Page images
PDF

fantur enim in excolenda vel ratione ad bene ratiocinan, dum, ut logica; vel oratione, eaque vel ad bene loquendumut grammatica, vel ad dicendum bene, ut rhetorica, Om. nium autem prima ac generalissima, logica est ; dein gram. matica, tum demum rhetorica; quatenus rationis usus fine oratione etiam magnus, hujus fine illa potest esse nullus. Grammaticæ autem fecundum tribuimus locum, eo quod oratio pura effe etiam inorņata ; ornata effe nifi pu, ra fit prius, facile non queat.

Artes fpeciales funt, quæ materiam habent specialem ; nempe naturam fere vel mores : earum enim accuratior distributio non est hujus loci,

ARTIS LOGICÆ

PLENIOR INSTITUTIO, &c.

LIBER PRIMUS.

CAPUT I.

Quid fit Logica? Logica est ars bene ratiocinandi. Eodémque fenfu dialectica sæpe dicta est.

Logica autem, i. e. ars rationalis, à nóyw dicitur: quæ vox Græcè rationem fignificat ; quam excolendam logica fibi fumit.

Ratiocinari autem eft rationis uti facultate. Additur bene, i. e. rectè, fcienter, expeditè ; ad perfectionem artis ab imperfectione facultatis naturalis distinguendam.

Logicam potius, quàm cum P. Ramo dialecticam, dicen. dam duxi, quòd eo nomine tota ars rationis aptifsimè fig. nificetur ; cùm dialectica à verbo Græco diccnéyer Ja, ar. tem potius interrogandi et respondendi, i. e. disputandi significet ; ut ex Platonis Cratylo, ex doctrina peripateticorum et stoicorum, Fabio, Suida, aliisque docetur. Et tamen Plato in Alcibiade primo idem vult efle to diaréyer Joi, quod ratione uti. Prior significatio ad rationis usum nimis angusta est ; pofterior, fi inter authores de ea con convenit, nimis incerta,

Ratiocinandi autem potius dico quàm differendi, prop, terea quòd ratiocinari, non minus laté quàm ipfa ratio, idem valet propriè quod ratione uti; cùm differere, præterquam quod vox non planè propria, sed transata fit, non latius plerumque pateat, quam disputare.

Addunt

cincinari, non minus late quam ipia ..,

Addunt nonnulli in definitione subjectum dialecticæ, i. e. de re qualibet : fed hoc cum grammatica et rhetorica commune dialecticæ fuit, ut in proæmio vidimus ; non ergo hic repetendum.

CAP. II.

De partibus Logicæ, déque Argumenti Generibus.

UT

Ratiocinatio auteni fit omnis, rationibus vel folis et per se consideratis, vel inter fe difpofitis ; quæ argumenta etiam fæpius dicta sunt.

Logicæ itaque partes duæ funt ; rationum five argumen. torum inventio, eorumque difpofitio.

Secutus veteres Ramus, Ariftotelem, Ciceronem, Fahium, dialecticam partitur in inventionem et judicium. Verùm non inventio, quæ nimis laia eft quocunque modo fumatur, sed argumentorum inventio, pars prima logicæ dicenda est'; dispositio autem eorum, cur fit fecunda, non judicium, fecundi libri initio respondebimus. Sed neque hæc partitio suis auctoribus vel üfdem vel aliis caret : Plato, in Phædo, difpofitionem inventioni addidit ; Aristoteles cheve; Top. 8, 1, quod idem eft. Et Cicero, de Orat., fatetur, inven tionem et difpofitionem, non orationis effe, fed rationis, ... Inventionem autem et dispositionem quarum tandem re. fum nih argumentorum.

.quia Tómas continet, i. e. locos- unde argumenta {umuntur, viamque docet et rationem argumenta bene inveniendi, suo nimirum ordine collocata ; unde vel ad genesin expromantur, vel in analysi explorentur, inventorumque fimul vim atque ufum exponit. . iļi

“Argumentum, est quod ad aliquid arguendum affectunt eft.” Id est, quod habet affectionem ad arguendum; vel ut Cic. in Top. quod affectum est ad id de quo quæritur : id interpretatur Boethius refertur, vel aliqua relatione refpicit id de quo quæritur. ; ; ; ; ', ...,

Ista affectione fublata, argumentum non eft ; mutata, non est idem ; sed ipsum quoque mutatur. nii?:?'; sos?

Ad

Ad arguendum autem, i. e. oftendendum, explicandum, probandum aliquid. Sic juxta illud tritum, “ degeneres animos timor arguit,”Æneid 4: et illud Ovidii;“Apparet virtus, arguiturque malis.” Explicaré autem et probare etiam fimplicis argumenti propria atque primaria vis est, unde aliud ex alio sequi, vel non fequi, i. e. uno pofito, alterum poni vel non poni primitus judicatur: quod de inductione quidem recte monuit Baconus nofter, de Augment. Scient. 1. 5, C. 40 « uno eodemque mentis opere, illud quod quæritur, et inveniri et judicari ;” fed hoc de singulis argumentis simplicibus non minus verum est.

Ex quo etiam sequitur, judicium non effe alteram logicæ partem, fed quasi effectum utriusque partis communem et ex utraque oriundum ; ex fyllogismo in re præsertim dubia clarius quidem at fecundario tamen contra ac pleri. que docent.

Aliquid autem, est id quodcunque arguitur: quicquid enim est, auc effe fingitur, subjectum est logicæ, ut supra demonstravimus. Argumentum autem propriè neque vox est neque res ; fed affectio quædam rei ad arguendum ; quæ ratio dici potest ut fupra.

Tractat igitur logica neque voces, neque res. Voces quidem, quamquam et fine vocibus poteft ratiocinari, tamen, quoties opus est, distinctas et tantùm non ambiguas, non improprias, ab ipfo usu loquendi videtur jure fanè poftulare : res ipfas artib. quasque suis relinquit, arguendi duntaxat. inter fe quam habeant affectionem five rationem considerat. .

Ratio autem dicitur, voce à mathematicis petita, qua terminorum proportionalium inter fe certa habitudo fignificą.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »