Page images
PDF
EPUB

quod tu munus apud eum petis. Verum in ipfo difceffu jam tabellarius eft. Vale.

Weftmonafterio, Decemb. 18. 1657.

[ocr errors][merged small]

28. Quod tardius ad te refcribo, vir clariffime et reverende, non recufabit, credo, nofter Duræus, quo minus tardioris culpam refcriptionis à me in ipfum transferam. Poftea enim quam fchedulæ illius, quam mihi recitatam volebas, de iis quæ Evangelii caufa egiffes atque perpeffus effes, copiam mihi fecit, non diftuli parare has ad te literas ut ei darem tabellario, qui primus difceffiffet, follicitus quam in partem filentium meum tam diuturnum interpretarere. Maximam interim habeo gratiam Molinao veftro Nemaufenfi, qui fuis de me fermonibus et amiciffima prædicatione, tot per ea loca bonorum viroruin me in gratiam immifit. Et fane quanquam non fum nefcius, me vel eo quod cum adverfario tanti nominis publice, juffus certamen non detrectaverim, vel propter argumenti celebritatem, vel de. nique fcribendi genus longe latéque fatis innotuiffle; fic tamen exiftimo, me tantundem duntaxat habere famæ, quantum habeo bonæ exiftimationis apud bonos. Atque in eadem te quoque effe fententia, plane video; qui veritatis Chriftianæ fiudio atque amore accenfus, tot labores pertuleris, tot hoftes fuftinueris; eaque quotidie fortiter facias, quibus tantum abeft, ut ullam ab improbis famam tibi quæras, ut eorum certiflima odia et maledicta in te concitare non verearis. O te beatum! quem Deus umum ex tot millibus virorum, alioqui fapientum atque doctorum, ex ipfis inferorum portis ac faucibus ereptum, ad tam in, figne matque intrepidam Evangelii fui profeffionem evocavit. Et habeo nunc quidem cur' putem Dei voluntate fingulari factum, ut ad te citius non refcriberim: cum enim intelligerem ex literis tuis, te ab infeftis undique hoftibus petitum atque obfeffum, circumfpicere, et meritò quidem, quo te poffes in extremo difcrimine, fi ita res tuliffet, recipere, et Angliam tibi in primis placuiffe, gaudebam equidem non uno nomine, te id confilii cepiffe; cum tui potiundi fpe,

[ocr errors]

tum.

tum te de mea patria tam præclare fentire: illud dolebam, non tum vidiffe me unde tibi hic apud nos præfertim Anglice nefcienti, pro eo ac deceret profpectum effet poffet. Nunc vero peropportune accidit ut minifter quidam Gallicus ætate confectus, ante paucos dies è vita migraverit. In ifta ecclefia qui plurimum poffunt, teque illis in locis non fatis tutò verfari intelligunt (non hoc incertis rumoribus collectum, fed ex ipfis auditum refero) cooptatum te illius miniftri in locum fummopere cupiunt, immo invitant; fumptufque itineris fuppeditandos tibi decreverunt; atque ita tibi de re familiari provifum iri pollicentur, ut miniftrorum apud nos Gallicorum nemini melius; nec tibi quicquam defore, quod ad munus evangelicum apud fe libenter obeundum poffit conduccre. Quare advola quamprimum, fi me audis, vir reverende, ad cupidiffimos tui, meffem hic meffurus, etfi commodorum hujus mundi fortaffe non ita uberem, tamen, quam tui fimilis potiffimum exoptant, animarum, ut fpero, numerofam: tibique perfuadeas, te viris bonis omnibus expectatiflimum effe venturum; et quanto citius, tanto gratiorem. Vale.

Wellmonafterio, April. 21. 1659.

HENRICO OLDENBURGO.

29. Silentii, quam petis veniam tui, dabis potius mei; cujus erant, fi memini, refpondendi vices. Me certe non imminuta erga te voluntas, hoc enim perfuafiffimum tibi effe velim, fed vel ftudia, vel curæ domesticæ impediverant, vel ipfa fortaffe ad fcribendum pigritia, intermiffi officii reum facit. Quod fcire cupis, valeo equidem, Deo juvante, ut foleo: ab hiftoria noftrorum motuum concinnanda, quod hortari videris, longe abfum; funt enim filentio digniores quam præconio: nec nobis qui motuum hiftoriam concinnare, fed qui motus ipfos componere feliciter poffit, eft opus: tecum enim vereor ne libertatis ac religionis hoftibus nunc nuper fociatis, nimis opportuni inter has noftras civiles difcordias vel potius infanias, videamur; verum non illi gravius, quam nofmetipfi jamdiu flagitiis noftris, religioni vulnus intulerint. Sed Deus, uti fpero, propter fe gloriamque fuam, quæ nunc agitur, confilia impetufque

petufque hoftium ex ipforum fententia fuccedere non finet, quicquid reges et cardinales turbarum meditentur aut ftruant. Synodo interea proteftantium Laodunenfi, propediem, ut fcribis, convocandæ, precor id, quod nulli adhuc fynodo contigit, fœlicem exitum, non Nazianzenicum; fælicem autem huic nunc fatis futurum, fi nihil aliud decreverit, quam ejiciendum effe Morum. De adverfario pofthumo fimul ac prodierit, fac me, rogo, primo quoque tempore certiorem. Vale.

