Page images
PDF
EPUB

enuntiandi, “quod eft non fentiens, eft non animal :" et hoc affirmatum planè axioma eft. Sed hac de re plura dicemus infra cap. 12, ad fecundam fpeciem explicati. Cur autem complexio, negata antecedentis parte altera, negata quoque effe debet, ratio eft, trita illa regula, " conclufio fequitur partem debiliorem :" negatumque debilius eft affirmato, particulare generali, contingens neceffario. Regulæ autem ratio eft, quia conclufio eft præmiffarum quafi effectum: nullum autem effectum eft toto genere dignius aut fortius fua caufa. Fallit ergo hic paralogifmus: "qui non differt à bruto differt à Sophronisci filio: Socrates non differt à Sophronifci filio; ergo non à bruto." Hæc conclufio non fequitur, uti debuit, affumptionem negatam, fed propofitionem affirmatam: et enim "non differt à bruto" non propofitionis totius, fed antecedentis duntaxat ejus eft negatio: idémque valet, acfi affirmatum fic effet; qui idem eft cum bruto." Sequitur autem conclufio five confequens partem antecedentis negatam non affirma. tam, quia fi partes conclufionis non confentiunt in argumento tertio, non confentiunt inter fe fequitur partem fpecialem, non generalem, quia genus concludit fpeciem, non fpecies genus; juxta illud fuperius dictum" de omni et nullo."

66

"Syllogifmus fimplex (nimirum qui ex fimplicibus axiomatis conftat) eft vel generalis, vel fpecialis, vel proprius."

"Generalis è propofitione et affumptione generali

bus."

Non ex generali etiam conclufione, ut patebit infra. "Specialis eft ex altera tantum generali."

[ocr errors]

Hæc enim regula firmiffima quoque eft, "ex utraque præmiffa particulari nihil concluditur." Exigit enim dictum "de omni et nullo" partem antecedentis unam faltem generalem: nec non in duabus particularibus quatuor funt termini: cùm enim individua, quæ vocant, vaga," particulares propofitiones faciunt, fit ut de alio fubjecto major, de alio minor ferè loquatur: ut, " quoddam animal est homo: quoddam animal eft brutum ; ergo quoddam brutum eft homo. Quidam funt divites: quidam funt docti; ergo quidam funt divites."

66

Proprius eft ex utraque propria."

Cur

Cur autem ex utraque propria cùm non ex utraque particulari, quia nempe hæc certa funt et de eodem dicta, illa vaga "ut fuprà."

Hinc liquet, cur ut axioma, ita fyllogifmus fpecialis in particularem et proprium dividi non potuerit, cùm fyllogifmus proprius non fit fpecies fyllogifmi fpecialis. Quare autem partes omnes non fint propriæ, i. e. axiomata propria, infra etiam apparebit. Et fyllogifmus quidem proprius, etfi ab Ariftotele neglectus, ab aliis rejectus fit, ufum tamen frequentiffimum habet.

66

catus.

Simplex fyllogifmus eft contractus partibus, vel expli

[ocr errors]

Ariftoteles in tres figuras dividit fyllogifmum; primam, fecundam, et tertiam. Verùm hanc Rami dichotomiam effe commodiorem et naturæ ordini aptius refpondere res ipfa demonftrabit.

"Contractus fyllogifmus eft, cùm exemplum pro argumento ita fubjicitur particulari quæftioni, ut utramque ejus partem antecedere et affumptione affirmatum effe intelligatur.'

[ocr errors]

Exempli gratia: "quædam confidentia eft virtus, ut conftantia. Quædam confidentia non eft virtus, ut audacia."

