Page images
PDF
EPUB

supplicarent, praeterea maledicerent Christo, quorum nihil posse cogi dicuntur qui sunt re vera Christiani, dimittendos esse putavi. -Pliny, Epistles, X, 96, 1-5.

1 cunctationem, hesitation. duci. Supply "to punishment." -Pliny, Epistles, X, 96, 1-5.

(Bryn Mawr.)

cognitionibus, legal investigations.

(Cicero praises Pompey in order to justify the course adopted by

Deiotarus.)

107. Ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit, quem nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. Neque enim, si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. Quantum nomen illius fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? Tanto ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibus praestitisti. Itaque Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus; tuos enumerare non possumus. Ad eum igitur rex Deiotarus venit hoc misero fatalique bello, quem antea iustis hostilibusque bellis adiuverat, quocum erat non hospitio solum, verum etiam familiaritate coniunctus; et venit vel rogatus ut amicus, vel arcessitus ut socius, vel evocatus ut is qui senatui parere didicisset; postremo venit ut ad fugientem, non ut ad insequentem, id est ad periculi, non ad victoriae societatem.-Cicero, Pro Rege Deiotaro, 12, 13.

108. Si diligenter quid Mithridates potuerit et quid effecerit et qui vir fuerit consideraris, omnibus regibus quibuscum populus Romanus bellum gessit hunc regem nimirum1 antepones. Qui rex sibi aliquot annis sumptis ad confirmandas rationes et copias belli tantum spe conatuque valuit ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum suis coniuncturum putaret. Ad quod bellum duobus consulibus ita missis ut alter Mithridatem persequeretur, alter Bithyniam tueretur, alterius2 res et terra et mari calamitosae vehementer et opes regis et nomen auxerunt; L. Luculli vero res tantae exstiterunt ut neque maius bellum commemorari possit neque maiore consilio et virtute gestum. Nam cum totius impetus belli ad Cyzicenorum moenia constitisset eamque urbem sibi Mithridates Asiae ianuam fore putasset, qua effracta et revulsas tota pateret provincia, perfecta a Lucullo haec sunt omnia ut urbs fidelissimorum sociorum defenderetur et omnes copiae regis diuturnitate obsessionis consumerentur.— Cicero, Pro Murena, 32, 33.

[ocr errors]

1 nimirum, equivalent to profecto. 2 alterius L. Luculli denote the same persons as alter.. alter. 3 constitisset, from consistere, 'concentrate.' 4 5 ianuam, 'doorway.' revulsa, 'torn away.'

(Board.)

(The consul Cotta addresses a crowd of angry citizens and declares that he is wholly loyal to their interests.)

109. Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, multa adversa fuere, quorum alia toleravi, partim reppuli deorum auxiliis et virtute

mea; in quibus omnibus numquam animus negotio defuit neque decretis labor. Malae secundaeque res opes, non ingenium mihi mutabant. At contra in his miseriis cuncta me cum fortuna deseruere. Praeterea senectus, per se gravis, curam duplicat, cui misero acta iam aetate ne mortem quidem honestam sperare licet. Nam si parricida vestri sum et deos penatis meos patriamque et summum imperium vilia1 habeo, quis mihi vivo cruciatus satis est aut quae poena mortuo? Quin omnia memorata apud inferos supplicia scelere meo vici. A prima adulescentia in ore vestro privatus et in magistratibus egi. Qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia voluere, usi sunt; neque ego callidam facundiam2 neque ingenium ad male faciundum exercui. Avidissimus privatae gratiae maximas inimicitias pro re publica suscepi; quibus victus cum egens alienae opis plura mala exspectarem, vos, Quirites, rursus mihi patriam deosque penatis cum ingenti dignitate dedistis. Pro quibus beneficiis vix satis gratus videar, si singulis animam, quam nequeo, concesserim. Nam vita et mors iura naturae sunt; ut sine dedecore' cum civibus fama et fortunis integer agas, id dono datur atque accipitur. Sallust, Historiae, ii.

6 nam

3

(Board.)

