Page images
PDF

Ut Cic. de Senect. “ Nautarum alü malos fcandunt, alii per foros cursitant, alii sentinam exhauriunt; gubernator autem clavum tenet in puppi.” In hoc exemplo totum est nauta, quod est singulorum nautarum genus ; partes, malum fcandere, cursitare, &c. Quæ tamen nautæ ut totius five generis partes five fpecies non funt, fed fpe. cierum, i. e. fingulorum nautarum effecta five officia, qui. bus ipfæ fpecies, i. e. finguli nautæ inter fe diftinguuntur. Verùm quanto hæc distributio imperfectior eft, tanto eft frequentior. Ufus autem illius præcipuus eft, ut perfectioris raritatem fuppleat; cùm distributio generis in fpecies, ut supradictum est, tam difficilis inventu fit.

[merged small][merged small][ocr errors]

· Ut apud Catullum:
“ Virginitas non tota tua eft : ex parte parentum est.

Tertia pars matri data, pars data tertia patri :
Tertia sola tua est : noli pugnare duobus,
Qui genero sua jura fimul cum dote dederunt.”

Virginitas puellæ vel jus potius virginitatis in tres partes dividitur subjectis distinctas, matre, patre, et ipfa puella. Alterum exemplum ex cap. 26 huc transfertur, Virgil. i Georg. ubi poëta exorditur opus suum à divisione in quatuor partes, subjectis fuis occupantibus distinctas, segetes, arbores, pecora, apes.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

Conveniat : quæ cura boum, qui cultus habendo · Sit pecori, atque apibus quanta experientia parcis,

Hinc canere incipiam.”

Tertium exemplum ex eodem etiam capite huc transfertur. Cic. pro Muræna : “ Intelligo, judices, tres totius accusationis partes fuisse : et earum unam in reprehenfione vitæ, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus ambitûs effe versatam.” Hic tota accusatio in tria membra distribuitur, subjectis suis occupantibus distincta : atque in his tribus exemplis totum est integrum. Quartum exemplum elt generis in species ex Cic. 5 Tuscul. “ Sint sanè illa tria genera bonorum, dum corporis et externa jaceant humi, et tantummodo quia sumenda sunt, appellentur bona. Alia autem, divina illa, longè latéque se pandant, cælúmque contingant.” Hic Cicero bona in tres species, quas ille genera vocat, dividit, subjectis fuis distinctas; nempe animi, corporis, et fortunæ.

CAP. XXIX.

De Distributione ex Adjunctis.

[ocr errors]

“ Distributio ex adjunctis est, quando partes funt adjuncta."

Ut hominum alii fani, alii ægri: alii divites, alii pauperes.

Sic Virgil. . Georg. mundum dividit in quinque partes; mediam torridam, duas extremas frigidas, et reliquas duas temperatas :

[ocr errors]

Cæsar i Belli Gall. “ Gallia est omnis divisa in tres partes : quarum unam incolunt Belgæ, aliam Aquitani, tertiam, qui, ipforum lingua Celtæ, noftra, Galli appel. lantur.”

In

[ocr errors][merged small][merged small]

Definitio in tradendis artibus est usu quidem prior diftributione (prius enim definitur unaquæque res quàm diftribuitur) natura tamen et inveniendi ordine est posterior: genus enim, quo non adhibito, si quod fit, nulla definitio conftitui potest, à distributione, qui proprius generis eft locus, mutuum accipit.

" Definitio est, cum explicatur quid res sit.”'

Definitio vocatur, eo quòd rei cujusque eflentiam definit, eámque fuis quasi finibus circumscribit.

"Atque ut definitio arguit five explicat definitum, fic, viciffim à definito argui potest.” Quæ quanquam argumentorum omnium affectio communis est arguere inter se vicifsim et argui, hic tamen eandem ob caufam facta mentio est definiti, ob quam in capite notationis facta est nominis; ne argumentorum numero excludi videatur, cùm neque ejufdem sit nominis cum definitione quam arguit, neque

T3

caput

caput fibi peculiare obtineat; ficut alia argumentorum paria, quæ nominis ejusdem non sunt. Ad reciprocationem autem quod attinet, quæ definitioni cum distributione communis eft, ea definitionis et definiti manifeftiffima est : logica enim est ars bene ratiocinandi ; et vicissim, ars bene ratiocinandi eft logica. Atque ad hunc modum omnis deefinitio, ut nonnulli rectè monuerunt, conversione examinanda est : unde Boëthius, Top. 5, “ omnis definitio rei, quam definit, adæquatur.” * « Definitio est perfecta aut imperfecta : illa propriè definitio, hæc defcriptio dicitur.” . “ Definitio perfecta est, quæ constat è solis causis essentiam constituentibus." Redundat ergo in definitione per. fecta quicquid præterea ponitur.

66 Causæ autem illæ genere et forma comprehenduntur." · Genus enim et forma (quæ funt quasi corpus et anima definitionis) totam rei essentiam constituunt. Non ita tamen necessariò requiritur in definitione perfecta genus, ut perfecta non sit nisi genus habeat : primùm enim, summorum generum, ut argumenti in logica inventione, genus nullum est; fed tota eorum effentia sub ipsa forma conti. netur; quæ etiam materiam iis convenientem complectitur ; deinde fieri potest ut ipsæ caufæ facilius occurrant quam earum fymbolum genus. Itaque fi ex ipfis caufis definitio constat, perfecta erit ; fi ex genere, succinctior tantum. Genus autem proximum, non remotum, in definitione semper est ponendum : qui enim proximum ponit, remotiora etiam pofuit : nifi proximum fortè anonymum fit; tum enim et quotiescunque generis, five anonymum fit five non, paulo ante fačta mentio est, abeffe genus in definitione, et rectè subintelligi potest : ut in hac ipfa definitionis definitione, genus remotum, nempe ortum argumentum ; tum etiam proximum, nempe reale et compositum, fubintelligitur. Quam autem hic formam in definitione appellamus, plerique differentiam vocant. Sed differentia formæ fructus est ; et nisi in rerum collatione, quæ in definitione nulla est, non apparet; et forma ipfa est ' unde præcipua rerum explicatio sumitur ; præcipuum ergo in definitione locum habet.

Atque hoc modo definitur homo, animal rationale: nempe genere, “ animal,” intelligimus, ut dictum est,

effentiam

efTentiam corpoream plenam vitæ et fenfus, quæ materies hominis est, et pars formæ : cui si addas “ rationale,” 'to. tam formam hominis comprehendes, vitæ, fensus, rationis facultate.

Itaque s perfecta definitio nihil aliud est, quàm univer. fale fymbolum causarum essentiam rei et naturam conftitu. entium.” · Tales definitiones sunt artium. Grammatica est ars bene loquendi. Rhetorica bene dicendi. Logica bene ratioci. nandi. Arithmetica bene numerandi. Geometria bene metiendi. Nam genere “ ars” intelligimus præceptorum ordine dispositorum comprehenfionem, quæ materies eft cujufque artis et pars formæ, five forma communis, cui fi ‘addas formam cujusque artis propriam (quæ finem quoque sub se comprehendit, ut dictum est cap. 8,) habes totam artis effentiam explicatam, quæ perfecta definitio eft. in

Ad regulas consequentiæ quod attinet, nempe à definitione ad definitum ; et contrà, affirmatè vel negatè ; hæc omnia reciprocatio, quæ distributionis quoque fuit, fatis clarè suo loco exposuit.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »