Page images
PDF
EPUB

Campus aget gemitus, vel quae, Tiberine, videbis
funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam
ullo se tantum tellus iactabit alumno."

(a) Of what recital does this passage form a part? by hunc (869)?

875

Who is meant

(b) Explain the reference in Mavortis (872), Campus (873). (c) Rewrite ne quaere (868) in the form which is most common in prose.

(Board.)

GENERAL QUESTIONS ON AENEID, BOOK VI

193. 1. Identify the following: Charon, Tisiphone, Tartarus, Elysium, Cerberus, Lethe, Rhadamanthus, Daedalus, Phlegethon, Cocytus.

2. Contrast the Sibyl as described in Book III with the conception in Book VI.

3. Narrate the incident of the "golden bough."

4. Describe the funeral of Misenus.

5. What reference is made to Julius Caesar; to Pompey; to Augustus Caesar?

6. Outline the theory of purification and immortality as given by Vergil. What crimes does he consider worst?

7. From lines 847-854 what would you consider to be the peculiàr genius of the Roman people.

GENERAL QUESTIONS ON AENEID, BOOKS I-VI

1. What was the purpose of the Aeneid? What other works had Vergil written, and what was their character or purpose?

2. Which of the books especially show resemblance to the models which Vergil imitated? Give the circumstances under which the Aeneid was published.

3. Locate the incidents in Books I-VI which are fulfilled or closed by the following: Bk. VII, 107-129; Bk. VIII, 36-85; Bk. XII, 791-842.

4. What religious observances or civil customs does Vergil find authority for in his epic?

PART (B)

PASSAGES IN POETRY FOR TRANSLATION AT SIGHT

194. (A Greek tells how he and his companions, coming to the palace of Circe, were frightened, but not hurt, by the beasts in front of it.) Sorte sumus lecti. Sors me fidumque Politen, bisque novem socios Circaea ad moenia misit. Quae simul attigimus, stetimusque in limine tecti, mille lupi mixtaeque lupis ursaeque leaeque1 occursu fecere metum. Sed nulla timenda, nullaque erat nostro factura in corpore vulnus Quin etiam blandas movere per aëra caudas, nostraque adulantes2 comitant vestigia, donec excipiunt famulae, perque atria marmore tecta ad dominam ducunt.. Pulchro sedet illa recessu. OVID: Metam. XIV, 251–261.

(Harvard.)

1 lea, a lioness. 2 adulari, to fawn.

195. (Venus incites Aeneas to attack Laurentum.)
Hic mentem Aeneae genitrix pulcherrima misit,
iret ut ad muros, urbique adverteret agmen
ocius, et subita turbaret clade Latinos.
Ille, ut, vestigans diversa per agmina Turnum,
huc atque huc acies circumtulit, adspicit urbem
immunem tanti belli, atque impune quietam.

Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
ductores, tumulumque capit: quo cetera Teucrum
concurrit legio; nec scuta aut spicula densi
deponunt. Celso medius stans aggere fatur:
"Ne qua meis esto dictis mora. Iuppiter hac stat.
Neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
ni frenum accipere et victi parere fatentur,
eruam, et aequa solo fumantia culmina ponam."

Aeneid, XII, 554-569. (Wellesley, Williams.)

196. (The captive Trojan women say their sad farewell to home and

country.)

Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis;
exiguumque1 senis Priami Iovis ara cruorem
combiberat. Tractata comis antistita3 Phoebi
non profecturas' tendebat ad aethera palmas.

Dardanidas matres patriorum signa deorum, dum licet, amplexas succensaque templa tenentis invidiosa trahunt victores praemia Grai. Mittitur Astyanax illis de turribus unde pugnantem pro se proavitaque' regna tuentem saepe videre patrem monstratum a matre solebat. Iamque viam suadet Boreas, flatuques secundo carbasa mota sonant. Iubet uti navita1 ventis. "Troia, vale! Rapimur" clamant, dant oscula terrae Troades, et patriae fumantia tecta relinquunt. Ultima conscendit classem, miserabile visu, in mediis Hecuba natorum inventa sepulcris. Prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem Dulichiae traxere manus. Tamen unius hausit12 inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos. OVID: Metamorphoses, XIII, 408-426. 1 exiguum, 'scanty.' tractata, frequentative, or intensive, from traho. 3 antistita, priestess.' profecturas, from proficio, avail.' signa, equivalent to simulacra. mittitur, equivalent to deicitur. 7 proavita, 'of his forefathers.' flatu, equivalent to vento. 9 carbasa, equivalent to vela. 10 navita, equivalent to nauta. 11 Dulichiae, adjective, 'of Ulysses.' 12 hausit, 'scraped up.'

6

(Board.)

8

197. (The Colchians discover the flight of Medea and Jason.)
Interea patrias saevus venit horror ad aures,

fata domus luctumque ferens, fraudemque fugamque
virginis. Hinc subitis inflexit frater in armis;
urbs etiam mox tota coit; volat ipse senectae
immemor Aeetes; complentur litora bello
nequidquam; fugit immissis nam puppis habenis.
Mater adhuc ambas tendebant in aequora palmas,
et soror, atque omnes aliae matresque nurusque
Colchides, aequalesque tibi, Medea, puellae.
Exstat sola parens, impletque ululatibus auras:
"Siste fugam, medio refer huc ex aequore puppim,
nata, potes: quo," clamat, "abis ?hic turba tuorum
omnis, et iratus nondum pater; haec tua tellus,
sceptraque: quid terris solam te credis Achaeis?
Quis locus Inachias1 inter tibi, barbara, natas?"

