Page images
PDF
[ocr errors][merged small]

nis hominibus ? et quafi facem præferant nobis infra torpentibus et defidiofis ? nihil ineffe tam multiplici fructuum herbarumque proventui, præterquam fragilem viriditatis orhatum? Profecto fi tam injusti rerum æstimatores erimus, ut nihil ultra craffum fensus intuitum perfequamur, non modo ferviliter et abjecte, fed inique et malitiofe cum benigno numine egisse videbimur; cui per inertiam noftram, et quasi per invidiam titulorum magna pars, et tanta: potentiæ veneratio penitus intercidet. Si igitur dux et incho. atrix nobis ad beatitudinem fit eruditio, fi potentiffimo numini jussa et complacita, et ejus cuin laude maxime conjuncta, certe non poteft fui cultores non efficere vel summe beatos. Neque enim nefcius fum, auditores, contemplationem hanc qua tendimus ad id quod fumme expetendum eft, nullum habere poffe veræ beatitudinis gustum fine integritate vitæ, et. morum innocentia; multos autem vel infigniter eruditos homines nefarios extitiffe, præterea iræ, odio, et pravis cupiditatibus obedientes ; multos è contra literarum rudes viros probos atque optimos fe præftitiffe; quid ergo? . Num beatior ignorantia ? minime vero. Sic itaque eft, auditores, paucos fortasse doctrina pra stabiles suæ civitatis corruptiffimi mores et illiteratorum hominum colluvies.in nequitiam pertraxere, unius perdocti et prudentis viri industria multos mortales ab arte impolitos in officio continuit : nimirum una domus, vir unus arte et fapientia præditus, velut magnum dei munus toti reipub. fatis esse poffit ad bonam frugem. Cæterum ubi nullæ vigent artes, ubi omnis exterminatur eruditio, ne ullum quidem ibi viri boni vestigium est, grafsatur immanitas atque horrida barbaries ; hujus rei teftem appello non civitatem unam, aut provinciam, non gentem, fed quartam orbis terrarum partem Europam, qua tota fuperioribus aliquot fæculis omnes bonæ artes interierant, omnes tunc temporis academias. præfides diu Musæ reliquerant ; pervaserat omnia, et occuparat .cæca inertia, nihil audiebatur in scholis præter insulfa stupidissimorum monachorum dogmata, togam scilicet nacta, per vacua roftra et pulpita, per squalentes cathedras jactitavit se prophanum et informe monstrum, Ignorantia. Tum primum lugere pietas, et extingui religio et pessum ire, adeo ut ex gravi vulnere, sero atque ægre vix in hunc usque diem convaluerit. At vero, auditores, hoc in philosophia ratum, et antiquum esse fatis conftat, omnis artis, omnisque fcientiæ perceptionem folius intellectus esse, virtutum ac probitátis domum atque delubrum efle voluntatem. Cum autem omnium judicio intellectus humanus cæteris animi facultatibus princeps et moderator præluceat, tum et ipsam volun, tatem cæcam alioqui et obscuram fuo fplendore temperat et collustrat, illa veluti luna, luce lucet aliena. Quare demus hoc fane, et largiamur ultro, potiorem esse ad beatam vitam virtutem fine arte, quam artem fine virtute; at ubi semel fælici nexu invicem consociatæ fuerint, ut maxime debent, et fæpiffime contingit, tum vero statim vultu erecto atque arduo superior longe apparet, atque emicat fcientia, cum rege et imperatore intellectu in excelso locat fe, inde quafi humile et fub pedibus spectat inferius quicquid agitur apud voluntatem ; et deinceps in æternum excellentiam et claritudinem, majeftatemque divinæ proximam facile fibi asserit. Age descendamus ad civilem vitam, quid in privata, quid in publica proficiat utraque videamus; taceo de arte quod fit pulcherrimum juventutis honestamentum, ætatis virilis firmum præfidium, fenectutis ornamentum atque folatium. Prætereo et illud multos apud fuos nobiles, etiam P. R. principes poft egregia facinora, et rerum gestarum gloriam ex contentione et strepitu ambitionis ad literarum ftudium tanquam in portum ac dulce perfugium se recipiffe ; intellexere nimirum senes præstantissimi jam reliquam vitæ partem optimam optime oportere collocari ; erant fummi inter homines, volebant his artibus non poftremi effe inter deos; petierant honores, nunc immortalita. tem ; in debellandis imperii hoftibus longe alia militia usi sunt, cum morte maximo generis humani malo conflictaturi, ecce quæ tela sumpserint, quas legiones conscripserint, quo commeatu instructi fuerint. Atqui maxima pars civilis beatitudinis in humana focietate et contrahendis amicitüis fere constituta eft ; doctiores plerosque difficiles, inurbanos, moribus incompositis, nulla fandi gratia ad conciliandos hominum animos multi queruntur : fateor equidem, qui in studiis fere feclusus atque abditus eft, multo promp. tius effe Deos alloqui quam homines, five quod perpetuo fere domi est apud fuperos infrequens rerum humanarum et vere peregrinus, five quod assidua rerum divinarum co

gita.

mer

S

gitatione mens quasi grandior facta in tantis corporis anguftiis difficulter agitans se minus habilis fit ad expuifitiores falutationum gesticulationes ; at fi dignæ atque idoneæ contigerint amicitiæ nemo fanctius colit; quid enim jucundius, quid cogitari potest beatius illis doctorum et gravissimorum hominum colloquiis, qualia fub illa platano plurima fæpe fertur habuiffe divinus Plato, digna certe quæ totius confuentis generis humani arrecto excipiantur filentio ; at stolide confabulari, alios aliis ad luxum et libidines morem gerere ea demum ignorantiæ est amicitia, aut certe ami. citiæ ignorantia. Quinetiam fi hæc civilis beatitudo in honesta liberaque oblectatione animi confiftit, ea profecto doctrinæ et arti repofita est voluptas, quæ cæs teras omnes facile superet; quid omnem cæli fiderumque morem tenuisse ? omnis aeris motus et vicissitudines, five augufto fulminum fonitu, aut crinitis ardoribus inertes animos perterrefaciat, five in nivem et grandinem obrigescat, five denique in pluvia et rore mollis et placidus descendat; tum alternantes ventos perdidiciffe, omnesque halitus aut vapores quos terra aut mare eructat; stirpium deinde vires occultas, metallorumque calluisse, fingulorum etiam animantium naturam, et fi fieri potest, sensus intellexiffe; hinc accuratissimam corporis humani fabricam et medici. nam ; postremo divinam animi vim et vigorem, et si qua de illis qui lares, et genii, et dæmonia vocantur ad nos pervenit cognitio ? Infinita ad hæc alia, quorum bonam partem didiciffe licuerit, antequam ego cuncta enumeraverim. Sic tandem, auditores, cum omnimoda femel eruditio suos orbes confecerit, non contentus iste fpiritus tenebricofo hoc ergaftulo eousque late aget se, donec et ipsum mundum, et ultra longe divina quadam magnitudine expatiata compleverit. Tum demum plerique casus atque eventus rerum ita subito emergent, ut ei, qui hanc arcem sapientiæ adeptus est, nihil pene incautum, nihil fortuitum in vita possit accidere; videbitur fane is effe, cujus imperio et dominationi astra obtemperent, terra et mare obsecundent, venti tempestatesque morigeræ fint; cui denique ipsa parens natura in deditionem se tradiderit, plane ac fi quis deus abdicato mundi imperio, huic jus ejus, et leges, administrationemque tanquam præfectori cuidam commififfet, . Huc

quan

[ocr errors]

- conti

« PreviousContinue »