Page images
PDF
EPUB

(The prompt and unexpected help of Octavianus Caesar.) 83. Venio ad C. Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset? Advolabat ad urbem a Brundisio homo impotentissimus, ardens odio, animo hostili in omnis bonos, cum exercitu, Antonius. Quid huius audaciae et sceleri poterat opponi? Nondum ullos duces habebamus, non copias; nullum erat consilium publicum, nulla libertas. . . . Quis tum nobis, quis populo Romano obtulit hunc divinum adulescentem deus, qui, cum omnia ad perniciem nostram pestifero illi civi paterent, subito, praeter spem omnium, exortus prius confecit exercitum quem furori M. Antonii opponeret, quam quisquam hoc eum cogitare suspicaretur. In Anton., 42-43.

(Cicero recounts the glories of his consulship.)

(Vassar.)

84. Ego Antonium colegam, cupidum provinciae, multa in re publica molientem, patientia atque obsequio meo mitigavi. Ego L. Catilinam, caedem senatus, interitum urbis non obscure, sed palam molientem, egredi ex urbe iussi, ut, a quo legibus non poteramus, moenibus tuti esse possemus. Ego tela extremo mense consulatus mei intenta iugulis civitatis de coniuratorum nefariis manibus extorsi. Ego faces iam accensas ad huius urbis incendium comprehendi, protuli, exstinxi. Me Q. Catulus, princeps huius ordinis et auctor publici consilii, frequentissimo senatu parentem patriae nominavit. Mihi hic vir clarissimus, qui propter te sedet, L. Gellius, his audientibus civicam coronam deberi a re publica dixit . . . Atque ita est a me consulatus peractus ut nihil sine consilio senatus, nihil non approbante populo Romano egerim, ut semper in rostris curiam, in senatu populum defenderim, ut multitudinem cum principibus, equestrem ordinem cum senatu coniunxerim. Exposui breviter consulatum meum.-In Pisonem, 5. (Williams.)

(Two stories in which men obey the dictates of honor rather than of

expediency.)

85. Athenienses cum Persarum impetum nullo modo possent sustinere statuerentque, ut urbe relicta coniugibus et liberis Troezene1 depositis naves conscenderent libertatemque Graeciae classe defenderent, Cyrsilum quendam suadentem, ut in urbe manerent Xerxemque reciperent, lapidibus obruerunt. Atque ille utilitatem sequi videbatur, sed ea nulla erat repugnante honestate. Themistocles post victoriam eius belli, quod cum Persis fuit, dixit in contiones se habere consilium rei publicae salutare, sed id sciri non opus esse: postulavit ut aliquem populus daret quicum communicaret. Datus est Aristides. Huic ille, classem Lacedaemoniorum, quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse, quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset. Quod Aristides cum audisset, in contionem magna exspectatione venit dixitque perutile esse consilium quod Themistocles adferret, sed minime honestum. Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt totamque eam rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt. -Cicero, De Officiis, III, 11.

6

1 Troezene-from Troezen, a city; obruerunt = overwhelmed;

3 contione = 5 assembly; salutare-derived from salus; quicum диосит; Gytheum-a city.

6

(Metellus takes steps to entrap Jugurtha.)

=

(Regents.)

86. Metellus postquam videt neque oppidum capi, neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco pugnam facere, et iam aestatem exactam esse, ab Zama discedit et in iis urbibus quae ad se defecerant1 satisque munitae loco aut moenibus erant praesidia imponit; ceterum exercitum in provinciam quae proxima est Numidiae hiemandi gratia2 conlocat. Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tenderes et eorum perfidia pro armis uti parat. Igitur Bomilcarem, qui Romae cum Iugurtha fuerat et inde vadibus datis de Massivae nece iudicium fugerat, quod ei per maximam amicitiam maxima copia fallendi erat, multis pollicitationibus adgreditur, ac primo efficit ut ad se conloquendi gratia occultus veniat; deinde fide data, si Iugurtham vivum aut necatum sibi tradidisset, fore ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet, facile Numidae persuadet, cums ingenio' infido tum metuenti ne, si pax cum Romanis fieret ipse per condiciones ad supplicium traderetur.-Sallust, De Bello Iugurthino, 61.

[ocr errors]

1 defecerant, had gone over.' 2 hiemandi gratia, equivalent to hiemandi causa. 3 tendere, 'lay.' A vadibus, 'bail.' nece, 'murder.' 6 occultus, 'secretly.' Numidae, 'the Numidian'; Bomilcar is meant. 8 tum, 'both . . . and.' ' ingenio infido 'of a faithless disposition.' (Board.)

cum

9

(A description of Syracuse.)