Ipsa fugit, tantoque, nefas! ipsa ardet amore.

VALERIUS FLACCUS, Argonautica, VIII, 134-148, and 159. (Williams.)

1 of Inachus.

198. (The goddess Proserpina, a young girl, while gathering flowers is carried off by Dis, i. e., Pluto, and loses her flowers.) Quo dum Proserpina luco ludit, et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque1 sinumque implet, et aequales certat superare legendo, paene simul visa est dilectaque raptaque Diti: usque adeo2 est properatus amor. Dea territa maesto

et matrem et comites, sed matrem saepius, ore
clamat. Et ut summa vestem laniarat3 ab ora,
collecti flores tunicis cecidere remissis.
Tantaque simplicitas puerilibus affuit annis:
haec quoque virgineum movit iactura' dolorem.

1 calathos, baskets. from laniare, to tear.

OVID: Metam., V, 391-401. 2 usque adeo, to such a degree. laniarat, iactura, loss. (Harvard.)

199. (Cephalus is speaking. He tells how he wounded fatally his wife
Procris, mistaking her in the forest for a wild creature.)
Sum ratus esse feram, telumque volatile misi.

Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus,
"Ei mihi!" conclamat. Vox est ubi cognita fidae
coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri.
Semianimem, et sparsas foedantem sanguine vestes,
et sua (me miserum!) de vulnere dona1 trahentem
invenio, corpusque meo mihi carius ulnis
mollibus attollo, scissaques a pectore veste
vulnera saeva ligo, conorque inhibere cruorem,
neu me morte sua sceleratum deserat oro.

OVID: Metam., VII, 841-850. 1 sua dona, i. e., the spear which had wounded her. It was a present to her husband. ulna, arm. 3 scindo, tear. 4 ligo, bind. 5 inhibeo, keep back. (Harvard.)

2

200. (Aristaeus in distress reproaches his mother.) Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe,1

amissis, ut fama, apibus morboque fameque,
tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis,
multa querens, atque hac adfatus voce parentem:
"Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius
ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum
(si modo, quem perhibes,3 pater est Thymbraeus Apollo)
invisum fatis genuisti? Aut quo tibi nostri
pulsus amor? Quid me caelum sperare iubebas?
En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,
quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers1
omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.
Quin age et ipsa manu felicis erue silvas,
fer stabulis inimicum ignem atque interfice messis,
ure sata, et validam in vitis' molire bipennem,
tanta meae si te ceperunt taedia laudis."

VERGIL: Georgics, IV, 317–332.

3

1 Tempe, plur. neut., name of the valley through which the Peneus flows. 2 morbo, 'disease.' perhibes, 'assert.' 4 sollers, 'skilful.' extuderat, from extundo, 'work out.' messis, 'harvests.' 7 vitis, 'vines.'

(Board.)

201. (Jupiter promises to be neutral.)

6

Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant

Caelicolae adsensu vario;

66

Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
Infit-eo dicente deum domus alta silescit,
Et tremefacta solo tellus; silet arduus aether;
Tum Zephyri posuere,1 premit placida aequora pontus-
Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris
Haud licitum, nec vestra capit discordia finem;
Quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusve fuat,2 nullo discrimine habebo,
Seu fatis Italum castra obsidione tenentur,
Sive errore malo Troiae monitisque sinistris.

Rex Iuppiter omnibus idem."

-Aeneid, X, 96-97, 100-110-12. 1 Posuere, subsided, fell. 2fuat, the same as sit. (Board.) 202. (The close of Evander's farewell to his son Pallas. The departure

of Pallas with Aeneas.)

Nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere vitam,
dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,
dum te, care puer, mea sola et sera voluptas,
complexu teneo; gravior neu nuntius auris
volneret. Haec genitor digressu dicta supremo
fundebat; famuli conlapsum in tecta ferebant.

Iamque adeo exierat portis equitatus apertis,
Aeneas inter primos et fidus Achates,
inde alii Troiae proceres; ipse agmine Pallas
in medio, chlamyde et pictis conspectus in armis:
qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,
quem Venus ante alios astrorum diligit ignis,
extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
Stant pavidae in muris matres, oculisque sequuntur
pulveream nubem et fulgentis aere catervas.

580

"Quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est.
Nec solem proprium1 natura, nec aera fecit,
nec tenues undas. Ad publica munera veni.
Quae tamen ut detis, supplex peto. Non ego nostros
abluere hic artus, lassataque membra parabam,
sed relevare sitim. Caret os humore loquentis,
et fauces arent, vixque est via vocis in illis.
Haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor
accepisse simul; vitam dederitis in unda.

585

VIRGIL: Aen., VIII, 579-593. Explain the subjunctive liceat (579). What is the subject of liceat? Give the derivation of Lucifer (589) and resolvit (591).

590

203. (The goddess asks a drink of water from the unwilling country-folk.) Rustica turba vetant. Dea sic affata vetantes:

[ocr errors]

OVID: Metam., VI, 348-357. 1 proprium, private property. lassata, tired. (Harvard.)

« PreviousContinue »