In his, ut cernimus, primò quæftio particularis duntaxat proponitur; generale enim, ut inquit Ariftot. pr. 1, 6, et 2, 7, in hac fpecie, quæ tertia nimirum Arist. figura est, concludere non licet: addo etiam, neque proprium; quæ ratio eft, cur fyllogifmus generalis non ex omnibus generalibus et proprium non ex omnibus propriis definitur, cùm in hac fpecie confequens five conclufio debeat femper effe particularis, etiamfi utraque pars antecedentis generalis aut propria fuerit: unde fequitur, particulares duntaxat quæftiones in hac fpecie concludi. Deinde exemplum fpeciale pro argumento fubjicitur five fubjungitur, ut "conftan

tia."

Hujus autem fyllogifmi difpofitio fpecialis hæc effe intelligitur, fi contractum explicamus (tametfi nunquam ferè nifi contractus in ufu occurrit) ut exemplum five argumentum tertium, primò utramque partem quæftionis in præmiffis, quod aiunt, antecedat, five præmiffæ utriufque fubjectum fit.

VOL. VI.

Y

"Hic

"Hic autem argumentum five exemplum utramque partem quæftionis antecedere intelligitur," quia quæftionis pars utraque argumento five exemplo attribuitur, i. e. de eo vel affirmatur vel negatur; perinde quafi explicatè diceretur, "conftantiam effe virtutem, et effe confidentiam ; ergo quandam confidentiam effe virtutem." Item, "audaciam non effe virtutem, et tamen effe confidentiam; ideóque quandam confidentiam non effe virtutem." Exemplum ergo five argumentum tertium in contracto, etsi quæftioni fubjicitur, tamen fi contractum explicas, et propofitionis et affumptionis antecedens five fubjectum effe reperitur. Eft autem contractus enthymematis quædam fpecies, quæ, cùm explicatur, in peculiarem quandam fyllogifmi formam refolvitur, ideóque erat fpecialiter docenda. Secundò, poftulat hujus fyllogifmi difpofitio, ut affumptio femper affirmetur. Cùm enim tertium argumentum fpeciale exemplum fit, adeóque fpecies antecedentis five minoris termini quæftionis qui in affumptione femper difponitur, atque ita antecedens fit tertii argumenti genus; neceffe est, genus de fpecie femper affirmari.

66

Atque ifta expofitio quæftionis per exemplum quod fubjicitur, principium fyllogifmi partibus explicati ab Ariftot. 1, pr. 6, &c. efficitur, tanquam per fe pleno fyllogifmi judicio clarior et illustrior.”

Prior ergo eft ordine fyllogifmus contractus explicato, cùm quia clarior, tum quia fimplicior: eft autem ita clarus, ut mens eum, ficuti eft contractus, antè percipiat, quàm partibus explicari poffit; ideóque ufus differendi contracta hac forma contentus, formam explicatam rariffime folet adhibere. Claritas autem ejus eximia vel hinc perfpicitur; quòd cùm duo duntaxat hujus fpeciei fint fophifmata, eorum inanitatem contracta hujus fyllogifmi forma facilius detegit quàm explicata, ut infra oftendetur.

Ad tollendum itaque dubitationem, non hic fupplendæ fyllogifmi partes, ut in enthymemate, fed contrahendæ ; contractum quippe explicatio hic eft explicatius, et ab judicio fyllogifmi ad axiomatis clarius judicium hic eft quafi provocandum et regrediendum.

Quod ad modos attinet hujus fpeciei, fi contractam tantummodo formam fpectamus, pluribus non eft opus quàm duobus, uno affirmato, altero negato: quia non refert,

utrum

utrum exemplum fubalterna fit fpecies an fpecialiffima. Sin explicatam hanc fpeciem spectamus, plures habet modos quàm fpecies reliquæ : quatuor autem funt affirmati, totidem negati; quorum duo funt generales quatuor fpeciales, duo proprii: quatuor autem funt in hac fpecie fpeciales modi, cùm in reliquis bini tantum fint; quia in hac fpecie propofitio poteft effe vel generalis vel particularis, in reliquis verò nunquam particularis eft. Exempla hæc funt.