1 vilia, 'cheap.' 2 callidam facundiam, 'skilful eloquence.' victus. Cotta, the speaker, had been forced to go into exile. 4 nequeo, 'I cannot.' 5 concesserim, 'sacrifice.' accipitur, explains quam nequeo. 7 dedecore, dishonor. (The attitude of Cicero toward the domination of Octavianus in Rome.) 110. Si per tuas legiones mihi licitum fuisset, quae nomini meo populoque Romano sunt inimicissimae, venire in senatum coramque de re publica disputare, fecissem, neque tam libenter quam necessario; nulla enim remedia quae vulneribus adhibentur tam faciunt dolorem quam quae sunt salutaria. Sed quoniam cohortibus armatis circumsaeptus senatus nihil aliud vere potest decernere nisi se timere-in Capitolio signa sunt, in urbe milites vagantur, in Campo castra ponuntur, Italia tota legionibus ad libertatem nostram conscriptis, ad servitutem adductis equitatuque exterarum nationum distineturcedam tibi in praesentia foro, curia, et sanctissimis deorum immortalium templis, in quibus, reviviscente iam libertate, deinde rursus oppressa, senatus nihil consulitur, timet multa, adsentatur omnia. Post etiam paulo, temporibus ita postulantibus, cedam urbe, quam per me conservatam, ut esset libera, in servitute videre non potero; cedam vita, quae quamquam sollicita' est, tamen, si profutura est rei publicae, bona spe posteritatis2 me consolatur, qua sublata non dubitanter occidam, atque ita cedam ut fortuna iudicio meo, non animus mihi defuisse videatur. Illud vero, quod et recentis doloris habet indicium et praeteritae iniuriae testimonium et absentium sensus significationem, non praetermittam, quin, quoniam coram id facere prohibeor, absens prosim, si quidem mea salus aut utilis rei publicae est aut coniuncta certe publicae saluti.-Pseudociceronis Epistula ad Octavianum, 1-2. 1 sollicita, 'full of trouble.' (notice the quantity of the i). 'an indication.'

3

2

3

posteritatis, 'future glory.' occidam 4 sensus, genitive. 5 significationem,

(Board.)

PART II

COMPLETE EXAMINATIONS ON CICERO-
SALLUST AND PASSAGES AT SIGHT

111. Translate:

(1) Quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices,-utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis, quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eis ipsis rebus, quae tum agerentur, dicere ex tempore! quotiens revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis!-Pro Arch., 18.

(2) Nunc vero cum sit unus Cn. Pompeius, qui non modo eorum hominum qui nunc sunt, gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit, quae res est, quae cuiusquam animum in hac causa dubium facere possit? Ego enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem.—Pro Lege Man., 27.

(Translate either 3 or 4.)

(3) Quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere, ac, si mihi inimico, ut praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta perge in exsilium. Vix feram sermones hominum, si id feceris; vix molem istius invidiae, si in exsilium iussu consulis ieris, sustinebo.-In Cat., I, 23.

(4) Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo praeterquam huius diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et collocari volo.-In Cat., III, 26. (5) Give a brief account of Cicero's life.

(Penn.)

(6) Explain the syntax of italicized words in (1) and (2). 112. (1) Difficile est dictu, Quirites, quanto in odio simus apud exteras nationes propter eorum, quos ad eas per hos annos cum imperio1 misimus, libidines et iniurias. Quod enim fanum putatis in illis terris nostris magistratibus religiosum, quam civitatem sanctam, quam domum satis clausam ac munitam fuisse? Urbes iam locupletes et copiosae requiruntur, quibus causa belli propter diripiendi cupiditatem inferatur. Libenter haec coram cum Q. Catulo et Q. Hortensio, summis et clarissimis viris, disputarem; noverunt enim sociorum vulnera, vident eorum calamitates, queri monias10 audiunt. Pro sociis vos contra hostis exercitum11 mittere putatis, an hostium simulatione contra socios atque amicos?—Pro Lege Manilia, 65, 66.

7

(a) Explain the syntax of eorum(3), magistratibus(5). (b) Account for the mode of simus(2), inferatur (8).

(c) State what is meant by imperio(4). Mention two objections raised by Catulus to Pompey's appointment.

(d) Explain the gender of difficile.

(e) Write the second singular imperfect subjunctive passive of requiruntur(); the second plural future indicative passive of inferatur (8); the superlative of libenter"); the dative singular of exercitum(11)

(f) Show the derivation of copiosae(6), querimonias(10), giving the force of the component parts.

(2) Translate at sight into English:

(Cicero's warning against the enemies of the state.)

Quaeris a me ecquid ego Catilinam metuam. Nihil, et curavi ne quis metueret, sed copias illius quas hic video dico esse metuendas; nec tam timendus est nunc exercitus L. Catilinae quam isti qui illum exercitum deseruisse dicuntur . Quorum ego ferrum et audaciam reieci in campo, debilitavi1 in foro, compressi etiam domi meae saepe, iudices, his vos si alterum consulem tradideritis, plus multo erunt vestris sententiis quam suis gladiis consecuti. . . Nolite arbitrari, mediocribus consiliis aut usitatis viis eos uti . . . Inita sunt in hac civitate consilia, iudices, urbis delendae, civium trucidandorum, nominis Romani extinguendi. Atque haec cives, cives, inquam, si eos hoc nomine appellari fas3 est, de patria sua et cogitant et cogitaverunt.-Pro L. Murena, 37.

