur; omninòque ordo et confufio judicatur. Sic disponetur ex homogeneis axiomatis primo loco absoluta notione primum, fecundo fecundum, tertio tertium, et ita deinceps."

Prius autem ficut et pofterius quinque modis dicimus : tempore, ut senem juvene; natura, ut causam effecto, genus fpecie; quicquid denique existendi consecutione est prius ; i. e. quod alio posito, ponitur ; et quo pofito, aliud non ponitur, ut unitas binario : nonnunquam etiam ubi consecutio reciproca eft, quod fimul est tempore, natura tamen est prius, ut sol suo lumine. Bifariam etiam dicitur prius natura ; generante fcilicet, ut partes toto, fimplex composito, media fine; vel intendente, ut totum partibus, compositum simplici, finis mediis. Prius difpofitione five loco dicitur, quod initio est proprius; ut in dicendo, narratio confirmatione. Prius dignitate; ut magistratus cive, aurum argento, virtus auro. Prius denique cognitione, quod cognitu facilius eft: idque vel in fe, vel nobis : in fe quod natura est prius ; nobis, quod pofterius est, et fenfibus objectum : illa perfectior est cognitio, hæc imperfectior. · 6. Ideòque methodus ab universalibus, ut quæ causas contineant, ad fingularia perpetuò progreditur.”. Adeoque ab antecedentibus omninò et abfolutè notioribus ad confequentia ir nota declarandum. : Unde intelligitur agi hic de methodo tradendi sive docendi, 'quæ analytica rectè dicitur, non inveniendi. Methodus n. inveniendi quæ à Platone dicitur “fynthetica," procedit à singularibus quæ tempore funt priora, fenfibusque fe prius offerunt ; quorum inductione generales notiones colliguntur : methodus autem docendi five inventa et judicata difponendi, de qua hic agitur ; contraria via, ut etiam docet Arist. 1 Metaph. c. 1, et 2, procedit ab universalibus, quæ natura sunt priora et notiora; non quo prius aut facilius cognofcantur, fed quòd pofteaquam funt cognita, præcedunt notionis natura et claritate quanto funt à fensibus remotiora. Sic generales rerum fpecies (ut optici etiam docent) citius in sensus incurrunt : et advenien, tem aliquem, judico prius animal esse quàm hominem, et

hominem quàm Socratem. Atque hanc folam methodum Aristot. paffim docuit.

“ Sed methodi unitatem exempli doctrinarum et artium præcipuè demonstrant, præcipuèque vindicant.

“ Quibus quamvis omnes regulæ generales fint et universales, tamen earum gradus distinguuntur: quantóque unaquæque generalior erit, tanto magis præcedet.

“ Generalissima loco et ordine prima erit, quia'lumine et notitia prima eft.

“ Subalternæ confequentur, quia claritate sunt proximæ : utque ex his naturæ notiores præponentur, minus notæ substituentur.

“ Tandemque fpecialiffima constituentur.

“ Definitio itaque generalissima prima erit;" caufas n. continet definitioni confectaria subjungentur, sive proprietatum fi quæ sunt et ex definitione per se non patent, explicationis distributio fequetur.

« Quæ fi multiplex fuerit, præcedet in partes integras partitio, fequetur divisio in fpecies. Partesque ipfæ et fpecies eodem ordine sunt rursus tractandæ ac definiendæ, quo distributæ fuerint.

« Et transitionum vinculis si longior inter eas intersit explicatio, colligandæ funt: id n. auditorem reficit ac recreat.”

Transitio autem vel perfecta est vel imperfecta. Perfecta, quæ breviter et quid dictum sit et quid fequatur, oftendit : qualis illa hujus libri secundi initio “ adhuc prima artis logicæ pars fuit," &c. Imperfecta eft quæ alterutrum duntaxat oftendit vel quid dictum fit, vel quid sequatur : qualis illa l. 1, c. 18,“ argumenta fimplicia ita fuerunt,” &c.

Exemplo fit grammatica. Hujus definitio, ut quæ generalissima fit, ex lege methodi primo loco statuatur; ars scilicet bene loquendi : secundo loco erit grammaticæ par. titio, in etymologiam et syntaxin ; tum etymologia, quæ de vocibus agit, definiatur; dein vocis partes in literis et fyllabis, fpeciesque in vocibus numeri et fine numero subfe. quantur, exituumque transitiones fuis locis collocentur : atque ita omnium etymologiæ partium definitiones, distri

butiones, butiones, colligationes, exempla denique specialiffima in fingulis disponentur: idemque in fyntaxi fiet. Hane viam omnes artes fibi propofuerunt.