Weftmon. Decemb. 20. 1659.

Nobili Adolefcenti RICHARDO JONESIO.

[ocr errors]

30. Quod longo intervallo ad me fcribis, modeftiffime tu quidem te excufas, qui poffis ejufdem delicti me rectius accufare: ut haud fciam profecto utrum non deliquiffe te, an fic excufaffe, maluerim. Illud tibi in mentem cave veniat; me gratitudinem tuam, fi qua mihi abs te debetur, literarum affiduitate metiri: tum te gratiffimum adverfus me effe fenfero, cum mea erga te quæ prædicas merita, non tam in literis crebris, quam in optimis perpetuo ftudiis tuis ac laudibus apparebunt. Viam virtutis quidem, in illo orbis terrarum gymnafio quod es ingreffus, recte fecifti ; fed viam fcito illam virtutis ac vitii communem ; illuc progrediendum, ubi via in bivium fe fcindit. Tequé fic comparare jam nunc mature debes, ut relicta hac communi, amona ac florida, illam arduam ac difficilem, qui folius virtutis clivus eft, tua fponte libentius, etiam cum labore ac periculo, poflis afcendere. Id tu præ aliis multo facilius, mihi crede, poteris, qui tam fidum ac peritum nactus es itineris ducem. Vale.

Weftm. Decemb. 20. 1659.

Ornatiffimo Viro PETRO HEIMBACHIO, Electoris Branden burgici Confiliario.

31. Si inter tot funera popularium meorum, anno tam gravi ac peftilenti, abreptum me quoque, ut fcribis, ex rumore præfertim aliquo credidifti, mirum non eft; atque

ille rumor apud veftros, ut videtur, homines, fi ex eo quod de falute mea foliciti effent, increbuit, non difplicet; indicium enim fuæ erga me benevolentiæ fuiffe exiftimo. Sed Dei benignitate, qui tutum mihi receptum in agris paraverat, et vivo adhuc et valeo; utinam ne inutilis, quicquid muneris in hac vita reftat mihi peragendum. Tibi vero tam longo intervallo veniffe in mentem mei, pergratum eft; quanquam, prout rem verbis exornas, præbere aliquem fufpicionem videris, oblitum mei te potius effe, qui tot virtutum diverfarum conjugium in me, ut fcribis, admirere. Ego certe ex tot conjugiis numerofam nimis prolem expavefcerem, nifi conftaret in re arcta, rebufque duris, virtutes ali maxime et vigere: tametfi earum una non ita belle charitatem hofpitii mihi reddidit: quam enim politicam tu vocas, ego pietatem in patriam dictam abs te mallem, ea me pulchro nomine delinitum prope, ut ita dicam, expatriavit. Reliquarum tamen chorus clare concinit. Patria eft, ubicunque eft bene. Finem faciam, fi hoc prius abs te impetravero, ut, fi quid mendofe defcriptum aut non interpunctum repereris, id puero, qui hæc excepit, Latine prorfus nefcienti velis imputare; cui fingulas plane literulas annumerare non fine miferia dictans cogebar. Tua interim viri merita, quem ego adolefcentem fpei eximiæ cognovi, ad tam honeftum in principis gratia provexiffe te locum, gaudeo, cæteraque faufta omnia et cupio tibi, et spero. Vale.

Londini, Aug. 15. 1666.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Utrum Dies an Nox præftantior fit?

Scriptum poft fe reliquere paffim nobiliffimi quique rhetoricæ magiftri, quod nec vos præteriit, Academici, in unoquoque dicendi genere, five demonftrativo, five deliberativo, five judiciali, ab aucupanda auditorum gratia exordium duci oportere; alioqui nec permoveri poffe auditorum animos, nec caufam ex fententia fuccedere. Quod fi res ita eft, quam fane, ne vera diffimulem, eruditorum omnium confenfu fixum ratumque novi, miferum me! ad quantas ego hodie redactus fum anguftias! qui in ipfo orationis limine vereor ne aliquid prolaturus fim minime oratorium, et ab officio oratoris primo et præcipuo neceffe habeam abfcedere. Etenim qui poffim ego veftram fperare benevolentiam, cum in hoc tanto concurfu, quot oculis intueor tot ferme afpiciam infefta in me capita; adeo ut orator veniffe videar ad non exorabiles. Tantum potest ad fimultates etiam in fcholis æmulatio, vel diversa studia, vel in eifdem ftudiis diverfa judicia fequentium; ego vero folicitus non fum,

Ne mihi Polydamas et Troïades Labeonem prætulerint; nugæ.

Veruntamen ne penitus defpondeam animum, fparfim video, ni fallor, qui mihi ipfo afpectu tacito, quam bene velint, haud obfcure fignificant; à quibus etiam quantumvis paucis, equidem probari malo quam ab innumeris imperi

torum

« PreviousContinue »