=

1 debilitavi == disable. 2 usitatis = customary. 3 fas permissible. (3) Write the Latin for either of the two following paragraphs; mark all long vowels of penult and ultima.

(a) Though Pompey was the most experienced of all the generals, Hortensius thought that he ought not to have been put in charge of the war with the pirates. If Pompey, however, had not been chosen leader, the Roman people would not perhaps have retained their maritime power nor would it have happened that Pompey was also sent to conquer Mithridates.

(b) Since Catiline had left his associates in crime at Rome Cicero had to see to it that these should not be able to injure the state. He told the citizens why he had allowed Catiline to depart and urged them to defend their homes. All understood that the danger was great nor did any one now doubt that Cicero was worthy to be leader. (Regents.)

113. I. (a) Cuius in regnum postea quam L. Lucullus cum exercitu1 venit, plures etiam gentes contra imperatorem nostrum3 concitatae sunt; erat enim metus iniectus eis nationibus,' quas numquam populus Romanus neque lacessendas bello neque temptandas' putavit; erat etiam alia gravis atque vehemens opinio, quae animos gentium barbararum pervaserat, fani locupletissimi et religiosissimi diripiendi causa in eas oras nostrum esse exercitum adductum.— Leg. Manil., 23.

(b) Quodsi id ante facere conatus essem, nunc facere non possem.10 Hodierno enim die, Quirites, ne mediocrem rem actam arbitremini,"

[ocr errors]

fundamenta iacta sunt reliquarum actionum. Nam est hostis a senatu nondum verbo appellatus, sed re iam iudicatus Antonius. Nunc vero multo sum erectior, quod vos quoque illum hostem esse tanto consensu tantoque clamore adprobavistis. Neque enim, Quirites, fieri potest, ut non aut ii sint impii, qui contra consulem exercitus conparaverunt, aut ille hostis, contra quem iure arma sumpta sunt. -In Anton., IV, 1, 2.

II. Grammar:

(a) Give in full the genitive and dative singular and plural of exercitu, imperatorem(2), nostrum (3), quas (6)

(b) Give a synopsis of iniectus (4) in the first person plural of the indicative passive; give all the participles and infinitives of temptandas(7).

(c) Explain the construction of nationibus(5), quas(6), diripiendi(8), exercitum(9), possem(10), arbitremini(11) ̧

III. Write in Latin:

In a few days Pompey set out from Brundisium to make war on the pirates in Cilicia. Having slain many of them, he soon ended the war. The next year the allies in Asia begged the Romans to send them assistance against the king of Pontus, by whom their cities were being plundered. The Romans thought that they must send some one whom Mithridates could not resist. If Pompey had not been the commander of the Roman forces, the allies would have been afraid of them. (Boston.)

(Patriots support, traitors oppose Cicero's acts as consul.) 114. Quibus de rebus tam claris, tam immortalibus, iudices, hoc possum dicere, me, qui ex summis periculis eripuerim urbem hanc et vitam omnium civium, satis adeptum fore, si ex hoc tanto in omnes mortales beneficio nullum in me periculum redundarit. Etenim in qua civitate res tantas gesserim memini, in qua urbe verser intellego. Plenum forum est eorum hominum, quos ego a vestris cervicibus depuli, iudices, a meis non removi; nisi vero pauccs fuisse arbitramini, qui conari aut sperare possent se tantum imperium posse delere. Horum ego faces eripere de manibus et gladios extorquere potui, sicuti feci, voluntates vero consceleratas ac nefarias nec sanare potui nec tollere. Quare non sum nescius, quanto periculo vivam in tanta multitudine improborum, cum mihi uni cum omnibus improbis aeternum videam esse bellum susceptum. Quod si illis meis praesidiis forte invides et si ea tibi regia videntur, quod omnes boni omnium generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt, consolare te, quod omnium mentes improborum mihi uni maxime sunt infensae et adversae, qui me non solum idcirco oderunt, quod eorum conatus impios et furorem consceleratum repressi, sed eo etiam magis, quod nihil iam se simile me vivo conari posse arbitrantur.-Cicero, Pro Sulla, 27-29. (Melbourne.)

Translate into Latin:

(a) When Roscius was accused of murder, his friends asked Cicero, who was then 27 years old, to defend him.

(b) Horace has told us so much about his life and pursuits that we seem to know him better than any of the writers of his age.

« PreviousContinue »