Page images
PDF
EPUB

Campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis
Funera, quum tumulum praeterlabêre recentem !
Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
In tantum spe tollet avos: nec Romula quondam
Ullo se tantum tellus jactabit alumno.

Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello
Dextera! non illi se quisquam inpune tulisset
Obvius armato, seu quum pedes iret in hostem,
Seu spumantis equi foderet calcaribus armes.
Heu, miserande puer! si quâ fata aspera rumpas,
Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis :
Purpureos spargam flores, animamque nepotis
His saltem adcumulem donis, et fungar inani
Munere. Sic tota passim regione vagantur
Aeris in campis latis, atque omnia lustrant.
Quae postquam Anchises natum per singula duxit,
Incenditque animum famae venientis amore:
Exin bella viro memorat quae deinde gerenda,
Laurentisque docet populos, urbemque Latini :
Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
Sunt geminae Somnî portae: quarum altera fertur
Cornea; qua veris facilis datur exitus umbris:
Altera candenti perfecta nitens elephanto:
Sed falsa ad coelum mittunt insomnia Manes.
His ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam
Prosequitur dictis, portaque emittit eburna.
Ille viam secat ad navis, sociosque revisit.
Tum se ad Cajetae recto fert litore portum.
Ancora de prora jacitur: stant litore puppes.

« PreviousContinue »