Primus modus eft affirmatus generalis: ut, "conftantia est virtus: constantia eft confidentia; ergo quædam confidentia eft virtus."

Secundus eft negatus generalis: ut, "audacia non est virtus audacia eft confidentia; ergo quædam confidentia non eft virtus."

Affirmatus fpecialis duplex eft; tertius et quartus. Tertius, cujus propofitio eft particularis: ut, "quidam fapiens eft dives: omnis fapiens eft laudabilis; ergo quidam laudabilis eft dives."

Quartus, cujus propofitio eft generalis: ut, "omnis fapiens eft laudabilis, quidam fapiens eft pauper; ergo quidam pauper eft laudabilis."

.

Negatus item fpecialis eft duplex; quintus et fextus. Quintus, cujus propofitio eft particularis: ut, « quidam ftultus non eft fortunatus: omnis ftultus et contemptus; ergo quidam contemptus non eft fortunatus.'

[ocr errors]

Sextus, cujus propofitio eft generalis: ut, "ftultus non eft beatus: quidam ftultus eft fortunatus; ergo quidam fortunatus non eft beatus."

Reliqui duo proprii funt, cùm exemplum eft fpecies fpecialiffima five individuum. Affirmatus eft," Socrates eft philofophus: Socrates eft homo: ergo quidam homo eft philofophus." Negatus eft, "Therfites non eft philofophus: Therfites eft homo; ergo quidam homo non est philofophus."

Contracti fyllogifmi duo vitia five fophifmata funt, quæ definitione præcaventur. Unum, fi quæftio five conclufio particularis non fit: ut omnis homo eft rationalis: omnis homo eft animal; ergo omne animal eft rationale,” ratio eft, quia id quod non generaliter attribuitur in affumptione (non enim omne animal eft homo) non poteft effe generale fubjectum conclufionis. Alterum eft cùm affump

[blocks in formation]

tio eft negata: ut, "homo eft animal: homo non est beftia; ergo beftia non eft animal." Quæ duo fophifmata in contracta hujus fyllogifmi forma, facilius, ut fuprà dixi, deteguntur, et primo ftatim intuitu ridentur: ut," omne animal eft rationale, ut homo: quædam beftia non eft animal, ut homo.”

CAP. XI.

De Prima Specie Syllogifmi fimplicis explicati.

Syllogifmus explicatus præter ipfum nomen aliam definitionem non defiderat. Dicitur "explicatus," non quod femper omnibus occurrat partibus explicatus, fic enim vix millefimus quifque fyllogifmus occurrit, fed quod partes non modo in forma integra, verùm etiam in enthymemate femper diftinctas habet.

"In fyllogifmo explicato propofitio eft generalis aut propria; et conclufio fimilis antecedenti aut parti debiliori."

Similis, nempe et qualitate et quantitate: antecedenti, utrique fcilicet ejus parti, propofitioni et affumptioni, fi ipfi inter fe fimiles funt five affirmatæ five generales five propriæ, fin diffimiles, parti debiliori, ut fuprà.

"Syllogifmi explicati fpecies duæ funt. Prima ubi argumentum femper fequitur, negatum in altera parte." Hæc prima fpecies explicati, "figura fecunda" ab Ariftotele dicitur. Prior autem hæc fpecies efficitur, quia difpofitio ejus eft fimplicior, ut ex altera fpecie collata comperiemus. Sequitur autem femper argumentum partem utramque quæftionis, confequentem in propofitione, antecedentem in affumptione: unde ab Ariftot. pr. 1, 5, “prædicatum de ambabus" dicitur. Negatum autem dicitur argumentum in altera parte quia pars altera vel propofitio nempe vel affumptio femper eft negata. Unde cùm negata etiam conclufio femper neceffariò fit, fequitur, hujus fpeciei modos omnes negatos effe, et negatas duntaxat quæftiones hac fpecie concludi, quæ omnis in refutationibus est pofita.

« PreviousContinue »