Page images
PDF
EPUB

fantur enim in excolenda vel ratione ad bene ratiocinandum, ut logica; vel oratione, eaque vel ad bene loquendumut grammatica, vel ad dicendum bene, ut rhetorica, Om. nium autem prima ac generaliffima, logica eft; dein grammatica, tum demum rhetorica; quatenus rationis ufus fine oratione etiam magnus, hujus fine illa poteft effe nullus. Grammaticæ autem fecundum tribuimus locum, eo quod oratio pura effe etiam inornata; ornata effe nifi pu ra fit prius, facile non queat,

Artes fpeciales funt, quæ materiam habent fpecialem ; nempe naturam fere vel mores: earum enim accuratior diftributio non eft hujus loci,

ARTIS LOGICÆ

PLENIOR INSTITUTIO, &c.

LIBER PRIMUS.

CAPUT I.

Quid fit Logica?

Logica eft ars bene ratiocinandi. Eodémque fenfu dialectica fæpe dicta est.

Logica autem, i. e. ars rationalis, à λóyw dicitur: quæ vox Græcè rationem fignificat; quam excolendam logica fibi fumit.

Ratiocinari autem eft rationis uti facultate. Additur bene, i. e. rectè, fcienter, expeditè; ad perfectionem artis ab imperfectione facultatis naturalis diftinguendam.

Logicam potius, quàm cum P. Ramo dialecticam, dicendam duxi, quòd eo nomine tota ars rationis aptiffimè fignificetur; cùm dialectica à verbo Græco diañéyeodai, artem potius interrogandi et refpondendi, i. e. difputandi fignificet; ut ex Platonis Cratylo, ex doctrina peripateticorum et ftoicorum, Fabio, Suida, aliifque docetur. Et tamen

Plato in Alcibiade primo idem vult effe ró diaλiyoda, quod ratione uti, Prior fignificatio ad rationis ufum nimis angufta eft; pofterior, fi inter authores de ea con convenit, nimis incerta,

Ratiocinandi autem potius dico quàm differendi, prop, terea quòd ratiocinari, non minus late quàm ipfa ratio, idem valet propriè quod ratione uti; cùm differere, præterquam quod vox non planè propria, fed translata fit, non latius plerumque pateat, quam difputare.

Addunt

Addunt nonnulli in definitione fubjectum dialecticæ, i. e. de re qualibet : fed hoc cum grammatica et rhetorica commune dialecticæ fuit, ut in procemio vidimus; non ergo hic repetendum.

CAP. II.

De partibus Logica, déque Argumenti Generibus.

Ratiocinatio autem fit omnis, rationibus vel folis et per. fe confideratis, vel inter fe difpofitis; quæ argumenta etiam fæpius dicta funt.

Logicæ itaque partes duæ funt ; rationum five argumentorum inventio, eorumque difpofitio.

Secutus veteres Ramus, Ariftotelem, Ciceronem, Fabium, dialecticam partitur in inventionem et judicium. Verùm non inventio, quæ nimis lata eft quocunque modo fumatur, fed argumentorum inventio, pars prima logica dicenda eft; difpofitio autem eorum, cur fit fecunda, non judicium, fecundi libri initio refpondebimus. Sed neque hæc partitio fuis auctoribus vel iifdem vel aliis caret: Plato, in Phædo, difpofitionem inventioni addidit; Ariftoteles raw; Top. 8, 1, quod idem eft. Et Cicero, de Orat., fatetur, inventionem et difpofitionem, non orationis effe, fed rationis.

Inventionem autem et difpofitionem quarum tandem rerum nifi argumentorum.

Argumentorum itaque inventio topica Græcè nominatur, quia es continet, i. e. locos unde argumenta fumuntur, viamque docet et rationem argumenta bene inveniendi, fuo nimirum ordine collocata; unde vel ad genefin expromantur, vel in analyfi explorentur, inventorumque fimul vim atque ufum exponit.

"Argumentum, eft quod ad aliquid arguendum affectum est.” Id eft, quod habet affectionem ad arguendum; vel ut Cic. in Top, quod affectum eft ad id de quo quæritur: id interpretatur Boethius refertur, vel aliqua relatione refpicit id de quo quæritur.

Ifta affectione fublata, argumentum non eft; mutata, non eft idem; fed ipfum quoque mutatur.

