Page images
PDF
[ocr errors][merged small][merged small]

· « Privantia sunt contraria negantia, quorum alterum ne. gat in eo tantum fubjecto, in quo affirmatum fuapte natura inest.” Atque hic affirmatum dicitur habitus, quo quis quid habet, negatum autein privatio, qua quis ea re privatur aut caret : ut visus et cæcitas, motus et quies in iis rebus quæ motu conservantur. Sunt contraria, quòd unum uni opponitur, habitus privationi ; qua ex parte negantia quoque dicuntur : nam et hic rei alicujus affirmationi ejufdem negatio, i. e. enti non ens opponitur: privatio enim, ut inquit Aristot. Phys. 2, 8,“ per fe est non ens :" et Plut. de primo frigido ; privatio eft effentiæ negatio ;” habituíque opponitur, non ut natura quædam aut efsentia per se exiftens, fed ut ejus corruptio et ademtio." Quorum alterum negat in eo tantum fubjecto, in quo, &c. His verbis forma privantium qua distinguuntur à contradicentibus, exprimitur. In contradicentibus enim negatio infinita est, affirmatum suum ubique, i. e. qualibet in re negans; ut quicquid non eit justum, est non justum, in privantibus verò finita est negatio, atque in eo tantum subjecto affirmatum five habitum negans, in quo affirmatum suapte natura inest : aut ineffe potest ? ut etiam Aristot. in Categor. Sic cæci. tas est negatio visus, non ubique et in re qualibet, fed in qua folùm visus inesse natura debuit: nam privari aliquid tum demum dicitur, cùm eo caret quod natum est habere : non ergo quicquid non videt, propriè cæcum dicitur. Deinde in contradicentibus negatum contradicendo negat,

et

-

-

-

et est pura negatio ; ut videns, non videns; in privantibus negat privando ; nec solum negatio est, sed privans negatio et extinctio habitus alicujus qui inesse na. tura subjecto debuit aut potuit ; ut videns, cæcus. Hinc illæ privationis proprietates ex Plut. de primo frigido, non inutiles : 6 privatio iners et agendi impos est : non suscipit magis aut minus ;" neque enim quis dixerit hunc illo cæciorem ; aut tacentem, magis minúsve tacere; aut defunctum, magis minusve esse mortuum : habitus enim gradus effe poffunt, non entis non item: illa autem Aristot. " à privatione ad habitum non datur regressus," incertior est : cùm enim habitus quo quis habere quid dicitur duo modi fint, potentia et actus, à privatione potentiæ vel facul. tatis, idque natura duntaxat, regressus negatur. Contradi. centia denique medio carent non folùm participationis, verùm etiam negationis : privantia verò carent quidem medio participationis, nulla enim est habitus cum privatione per. mixtio ; non carent autem medio negationis ; multa enim sunt, quæ neque vident, neque cæca funt; ut lapis, arbor, &c., nisi cùm ei fubjecto attribuuntur, cui natura inesse debuerunt : tum enim negationis etiam medio carent; quippe omnis homo aut videns eft aut cæcus, gnarus aut ignarus. Exempla porrò privantium sunt dives et pauper : Martial.

1. 5.

“ Semper eris pauper, fi pauper es, Æmiliane :

Dantur opes nullis nunc, nifi divitibus." Vita et mors, ut in Miloniana : “hujus mortis sedetis ultores, cujus vitam, fi putetis per vos restitui poffe, nolitis." Item loqui et tacere : i Catil. quid expectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perfpicis.” Cætera exempla quæ Ramus attulit, minus quadrant: ut ebrius et fobrius, mortalis et immortalis, quæ potius adversa sunt. Neque enim “in” præpofitio in compofitis privationem semper, fed adversum habitum sæpe fignificat ; unde nec peccatum privationem esse dixerim ; fiquidem hoc vel illud peccatum five vitium, privatio non est. Atque hæ quidem fpecies contrariorum funt. Sed quæri hic fo. let, quænam earum fint maximè inter se contrariæ. Aris. toteles maximam contrarietatem nunc adversis tribuit, nunc contradicentibus. Sed videtur maximam effe diffenfionem VOL.VI.

inter

[ocr errors]
[ocr errors]

wein pure in illam

non ca.

