Page images
PDF
[ocr errors]

Prima dies tibi, Carna, datur, dea cardinis hæc ell.

Numine clausa aperit, claudit aperta suo."

Notatio hæc è subjecto eft, cardine fcilicet, in quo versando dea illa exercebatur. Hinc illa cavillatio in Antonium generum : “ Tuæ conjugis, bonæ fæminæ, locupletis quidem certè, Bambalio quidem pater, homo nullo numero, nihil illo contemptius ; qui propter hæsitantiam linguæ ftu. poremque cordis, cognomen ex contumelia traxerit.” Ex adjunctis est notatio hæc Bambalionis, quia balbus et stupidus. E dissentaneis autem sunt illa apud Quintil. l. 1, c. 6. « Lucus, quia umbra opacus parum luceat : et ludus, quia sit longiflimè à lusu : et dis quia minimè dives.” Es etiam è comparatis notatio pyropi, quòd ignis quondam speciem præbeat.

Atque hactenus de notatione: nunc aliquid de nomine adjiciendum eft. “ Eft enim ut notationi ad suum nomen, fic nomini ad notationem fua affectio :" Hoc est, ut nota. tio arguit nomen, sic nomen viciffim arguit notationem. Ut animi plenus, ergo animosus; et contrà, animosus, ergo animi plenus. Nam et nomen quoque ortum argu. mentum eft ; ex quo autem fonte oriatur, notatio declarat. Hæc autem appendicula de nomine idcirco est adjecta, quia cum alia argumenta inter fe affecta, quot quidem eodem nomine ac definitione non sunt comprehensa, sua seorsum capita sibi habuerint, et tantillum esse: quod de nomine dicendum erat, non videbatur caput novum ob id effe instituendum. In hoc igitur capite duo loci inventionis continentur, notationis et nominis : inter quos fi comparatio fiat, potior videtur nominis. Unde tota hæc categoria ab Aristotele “ locus à nomine” dicitur. Sæpiúsque et fire mius à nomine quàm à notatione argumentum ducitur ; ut homo eft, ergo ex humo; focus est, ergo fovet. At

non

non eadem vi argumentum à notatione deducitur ; ex humo eft, homo igitur; fovet omnia, ergo focus est.

[merged small][ocr errors]

Reliquum est ex ortis aliunde argumentis argumentum distributionis et definitionis.

“ In qua utraque affectio reciprocationis est, illic par, tium omnium cum toto, hic definitionis cum definito." . · Reciprocatio autem hoc loco est qua prorsus idem, ea-demque, ut ita dicam, essentia utrinque significatur: nam partes omnes fimul sumptæ, i. e. rite compofitæ, idem funt quod totum, et definitio idem, quod definitum; quod de nullo præterea genere argumentorum dici poteft. Unde nafcitur hæc regula utrique huic argumento communis, ut in distributione ac definitione..“ nequid desit, nequid redundet :" nam ubi reciprocatio, ibi quoque æqualitas requi. ritur. Hinc eximia illa distributionis et definitionis laus effloruit; ex iis nempe artium institutiones maxima ex parte conitare. Cùm n. omnia artium præcepta constare debeant ex argumentis reciprocis, reciprocatio autem nusquam alibi reperiatur nisi inter formam (quæ ipfa in definitionibus comprehendi folet) et formatum, inter subjectum et proprium adjunctum ; hinc factum est ut præcepta omnia vel definitiones fint vel distributiones vel regulæ quædam five consectaria, quæ proprietatum explicationes dicuntur.

6 Distributio est, cum totum in partes distribuitur.
Totum est, quod continet partes.
Pars eft, quæ continetur à toto.”

Totum logicè et generaliter dicitur, quicquid quocunque modo distribuitur et partes continet : pars, quæ quocunque modo continetur à toto.

66 Atque ut distincio totius in partes, distributio ; fic collectio partium ad constituendum totum, inductio dicitur.”

Inter hanc autem inductionem et distributionem nullum : aliud discrimen est, nisi quod distributio à toto ad partes,

hæc

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

que ad cap. 28, ad distributionem nempe è subjectis, ad quam etiam præmissa illa annotatio de usu pertinet.

" Quinetiam aliter tractatur hoc argumenti genus, vel à partibus ad totum, vel à toto ad partes.”

Hac de re Aristoteles Top. 6, 6, regulas quafdam tradit. Primo à partibus : “ affirmatis partibus cunctis, affirmatur totum:" et contrà; “ sublatis partibus cunctis, tolli totum.” Item ab una parte : “ una parte fublata, totum tolli.” Secundo à toto ad partes : “ toto affirmato, affirmantur partes.” Verùm hæc omnia ex illa reciprocationis regula superioris capitis initio tradita fatis intelli. guntur. Nam quæ reciprocantur, eorum alterum ex altero viciffim et neceffariò affirmatè et negatè concluditur. Hoc verò, ut Arilioteles etiam notavit, non sequitur; sublato integro, partes tolluntur.

Utriusque generis (nempe affirmationis et negationis à partibus ad totum) exemplum habemus apud Catullum.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »