Page images
PDF
EPUB

LUCE HOLSTENIO Roma in Vaticano.

9. Tametfi multa in hoc meo Italiæ tranfcurfu multorum in me humaniter et peramice facta, et poffum, et fæpe foleo recordari; tamen pro tam brevi notitia, haud fcio an jure dicam ullius majora extitiffe in me benevolentia indicia quam ea quæ mihi abs te profecta funt. Cum enim tui conveniendi caufa in Vaticanum afcenderem, ignotum prorfus, nifi fi quid forte ab Alexandro Cherubino dictum de me prius fuerat, fumma cum humanitate recepifti; mox in mufæum comiter admiffo, et conquifitiffimam librorum fupellectilem, et permultos infuper manufcriptos authores Græcos, tuis lucubrationibus exornatos, adfpicere licuit: quorum partim noftro fæculo nondum vifi, quafi in procinctu, velut illæ apud Maronem,

penitus convalle virenti

Inclufæ animæ fuperumque ad limen ituræ.

expeditas modo typographi manus, et μaiturinn pofcere videbantur; partim tua opera etiamnum editi, paffim ab eruditis avide accipiuntur; quorum et unius etiam duplici dono abs te auctus dimittor. Tum nec aliter crediderim, quam quæ tu de me verba feceris ad præftantiffimum Cardin. Franc. Barberinum, iis factum effe, ut cum ille paucis poft diebus axpóaua illud muficum magnificentia vere Romana publice exhiberet, ipfe me tanta in turba quæfitum ad fores expectans, et pene manu prehenfum perfane honorifice intro admiferit. Qua ego gratia cum illum poftridie falutatum acceffiffem, tute idem rurfus is eras, qui et aditum mihi fecifti, et colloquendi copiam; quæ quidem cum tanto viro, quo etiam in fummo dignitatis faftigio nihil benignius, nihil humanius, pro loci et temporis ratione largiufcula profecto potius erat, quam nimis parca. Atque ego (doctiffime Holfteni) utrum ipfe fim folus tam me amicum, et hofpitem expertus, an omnes Anglos, id fpectans fcilicet quod triennium Oxoniæ literis operam dederis, iftiufmodi officiis etiam quofcunque profequi ftudium fit, certe nefcio. Si hoc eft, pulchre tu quidem Angliæ noftræ,

noftræ, ex parte etiam tuæ, didacxáλa perfolvis; privatóque noftrum cujufque nomine, et patriæ publico, parem utrobique gratiam promereris. Sin eft illud, eximium me tibi præ cæteris habitum, dignumque adeo vifum quicum velis Eviar woda, et mihi gratulor de tuo judicio, et tuum fimul candorem præ meo merito pono. Jam illud vero quod mihi negotium dediffe videbare, de infpiciendo codice Mediceo, fedulo ad amicos retuli, qui quidem ejus rei efficiendæ fpem perexiguam in prefens oftendunt. In illa bibliotheca, nifi impetrata prius venia, nihil poffe exfcribi, ne ftylum quidem fcriptorium admoviffe tabulis permiffum; effe tamen aiunt Romæ Joannem Baptiftam Donium, is ad legendas publice Græcas literas Florentiam vocatus indies expectatur, per eum ut confequi poffis quæ velis facile effe; quanquam id fane mihi pergratum accidiffet, fi res tam præfertim optanda quæ fit, mea potius opella faltem aliquando plus promoviffet, cum fit indignum tam tibi honefta et preclara fufcipienti, non omnes undecunque homines, et rationes, et res favere. De cætero, novo beneficio devinxeris, fi eminentiffimum cardinalem quanta potest observantia meo nomine falutes, cujus magnæ virtutes, rectique ftudium, ad provehendas item omnes artes liberales egregie comparatum, femper mihi ob oculos verfantur; tum illa mitis, et, ut ita dicam, fummiffa animi celfitudo, quæ fola fe deprimendo attollere didicit; de qua vere dici poteft, quod de Cerere apud Callimachum eft, diverfa tamen fententia, iuara per Xégow κεφαλὰ δὲ ὅι ἅπλε ̓ ὀλύμπω. Quod cæteris fere principibus documento effe poteft, trifte illud fupercilium, et aulici faftus, quam longe à vera magnanimitate difcrepantes et alieni fint. Nec puto fore, dum ille vivit, Eftenfes, Farnefios, aut Mediceos, olim doctorum hominum fautores, ut quis amplius defideret. Vale, doctiffime Holfteni, et fi quis tui, tuorúmque ftudiorum amantior eft illi me quoque, fi id effe tanti exiftimas, ubicunque fim gentium futurus, velim annumeres.