inter privantia : deinde inter' adverfa ; minorem adhuc inter contradicentia ; minimam inter relata : nam relata propter illam mutuam affectionem, partim consentanea funt : contradicentia purè quidem contraria negantia sunt, sed tamen propter infinitam illam negationem, pro mediis et disparatis crebro:accipiuntur, ut non calidum non tam opponitur calido quàm frigidum ; quoniam non calidum poteft tepidum esse ; fic non bonum, medium quiddam effe potest et adiaphorum : non album de rubro dici aut intelligi potest : adversa è regione quidem adversantur; non ita tamen, quin commisceri queant : privantia verò mixtionem non admittunt; et privatio ferè est habitus extinctio ata que ereptio aut faltem deficientia; habitusque est ens, privatio non ens; enti autem nihil, æquè ac non ens, con: trarium est.

5. Sed diffentaneorum categoria fic est, unde quidvis ab al

tero differre quolibet modo pofsit.”

Quanquam enim caufa omnis essentialis differentiæ, formæ primitus est reliquarum, argumenta reliqua consentanea, ut quot modis consentire totidem diffentire res dicantur, caufa nempe vel effecto, subjecto'vel adjuncto, modi tamen omnes, quib. res inter fe differunt vel ratione fcilicet vel re, non tractantur nifi in diffentaneis, vel fi comparantur, in comparatis. Unde illud genere vel specie differre, nihil aliud est quàm communi vel propria forma, quarum illa fymbola funt, ut infra dicetur.

CAP. XVIII.

De Paribus.

. Argumenta fimplicia ita fuerunt in confentaneis et diffentaneis. ..“ Comparata funt argumenta prima, quæ inter se compa. rantur.” • Simplex rerum affectio comparatione prius tractanda fuit : hanc enim fi removes, comparata omnia aut consentanea erunt aut diffentanea. Platonis doctrina et Xeno. phontis ante adjuncta utrique erat, quàm comparata. Sunt argumenta prima non orta, eo quòd orfa, ut patebit infra, eandem habent affectionem cum primis unde orta funt; comparata etsi fimplicia prius fuere, fimplicium tamen afa fectionem non habent. Inter se comparantur ; nimirum quæ sunt ejufdem generis : genera autem distributio mox docebit. Nunc proprietates comparatorum sunt dicendæ.

'tanea

“ Comparata etsi ipfa comparationis natura æquè nota funt; attamen alterum altero alicui notius et illustrius effe debet.”

[ocr errors]

.“ Atque omnino comparata etiam fi&ta arguunt fidemque faciunt."

Arguunt scilicet rem veram ; in quo cæteris argumentis præcellunt; quæ ficta si sunt, rem fietam duntaxat ar. guunt; ut materia ficta, fietam solis domum. At compa. rata etiam ficta, non sua quidem natura, sed comparationis vi, res veras arguunt fidemque faciunt.

6 Comparatio eft in quantitate vel qualitate.
" Quantitas eft qua res comparatæ quantæ dicuntur.

“ Eftque parium vel imparium.” Non hic loquimur de quantitate folùm mathematica, quæ magnitudinis eft aut numeri, fed de quantitate logica, quæ ratio qu: libet five affectio est, qua res quæcunque inter se comparatæ quantæ, i. e. aquales vel inæquales, pares vel impares dici pofsunt.

“ Paria sunt, quorum eft una quantitas."

Sic enim definit Aristoteles, Phil. 8, 15. Quod idem valet acfi diceretur, quorum par ratio est. • Una," i. e. eadem, æqualis : unde in plurali numero eodem nomine ac definitione explicantur.

Argumentum igitur paris est, cùm par illustratur à

Ad exempla veniamus; atque ad ea primùm quæ in forma, ut diximus, contracta notis brevius indicantur. Hæ autem notæ præcipuæ sunt “ par, æquale, æquare;' ut in his:

“ - Par levibus ventis.” Æneid. 2. Ubi levitas Creufæ umbræ comparatur levitati ventorum. “ Et nunc æquali tecum pubesceret ævo.”

Æneid. 3. “ En hujus nate auspiciis, illa inclyta Roma In.perium terris, animos æquabit Olympo.”

Æneid. 6.

pari.

[ocr errors]

rum.

[ocr errors]

His notis aliæ funt affines, * pariter, æquè, æqualitas, æqualiter, perinde, acfi," et id genus alia.

Sequitur forma explicata : in qua propofitio et redditio distinguuntur, quæ in contracta forma erant implicitæ.

« PreviousContinue »