Page images
PDF
EPUB

paene vides orbum.1 Quod enim mihi filius absens
auxilium, quem dicta suo de nomine tellus

Andros2 habet, pro patre locumque et regna tenentem?
Delius augurium dedit huic; dedit altera Liber
femineae stirpi voto maiora fideque

munera. Nam tactu natarum cuncta mearum
in segetem laticemque meri bacamque Minervae3
transformabantur, divesque erat usus' in illis.
Hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides
(ne non ex aliqua vestram sensisse procellam
nos quoque parte putes), armorum viribus usus
abstrahit invitas gremio genitoris, alantque
imperat Argolicam caelesti munere classem.
Effugiunt quo quaeque potest: Euboea duabus,
et totidem natis Andros fraterna petita est.
Miles adest et, ni dedantur, bella minatur.
Victa metu pietas consortia pectora poenae
dedidit. Et timido possis ignoscere fratri.
Non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron,
Hector erat, per quem decimum durastis in annum.
Iamque parabantur captivis vincla lacertis.
Illae tollentes etiamnum' libera caelo

bracchia 'Bacche pater, fer opem!' dixere. Tulitque
muneris auctor opem-si miro perdere more
ferre vocatur opem. Nec qua ratione figuram
perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum.
Summa mali nota est: pennas sumpsere, tuaeque
coniugis in volucres niveas abiere columbas."

OVID: Metamorphoses, XIII, 640-674.
3 bacam Miner-

1orbum, 'childless.' 2 Andros, name of an island. vae, equivalent to olivam. ‘usus, ‘gain.' alant, depends upon imperat. consortia pectora, equivalent to sorores. 7 etiamnum, equivalent to etiam nunc.

(Board.)

PART IV

COMPLETE EXAMINATIONS ON VERGIL-OVID

226.

AND PASSAGES AT SIGHT

I

1. Primus se Danaum magna comitante caterva
Androgeos offert nobis socia agmina credens
inscius atque ultro verbis compellat amicis:
'Festinate, viri. Nam quae tam sera moratur
segnities? alii rapiunt incensa feruntque
Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis?'
Dixit et extemplo (neque enim responsa dabantur
fida satis) sensit medios delapsus in hostis.
Obstipuit retroque pedem cum voce repressit,
improvisum aspris veluti qui sentibus anguem
pressit humi nitens trepidusque repente refugit
attollentem iras et caerula colla tumentem;
haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.

370

375

380

Aen., II. Explain the situation fully, and give a brief outline of the second book. What was Pergama (375)? Give the construction of delapsus (377), colla (381). Remark on the form of aspris (379). What is the force of ultro (372), and how does it acquire that meaning? What figure is exemplified in haud secus (382)? Copy lines 373-375, divide into feet, and mark the quantity of every syllable. What is meant by caesura? by elision?

2. Tum vero Aeneas subitis exterritus umbris
corripit e somno corpus sociosque fatigat:
'Praecipites vigilate, viri, et considite transtris,
solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto

festinare fugam tortosque incidere funis

575

ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,

[blocks in formation]

To what does subitis umbris refer (571)? Explain the general connection. What part has this book in the action of the Aeneid?

Give the construction of praecipites (573), festinare (575). Account for the meaning of dextra (579). Analyze the compounds corripit (572) and incidere (575).

II

(The praises of Italy, its cities, rivers, seas, and lakes (Como

and Garda

=

Benacus), its men.)

Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas;
bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
At rabidae tigres absunt et saeva leonum
semina, nec miseros fallunt aconita3 legentis,
nec rapit immensos orbis1 per humum neque tanto
squameus in spiram tractus se colligit anguis.
Adde tot egregias urbes operumque laborem,
tot congesta manu praeruptis oppida saxis
fluminaque antiquos subterlabentia muros.

[blocks in formation]

An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra?
anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque,
fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino?
Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam
extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar,
qui nunc extremis Asiae iam victor in oris
imbellem avertis Romanis arcibus Indum.
Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
magna virum!

1 gravidus, "with young," "pregnant."

2

-Georgics, II, 149 ff. semen = genus. 3 aconi

tum, a poisonous plant, "aconite.' 4 Recall the Laocoon passage in Aeneid, II. tractus, "extent, stretch, expanse." labor, "glide, flow."

7 Scipiadas

=

Scipiones.

I

Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti

(Columbia.)

227.

infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae
visa mihi ante oculos et nota maior imago.

Obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
Tum sic adfari et curas his demere dictis:

775

"Quid tantum insano iuvat indulgere dolori,
O dulcis coniunx? Non haec sine numine divom

eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creusam
fas aut ille sinit superi regnator Olympi.

Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum,
et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva
inter opima virum leni fluit agmine Thybris.
Illic res laetae regnumque et regia coniunx
parta tibi. Lacrimas dilectae pelle Creusae.

780

Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas
aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,
Dardanis et divae Veneris nurus;

sed me magna deum genetrix his detinet oris.
Iamque vale et nati serva communis amorem."

785

Aen., II.

1. What events led to the situation described in 771?

2. Explain the references in regnator Olympi (779), terram Hesperiam (781), Myrmidonum (785), magna deum genetrix (788), nati (789).

3. Describe briefly the wanderings prophesied in 780.

4. What and where was Olympus (779)?

5. Where in the Aeneid may one find the story of the fulfilment of the prophecy illic . . . tibi (783, 784)? Who was the regia coniunx (783)?

...

6. What poetical construction is used in 771? What in 781? Indicate the prose construction for each.

7. What poetical peculiarity is there in the pronunciation of ipsius (772) and steterunt (774)?

8. Copy 783, and indicate the quantity of each syllable, the division into feet, and the principal caesura.

II

(Diomedes and Ulysses, while reconnoitering at night, surprise Dolon, a Trojan scout.)

1

Dumque iter horrendum loca per non nota paventes
carpebant,' venit ecce Dolon, quem Troia pubes
miserat, ut Danaum sollerti2 pectore vires
perspiceret sensusque ducum plebisque referret.
Quem procul ut vidit socius Diomedis Ulixes,
abdiderunt occultantes sua corpora furtim
post densos frutices, dum spe percussus' inani
Tros Eumediades cursu praecederet illos.
Post ubi transierat fidens animoque manuque,
prosiluere viri iuvenemque evadere cursu
conantem capiunt ferroque manuque minantur.
Ille timore pavens "Vitam concedite" dixit,
"hoc unum satis est; quod si perstatis in ira,
quanta ex morte mea capietis praemia laudis?
At si cur veniam tacitis exquiritis umbris:
maxima Troia mihi currum promisit Achillis,
si vestras cepisset opes. Haec dona secutus
in dubios casus, coram quod cernitis ipsi,
infelix cecidi.”

3

Ilias Latina, 703-722. carpebant, from carpere, 'to pursue.' 2 sollerti, 'shrewd.' frutices, 'bushes.' percussus, from percutere, 'to dazzle.' 5 Eumedes was the father of Dolon. 6 prosiluere, from prosilire, "to leap out." (Board.)

228. 1.

Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae
servantem et tacitam secreta in sede latentem
Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem
erranti passimque oculos per cuncta ferenti.
Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros,
et poenas Danaum et deserti coniugis iras
praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,

abdiderat sese, atque aris invisa sedebat.
Exarsere ignes animo; subit ira cadentem
ulcisci patriam, et sceleratas sumere poenas:
scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas
aspiciet, partoque ibit regina triumpho?

Coniugiumque domumque patres natosque videbit,
Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?
Occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?
Dardanium toties sudarit sanguine litus?

Non ita. Namque, etsi nullum memorabile nomen
feminea in poena est nec habet victoria laudem,
exstinxisse nefas tamen et sumpsisse merentes
laudabor poenas, animumque explesse iuvabit
ultricis flammae, et cineres satiasse meorum.

Aen., II, 567. 2. Who spoke these words, and under what circumstances? Who was Tyndarida, and who is referred to in coniugis? Explain "Troiae et patriae communis Erinys." Draw an outline map indicating the locations of Sparta, Mycenae, and Troia.

3. Copy the second line, and indicate the quantity of each syllable, the division into feet, and the principal caesura.

4. Translate three of the following passages, and answer the questions on them.

(1) Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque

et soror et coniunx, una cum gente tot annos
Et quisquam numen Iunonis adorat

bella gero.

praeterea, aut supplex aris imponet honorem?

What was the cause of Juno's anger against the Trojans?
(2) Fit via vi: rumpunt aditus, primosque trucidant
inmissi Danai, et late loca milite complent.

Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis
exiit, oppositasque evicit gurgite moles,

fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes
cum stabulis armenta trahit.

Explain the derivation of stabulis and armenta.

(3) I, soror, atque hostem supplex adfare superbum;
non ego cum Danais Troianam exscindere gentem
Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi:
nec patris Anchisae cinerem manesve revelli,
cur mea dicta neget duras demittere in aures.
Explain the reference in "Non ego . . . iuravi."
(4) Hic Caesar, et omnis Iuli

progenies, magnum caeli ventura sub axem.
Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet
saecula qui rursus Latio, regnata per arva
Saturno quondam.

Who spoke these words and where?

« PreviousContinue »