Florentiæ, Martii 30. 1639.

[ocr errors]

CAROLO DATO Patricio Florentino.

10. Perlatis inopinatò literis ad me tuis, mi Carole, quanta, et quam nova fim voluptate perfufus, quandoquidem non eft ut pro re fatis queam dicere, volo ex dolore faltem, fine quo vix ulla magna hominibus delectatio conceffa eft, id aliquantum intelligas. Dum enim illa tua prima percurro, in quibus elegantia cum amicitia pulchre fane contendit, merum illud quidem gaudium effe dixerim, præfertim cum uti vincat amicitia, operam te dare videam. Statim vero cum incido in illud quod fcribis, ternas te jam olim ad me dediffe, quas ego periiffe fcio, tum primum fincera illa infici, tristique defiderio conturbari, cœpta est læ titia; mox etiam gravius quiddam fubit, in quo vicem meam dolere perfæpe foleo, quos forte viciniæ, aut aliqua nullius ufus neceffitudo mecum, five cafu, five lege conglutinavit, illos nulla re alia commendabiles affidere quotidie, obtundere, etiam enecare mehercule quoties collibitum erit; quos, mores, ingenium, ftudia, tam belle conciliaverant, illos jam pene omnes, aut morte, aut iniquiffima locorum diftantia invideri mihi, et ita confeftim è confpectu plerumque abripi, ut in perpetua fere folitudine verfari mihi neceffe fit. Te, quod ais, ex quo Florentia difceffi, mea de falute folicitum, femperque mei memorem fuiffe, gratulor mihi fane, par illud utrique et mutuum accidiffe, quod ego me folum fenfiffe meo fortaffe merito arbitrabar. Gravis admodum, ne te celem, difceffus ille et mihi quoque fuit, eofque meo animo aculeos infixit, qui etiam nunc altius inhærent, quoties mecum cogito tot fimul fodales atque amicos tam bonos, tamque commodos una in urbe, longinqua illa quidem, fed tamen chariffima, invitum me, et plane divulfum reliquiffe. Teftor illum mihi femper facrum et folenne futurum Damonis tumulum; in cujus funere ornando cum luctu et moerore oppreffus, ad ea quæ potui folatia confugere, et refpirare paulifper cupiebam, non aliud mihi quicquam jucundius occurrit, quam veftrum omnium gratiffimam mihi memoriam, tuique nominatim in mentem revocaffe. Id quod ipfe jamdiu legiffe debes, fiquidem ad vos carmen illud pervenit, quod ex te