Ad

Ad arguendum autem, i. e. oftendendum, explicandum, probandum aliquid. Sic juxta illud tritum, " degeneres ani mos timor arguit," Æneid 4: et illud Ovidii; "Apparet virtus, arguiturque malis." Explicare autem et probare etiam fimplicis argumenti propria atque primaria vis eft, unde aliud ex alio fequi, vel non fequi, i. e. uno pofito, alterum poni vel non poni primitus judicatur: quod de inductione quidem recte monuit Baconus nofter, de Augment. Scient. l. 5, c. 4, "uno eodemque mentis opere, illud quod quæritur, et inveniri et judicari ;" fed hoc de fingulis argumentis fimpli

cibus non minus verum eft.

Ex quo etiam fequitur, judicium non effe alteram logica partem, fed quafi effectum utriufque partis communem et ex utraque oriundum; ex fyllogifmo in re præfertim dubia clarius quidem at fecundario tamen contra ac pleri que docent.

Aliquid autem, eft id quodcunque arguitur: quicquid enim est, aut effe fingitur, fubjectum eft logicæ, ut fupra demonftravimus. Argumentum autem propriè neque vox est neque res; fed affectio quædam rei ad arguendum; quæ ratio dici poteft ut fupra.

Voces

Tractat igitur logica neque voces, neque res. quidem, quamquam et fine vocibus poteft ratiocinari, tamen, quoties opus eft, distinctas et tantùm non ambiguas, non improprias, ab ipfo ufu loquendi videtur jure fanè poftulare res ipfas artib. quafque fuis relinquit; arguendi duntaxat inter fe quam habeant affectionem five rationem confide

rat.

Ratio autem dicitur, voce à mathematicis petita, qua terminorum proportionalium inter fe certa habitudo fignifica

tur.

Cicero in

"Argumentum eft artificiale aut inartificiale. Sic Aristot, Rhet. 1,12," quem Fabius fequitur, l. 5, c. 1. "infitum" et "affumptum" dividit. Artificiale autem dicitur, non quo inveniatur arte magis quam inartificiale, fed quòd ex fefe arguit, i. e. vi infita ac propria.

"Artificiale eft primum, vel à primo ortum. Primum, quod eft fuæ originis." Id eft, affectionem arguendi non modò in fe habet, fed etiam à fe; quod infrà clarius patebit, cùm quid fit à "primo ortum" docebitur..

"Primum eft fimplex aut comparatum..

"Sim

66

Simplex, quod fimpliciter et abfolutè confideratur." Id eft, fimplicem habet affectionem arguendi id quod arguitur, fine quantitatis aut qualitatis cum eo comparatione, Simplex eft confentaneum aut diffentaneum."

[ocr errors]

Nam quæ fine comparatione confiderantur, neceffe eft vel confentiant inter fe, vel diffentiant.

"Confentaneum eft quod confentit cum re quam arguit." Id eft, ponit, five affirmat effe rem quam arguit.

66

Eftque confentaneum abfolutè aut modo quodam." Abfolutè, i, e. perfectè; abfolvere enim eft perficere. Ariftotelis quoque hæc diftributio eft. Quæ autem abfolutè confentiunt, eorum alterum alterius vi exiftere intelligitur; et fic confentiunt caufa et effectus. Atque hæ funt argumentorum diftributiones generales ex affectionum dif, ferentiis defumptæ; fuóque nunc ordine fingulatim tractandæ argumentorum autem omnium primum causa est; id quòd per fe quivis intelligere potest,

CAP. III,

De Efficiente, procreante, et confervante.

"Caufa eft, cujus vi res eft." Vel, fi ex capite fupe riore, quod intelligi memoriáque teneri poteft, repetito eft opus, caufa eft argumentum artificiale, primum, fimplex, abfolutè confentaneum, cujus vi, vel facultate, res, i̟. e. ef. fectum, arguitur effe vel exiftere. Nec male definiatur caufa "quæ dat effe rei."

Cujus autem vi vel facultate, i. e. à quo, ex quo, per quod, vel propter quod res eft, id caufa effe dicitur, "Res" etiam, idem quod "aliquid" in definitione argumenti, vox generalis adhibetur, quæ fignificaret caufam, ficut et reliqua argumenta, effe rerum omnium quæ vel funt, vel finguntur: nam quæ revera funt, veras; quæ fin. guntur, fictas caufas habent.

Hinc intelligitur "caufam fine qua non," quæ vulgò di. citur, impropriè caufam, et quafi fortuito, dici: ut cum amiffio rei alicujus dicitur caufa recuperationis; quamvis amiffio recuperationem neceffariò præcedat. Neque enim

caufa

« PreviousContinue »