Annals of Tacitus

Front Cover
Whittaker, 1872 - Rome - 485 pages

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 6 - Caesar dux reliquus, posito triumviri nomine, consulem se ferens et ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paulatim, munia senatus, magistratuum, legum in se trahere, nullo adversante, cum ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis servitio promptior, opibus et honoribus extollerentur ac novis ex rebus aucti, tuta et praesentia quam vetera et periculosa mallent.
Page 443 - Igitur primum correpti qui fatebantur, deinde indicio eorum multitude ingens haud proinde in crimine incendii quam odio humani generis convicti sunt, et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent aut crucibus adfixi [aut flammandi atque], ubi defecisset dies, in usu[m] nocturni luminis urerentur.
Page 125 - Liberator baud dubie Germaniae et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non victus, septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit, caniturque adhuc barbaras apud gentis, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis haud perinde Celebris, dum vetera extollimus recentium incuriosi.
Page 358 - Nerone iterum L. Pisone consulibus pauca memoria digna evenere, nisi cui libeat laudandis fundamentis et trabibus, quis molem amphitheatri apud campum Martis Caesar extruxerat, volumina implere, cum ex dignitate populi Romani repertum sit res inlustres annalibus, talia diurnis urbis actis mandare.
Page 54 - ... prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant ; dein semiruto vallo, humili fossa accisae iam reliquiae consedisse intellegebantur : medio campi albentia ossa, ut fugerant, ut restiterant, disiecta vel aggerata.
Page 149 - Maecenatem aemulatus, sine dignitate senatoria, multos triumphalium consulariumque potentia anteiit : diversus a veterum instituto, per cultum et munditias : copiaque et adfluentia luxu propior : suberat tamen vigor animi, ingentibus negotiis par, eo acrior, quo somnum et inertiam magis ostentabat. Igitur, incolumi Maecenate, proximus: mox praecipuus, cui secreta imperatorum inniterentur , et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate provecta, speciem magis in amicitia principis, quam vim tenuit.

Bibliographic information