nunc

nunc primum audio. Mittendum ego fane fedulo curaveram, ut effet ingenii quantulumcumque, amoris autem adverfum vos mei, vel illis paucis verficulis, emblematis ad morem inclufis, teftimonium haudquaquam obfcurum. Exiftimabam etiam fore hoc modo, ut vel te vel alium ad fcribendum allicerem ; mihi enim fi prior fcriberem, neceffe erat, ut vel ad omnes, vel fi quem aliis prætuliffem, verebar ne in cæterorum, qui id refciffent, offenfionem incurrerem; cum permultos adhuc fupereffe iftic fperem, qui hoc à me officium vendicare certe potuerint. Nunc tu omnium primus, et hac amiciffima literarum provocatione, et fcribendi officio ter jam repetito dubitas tibi à me jampridem refpondendi vices reliquorum expoftulatione liberafti. Quanquam fateor acceffiffe ad illam filentii caufam, turbulentiffimus ifte, ex quo domum reverfus fum, Britanniæ noftræ ftatus, qui animum meum paulò poft ab ftudiis excolendis, ad vitam et fortunas quoquo modo tuendas neceffario convertit. Ecquem tu inter tot civium commiffa prælia, cædes, fugas, bonorum direptiones, receffum otio literario tutum dari putes poffe? Nos tamen etiam inter hæc mala, quoniam de ftudiis meis certior. fieri poftulas, fermone patrio haud pauca in lucem dedimus; quæ nifi effent Anglice fcripta, libens ad vos mitterem, quorum judiciis plurimum tribuo. Poematum quidem quæ pars Latina eft, quoniam expetis, brevi mittam; atque id fponte jamdudum feciffem, nifi quod, propter ea quæ in pontificem Romanum aliquot paginis afperius dicta funt, suspicabar veftris auribus fore minus grata. Nunc abs te peto, ut quam veniam, non dico Aligerio, et Petrarchæ veftro eadem in caufa, fed meæ, ut fcis, olim apud vos loquendi libertati, fingulari cum humanitate, dare confuevistis, eandem impetres (nam de te mihi perfuafum eft) ab cæteris amicis, quoties de veftris ritibus noftro more loquendum erit. Exequias Ludovici regis à te defcriptas libenter lego, in quibus Mercurium tuum, non compitalem illum et mercimoniis addictum, quem te nuper colere jocaris, fed facundum illum, Mufis acceptum, et Mercurialium virorum præfidem, agnofco. Reftat ut de ratione aliqua et modo inter nos conftet, quo literæ deinceps noftræ certo itinere utrinque commeare poffint. Quod non admodum difficile videtur, cum tot noftri mercatores negotia

negotia apud vos, et multa, et ampla habeant, quorum tabellarii fingulis hebdomadis ultro citroque curfitant; quorum et navigia haud multo rarius hinc illinc folvunt. Hanc ego curam Jacobo Bibliopolæ, vel ejus hero mihi familiariffimo, recte, ut fpero, committam. Tu interim, mi Carole, valebis, et Cultellino, Francino, Frescobaldo, Malatestæ, Clementillo minori, et fi quem alium noftri amantiorem novifti; toti denique Gaddianæ academiæ, falutem meo nomine plurimam dices. Interim vale. Londino, Aprilis 21. 1647.

HERMANNO MILLIO, Comitis Oldenburgici Oratori.

[ocr errors]

11. Ad literas tuas, nobiliffime Hermanne, 17 Decemb. ad me datas, antequam refpondeam; ne me filentii tam diutini reum fortaffis apud te peragas, primum omnium oportet exponam, cur non refponderem prius. Primum igitur ne nefcias, moram attulit, quæ perpetua jam fere adverfatrix mihi eft, adverfa valetudo; deinde valetudinis caufa, neceffaria quædam et fubita in ædes alias migratio, quam eo die forte inceperam, quo tuæ ad me literæ perferebantur; poftremo certe pudor, non habuiffe me quic-. quam de tuo negotio quod gratum fore tibi judicaba Nam cum poftridie in dominum Froftium cafu incidiffem, exque eo diligenter quærerem, ecquod tibi refponfum etiamnum decerneretur? (ipfe enim à concilio valetudinarius fæpe aberam) refpondit, et commotior quidem, nihil dum decerni, feque in expedienda re ifta nihil proficere. Satius itaque duxi ad tempus filere, quam id quod moleftum tibi fciebam fore, extemplo fcribere, donec, quod ipfe vellem, tuque tantopere expetebas, libentiffime poffem fcribere; quod et hodie, uti fpero, perfeci; nam cum in con- . cilio præfidem de tuo negotio femel atque iterum commonefeciffem, ftatim ille retulit, adeóque in craftinum diem de refponfo quamprimum tibi dando conftituta deliberatio est. Hac de re fi primus ipfe, quod conabar, certiorem te facerem, et tibi jucundiffimum, et mei in te ftudii indicium aliquod fore exiftimabam.

Weftmonafterio.

« PreviousContinue »