Page images
PDF
[merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

“O quam te mèmorem, virgo ! namque haud tibi vultus Mortalis; nec vox hominem fonat: o dea certè,"

CAP. XIV.

De Relatis.

« Contraria sunt opposita, quorum unum uni tantum opponitur.”

Intelligitur autem unum uni in eodem genere opponi contrariorum, ut relatorum unum uni tantum, et sic in reliquis : nam in diversis speciebus contrariorum, plura pofsunt ut contraria, uni eidémque rei opponi ; ut “ videnti, non videns, et cæcus; motui, motus contrarius, et quies ; fervo, dominus et liber.”

Que Αriftoteles αντιθέμενα et αντικείμενα, ea Cicero in Topicis (quem Ramus sequitur) contraria appellat: quas etiam in fpecies quatuor Aristoteles á vtixelpleva, in eafdem Cicero contraria distribuit.

Priùs autem quàm ad contrariorum diftributionem in fpecies accedimus, inserenda est distinctio quædam non inu. tilis, et ad ea quæ diximus capite superiore clariùs intelligenda, et ad eas, quæ fecundo libro dicentur, disjunctiones necessarias à contigentibus dijudicandas. Dictum est fuperiore capite, viride, cineraceum, rubrum, media esse inter album et nigrum, quæ fingula extremis et inter fe difparata sunt. Sciendum itaque est contraria, quasi extrema quæ. dam, habere alia medium, alia medio carere : medium vel est negationis vel participationis; ex Aristotele, Top. 4, 3, et Phil. V, 7. Medium negationis est quicquid inter duo contraria dici potest, quod fit neutrum eorum : ut inter præceptorem et discipulum, is qui neque eft præceptor neque discipulus. Medium participationis eft, quod utriusque extremi naturam participat; ut viride inter album et ni. grum, tepidum inter calidum et frigidum. Contrariorum igitur quæ medium habent, non est necesse alterutrum affirmari; poteft enim affirmari medium : quæ autem medio carent, eorum alterum necesse est affirmari. Quænam au, tem contraria medium habeant aut non habeant, ex eo dignofcitur quod et Gellius tradit l. 16, Noct. Att. c. 8. Con. traria quorum contradicentia, cùm attribuuntur ei fubjecto

cui cui propriè possunt attribui, sunt etiam inter se contraria, ea medium non habent. Sanum et ægrum contraria sunt: eorum contradicentia, non fanum non ægrum, fi animali attribuas cui foli pofíunt attribui, contraria etiam reperies : non fanum enim, est ægrum : non ægrum, fanum; sanum ergo et ægrum medio carent: fic nox et dies, non nox et non dies, a què sunt inter se contraria ; non nox enim, eft dies; non dies, nox; medio igitur carent: fic visu præditum, et cæcum effe, fi homini tribuis. Quorum verò con. tradicentia non sunt contraria, ea medium habent: ut præceptor et discipulus; non præceptor enim, non est discipulus; neque non discipulus, est præceptor ; etenim poteft alteruter aliquid effe tertium sive medium. Sic album et nigrum : namque non album et non nigrum de quovis colore medio dici possunt. Nunc ad distributionem contrariorum veniamus.

“Contraria fünt affirmantia aut negantia.

“Affirmantia, quorum utrumque affirmat.” Scilicet rem, sive veram five fictam ; vel quorum vox utraque rem certam ponit atque significat ; quorumque unum alteri ut res rei opponitur ; ut pater filio, calor frigori. Contraria itaque affirmantia, quod hic notandum est distinguendum, sunt quorum utrumque affirmat rem, non affirmatur de re sive subjecto eodem, id enim fupradictæ oppositorum regulæ, qua ex altero affirmato alterum negatur, planè repugnaret. Quæ igitur affirmat rem aut negat, topica affirmatio aut negatio dicitur ; qua res de alio affirmatur aut negatur axiomatica, de qua lib. 2.

“ Contraria affirmantia sunt relata aut adversa. i Relata funt, quorum alterum constat ex mutua alterius affectione.”

Atque ita quidem ut ex eorum illa mutua affectione, contrarietas ipsa nafcatur, ut infra demonstrabitur. Quid ergo ; num idcirco relata nunc consentanea nunc diffentanea sunt ? Nequaquam, ut relata quidem : fed ea tamen quæ relata sunt, aliis atque aliis argumentorum generibus possunt fubjici; ipsa interim argumentorum genera inconfusa et distincta manent. Sic causa et effectum, quæ arguendo inter se relata sunt, adeóque dissentanea et æque manifesta, suam tamen vim propriam arguendi retinent, qua et consentanea sunt, et causa prior notiorque effecto. Relata efse contraria ex definitione et con.

sectariis

[ocr errors]
« PreviousContinue »