87. Urbem Syracusas maximam esse Graecarum, pulcherrimam omnium saepe audistis. Est, iudices ita, ut dicitur. Nam et situ est cum munito, tum ex omni aditu vel terra vel mari praeclaro ad aspectum; et portus habet prope in aedificatione amplexuque urbis inclusos; qui cum diversos inter se aditus habeant, in exitu coniunguntur et confluunt. Eorum coniunctione pars oppidi, quae appellatur Insula, mari disiuncta angusto, ponte rursus adiungitur et continetur. Ea tanta est urbs, ut ex quattuor urbibus maximis constare dicatur, quarum una est ea, quam dixi, Insula, quae duobus portibus cincta, in utriusque portus ostium aditumque proiecta est, in qua domus est, quae Hieronis regis fuit, qua praetores uti solent. In hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium.-Cicero, In Verrem, II iv, 117. (Board.)

(In the war between Julius Caesar and Pompey, Cicero hesitated which side he should join.)

88. Maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas deliberandi' non esset, uti tamen tuo consilio volui. Deliberatio autem omnis haec est: si Pompeius Italia cedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum putes; et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in mentem

veniat explicabo. Cum merita Pompei summa erga salutem meam familiaritasques quae cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me adducit ut mihi vel consilium meum cum illius consilio vel fortuna mea cum illius fortuna coniungenda esse videatur. Accedit illud: si maneo et illum comitatum optimorum et clarissimorum civium desero, cadendum est in unius potestatem qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum, tamen considerandum est et quanta fides ei sit habenda et, si maxime exploratum sit eum nobis amicum fore, debeamusne esse in urbe in qua non futuri simus qui fuerimus.-Cicero, Fam. VIII, 3. 7 certain, sure.

(a) Explain the mood and tense of possis(3), veniat(4), coniungenda esse (6).

(b) Explain the formation of deliberandi1), facilius(2), familiaritas(5). (c) What were the causes of the Civil War between Caesar and Pompey? (Harvard.)

(Cicero describes the wisdom with which Aratus of Sicyon adjusted a difficult question of property rights.)

89. At vero Aratus Sicyonius iure laudatur, qui, cum eius civitas quinquaginta annos a tyrannis teneretur, profectus Argis1 Sicyonem clandestino introitu urbe est potitus, cumque tyrannum Nicoclem improviso oppressisset, sescentos exsules, qui locupletissimi fuerant eius civitatis, restituit remque publicam adventu suo liberavit. Sed cum magnam animadverteret in bonis et possessionibus difficultatem, quod et eos quos ipse restituerat, quorum bona alii possederant, egere iniquissimum esse arbitrabatur et quinquaginta annorum possessiones moveri non nimis aequum putabat, propterea quod tam longo spatio multa hereditatibus,2 multa emptionibus, multa dotibus* tenebantur sine iniuria, iudicavit neque illis adimi nec iis non satis fieri quorum illa fuerant oportere. Cum igitur statuisset opus esse ad eam rem constituendam pecunia, Alexandriam se proficisci velle dixit remque integram ad reditum suum iussit esse, isque celeriter ad Ptolemaeum suum hospitem venit, qui tum regnabat alter post Alexandriam conditam. Cui cum exposuisset patriam se liberare velle causamque docuisset, a rege opulento vir summus facile impetravit ut grandis pecunia adiuvaretur. Quam cum Sicyonem attulisset, adhibuit sibi in consilium quindecim principes, cum quibus causas cognovit et eorum qui aliena tenebant et eorum qui sua amiserant, perfecitque aestimandis possessionibus ut persuaderet aliis ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cederent, aliis ut commodius putarent numerari sibi quod tanti esset quam suum recuperare. Ita perfectum est ut omnes concordia constituta sine querella discederent. O virum magnum dignumque qui in re publica nostra natus esset! Sic par est agere cum civibus, non hastam in foro ponere et bona civium voci subicere praeconis.10 At ille Graecus, id quod fuit sapientis et praestantis viri, omnibus consulendum putavit. Cicero, De Officiis, ii, 81-83.

1 Argis, from Argi (pl.), 'Argos.' hereditatibus, from hereditas, 'inheritance.' 3 emptionibus, from emptio, 'purchase.' dotibus, from dos, 'dowry.' grandi 'large.' numerari, 'to be paid.'

5

6

[ocr errors]

7 tanti, supply quanti possessiones amissae. querella, 'complaint.' hastam, 'spear.' 10 praeconis, auctioneer.'

(“And earthly power doth then show likest God's
When mercy seasons justice.")

[ocr errors]

(Board.)

90. Fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. . . Et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. Nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est. Homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando. Nihil habet nec fortuna tua maius, quam ut possis, nec natura melius, quam ut velis servare quam plurimos. Longiorem orationem causa forsitan postulet, tua certe natura breviorem. Quare tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus his omnibus daturum. Pro Ligario, 37-38. (Vassar.)

(Cicero writes to Sulpicius in Greece, recommending to him a certain Marcus Bolanus and requesting him to assist in the capture of a runaway slave Dionysius.)

91. M. Bolanum, virum bonum et fortem et omnibus rebus ornatum meumque veterem amicum, tibi magno opere commendo. Pergratum mihi feceris si curaris ut is intellegat hanc commendationem sibi magno adiumento fuisse, ipsumque virum optimum gratissimumque cognosces: promitto tibi te ex eius amicita magnam voluptatem esse capturum. Praeterea a te peto in maiorem modum pro nostra amicitia et pro tuo perpetuo in me studio, ut in hac re etiam elabores: Dionysius servus meus, qui meam bibliothecen1 multorum nummorum2 tractavit, cum multos libros surripuisset nec se inpune laturum putaret, aufugit. Is est in provincia tua: eum et M. Bolanus, meus familiaris, et multi alii Naronae viderunt, sed cum se a me manumissum esse diceret, crediderunt: hunc tu si mihi restituendum curaris, non possum dicere quam mihi gratum futurum sit. Ubi sit et quid fieri possit, Bolanus te docebit: ego si hominem per te recuperaro, summo me a te beneficio adfectum arbitrabor.-Cicero, Fam., 13, 77.

i bibliothecen, library.

2 nummorum, money.

(Two kinds of nobility.)

(Bryn Mawr.)

92. Contempsisti L. Murenae genus; extulisti tuum: quo loco si tibi hoc sumis, nisi qui patricius sit neminem bono esse genere natum, facis ut rursus plebes in Aventinum sevocanda esse videatur; sin autem sunt amplae et honestae familiae plebeiae, et proavus L. Murenae et avus praetor fuit. Tua vero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen hominibus litteratis est notior, populo vero et suffragatoribus obscurior; pater enim fuit equestri loco, avus nulla illustri laude celebratus. Qua re ego te semper in nostrum numerum adgregare soleo, quod virtute industriaque perfecisti1 ut,

cum equitis Romani esses filius, summa tamen amplitudine dignus putarere, nec mihi umquam minus in Q. Pompeio, novo homine et fortissimo viro, virtutis esse visum est quam in homine nobilissimo M. Aemilio Scauro: etenim eiusdem animi atque ingeni2 est3 posteris suis, quod Pompeius fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere, et, ut Scaurus, memoriam prope intermortuam generis sui virtute renovare.-Cicero: Pro Murena, 15, 16.

(a) What was the Roman idea of nobilitas? (b) Why is perfecisti in the indicative mood? of perfecisti? What case is ingeni(2) and why? of est(3)?

What is the object What is the subject (Harvard.)

(Cicero held at bay by his opponents.)

93. Haec ergo cum viderem,-neque enim erant occulta,-senatum, sine quo civitas stare non posset, omnino de civitate esse sublatum; consules, qui duces publici consili esse deberent, perfecisse ut per ipsos publicum consilium funditus tolleretur; eos qui plurimum possent opponi omnibus contionibus falso, sed formidolose tamen, auctores ad perniciem meam; contiones haberi cotidie contra me; vocem pro me ac pro re publica neminem mittere; intenta signa legionum existimari cervicibus ac bonis vestris falso, sed putari tamen; coniuratorum copias veteres et effusam illam ac superatam Catilinae importunam manum novo duce et insperata commutatione rerum esse renovatam: haec cum viderem, quid agerem, judices? Scio enim tum non mihi vestrum studium, sed meum prope vestro defuisse. Contenderem contra tribunum plebis privatus armis?Pro Sestio, 42-43. (Dartmouth.)

(The sword of Damocles.)

94. Hic quidem tyrannus (Dionysius) ipse iudicavit quam esset beatus. Nam cum quidam ex eius adsentatoribus,' Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus2 rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse, 'Visne igitur,' inquit, 'o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?' Cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo,^ magnificis operibus picto, abacosque complures ornavit argento auroque caelato. Tum ad mensam pueros delectos iussit consistere eosque illum diligenter ministrare. Aderant unguenta, coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis extruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari' saeta1o equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argentum, nec manum porrigebat" in mensam, iam ipsae defluebant coronae; denique exoravit tyrannum ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse.-Cicero, Tusculanae Disputationes V, 61.

7

3

4

5

6

1 flatterers; 2gen. case; try; tapestry; embroidered; sideboards; carved; delicacies; ceiling; 10 hair; 11 reach out. (Board.)

8

9

« PreviousContinue »