Moderni quidem duplicem methodum inftituunt, « fyntheticam et analyticam: illam fcientiis theoreticis tradendis, physicæ puta vel mathematicæ magis accommodatam; qua partes fcientiæ ita difponuntur, ut à subjecto contemplationis universali ad particularia, à fimplicibus ad composita progreffus fiat : fic physica exorditur à corporis naturalis definitione; ad ejus deinde causas vel partes affectionesque generales ad fpecies denique progreditur. Methodum analyticam definiunt, qua ita disponuntur partes fcientiæ practicæ ut à notione finis fiat progressus ad notitiam principiorum vel mediorum, ad illum finem assequendum : fic in ethicis à fine, scilicet beatitudine, ad media, nempe vir. tutes proceditur: Verùm cùm hac utraque methodus una eademque via, a definitione scilicet generaliffima, five illa subjectum five finem generalem contineat, ad minus generalia, à notioribus ad minus nota, à fimplicibus ad compos fita æque utrobique dividendo progrediatur, non videtur ob diversam in definitione generali, illic subjecti, hic finis mentionem, duplicem effe methodum constituendam ; fed unam potius, artium quidem tradendarum, eamque analyticam effe dicendam. .

« Atqui methodus non folùm in materia artium et doctrinarum adhibetur, fed in omnibus rebus quas facile et perfpicuè docere volumus.

« Ideoque poetæ, oratores, omnesque omninò scriptores, quoties docendum fibi auditorem proponunt, hanc viam fequi volunt, quamvis non ufquequaque ingrediantur atque insistant."

Sic Virgilius, in Georgicis, distribuit propofitam materiam in quatuor partes, ut antedictum est : primoque libro res communes persequitur, ut astrologiam, meteorologiam, deque segetibus et earum cultu differit, quæ pars operis prima erat, tumque transitio adhibetur initio fecundi libri.

“ Hactenus arvorum cultus," &c. Dein scribit generaliter de arboribus, tum fpecialiter de vitibus. Sic toto opere, generaliffimum, primo;. fubal

terna,

90

ra cum

ano

terna, medio : specialiffima, extremo loco ponere ftuduit.

Eandem Ovidius, in Faftis, difpofitionis hujus gratiam sequitur. Proponit initio summam operis. “ Tempora cum causis Latium digesta per annum,” &c.

Mox imploratione facta, partitionem anni statuit. Tum communes differentias interpretatus diei fasti, nefasti, &c. Tandem unumquemque mensem suo loco persequitur, et ordinis hujus à generalibus ad specialia studium suum præfatione indicat.

[ocr errors]

66 Oratores in proæmio ; narratione, confirmatione, peroratione hunc ordinem affectant, eumque artis et naturæ et rei ordinem appellant, et interdum ftudiofis afsectantur.”

Ut in Verrem, Cicero primùm proponendo tum partiendo. “ Quæstor," inquit, “ Cn. Papyrio cof. fuisti abhinc annos quatuordecim, et ex illa die ad hanc diem quæ fecisti, in judicium voco," &c. Propofitio hic et definitio fummæ rei eft, tanquam in hoc judicio generalissima. Partitio fequitur : “ hi sunt anni, &c., quare hæc eadem erit quadripartita distributio totius accusationis meæ." Quas partes quatuor earumque partium particulas deinceps suo quamque ordine et loco tractat, et transitionibus copulat;. tres primas tertio libro ; et fic deinceps.

“ Hæc igitur in variis axiomatis homogeneis fuo vel syllogismi judicio notis methodus erit, quoties perfpicuè res docenda erit.”

At cùm delectatione motuve aliquo majore ab oratore quovis aut poeta, ut quibuscum vulgo potissimum res est, ducendus erit auditor, crypfis methodi ferè adhibebitur; homogenea quædam rejicientur, ut definitionum, partitionum, transitionumque lumina. Quædam assumentur heterogenea, velut digressiones à re, et in re commorationes. Et præcipuè rerum ordo invertetur.

Sed oratoribus et poetis sua methodi, ratio relinquenda est; vel faltem iis, qui oratoriam et poeticam docent.

« PreviousContinue »