Page images
PDF
EPUB

VIRGILII

MARONIS

A EN EIDOS

LIBER PRIM U S.

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
Carmen, et egreffus filvis, vicina coëgi,

Ut quamvis avido parerent arva colono,

Gratum opus agricolis: at nunc borrentia Martis

ARMA, virumque cano, Trojae qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Lavinia venit

Litora. Multum ille et terris jactatus et alto
Vi superûm, saevae memorem Junonis ob iram :
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
Inferretque deos Latio. Genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altae moenia Romae.
Musa, mihi caussas memora, quo numine laeso,
Quidve dolens Regina Deûm, tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Inpulerit. Tantaene animis coelestibus irae!

Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum, studiisque asperrima belli :
Quam Juno fertur terris magis omnibus unam
Posthabita coluisse Samo. Hic illius arma,
Hic currus fuit: hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque.

N

Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci
Audierat, Tyrias olim quae verteret arces.
Hinc populum, late regem, belloque superbum,
Venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis.
Nec dum etiam caussae irarum saevique dolores
Exciderant animo. Manet alta mente repostum
Judicium Paridis, spretaeque injuria formae ;
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
His adcensa super, jactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaûm atque inmitis Achilli,
Arcebat longe Latio: multosque per annos
Errabant acti fatis maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem.
Vix e conspectu Siculae telluris in altum
Vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant;
Quum Juno, aeternum servans sub pectore volnus,
Haec secum: Mene incepto desistere victam,
Nec Italiâ Teucrorum avertere regem?
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
Argivûm, atque ipsos potuit submergere ponto,
Unius ob noxam et furias Ajacis Oïlei?

posse

[ocr errors]

Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,
Disjecitque rates, evertitque aequora ventis:
Illum exspirantem transfixo pectore flammas
Turbine conripuit, scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quae divom incedo regina, Jovisque
Et soror et conjux, una cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam numen Junonis adoret
Praeterea, aut supplex aris inponat honorem ?
Talia flammato secum Dea corde volutans,
Nimborum in patrian, loca foeta furentibus austris,
Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro

[ocr errors]

Luctantis ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes magno cum murmure montis
Circum claustra fremunt. Celsa sedet Aeolus arce
Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum
Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens: molemque et montis insuper altos
Inposuit, regemque dedit, qui foedere certo
Et premere, et laxas sciret dare jussus habenas.
Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est :
Aeole, (namque tibi divom pater atque hominum rex
Et mulcere dedit fluctus et tollere vento)
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans, victosque Penates:
Incute vim ventis, submersasque obrue puppes:
Aut age diversos: et disjice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
Quarum, quae forma pulcherrima, Deïopeam
Connubio jungam stabili, propriamque dicabo:
Omnis ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchra faciat te prole parentem.
Aeolus haec contra: Tuus, o regina, quid optes
Explorare labor: mihi jussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Jovemque
Concilias: tu das epulis adcumbere divom,
Nimborumque facis tempestatumque potentem.
Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
Inpulit in latus: ac venti, velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totunique a sedibus imis

Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.

A

[ocr errors]

Insequitur clamorque virûm stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes coelumque diemque
Teucrorum ex oculis : ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether:
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra.
Ingemit, et, duplicis tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: O terque quaterque beati!
Quîs ante ora patrum Trojae sub moenibus altis
Contigit oppetere! o Danaûm fortissime gentis
Tydide, mene Iliacis occumbere campis

Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra?
Saevus ubi Aeacidae telo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon: ubi tot Simoïs conrepta sub undis
Scuta virûm galeasque et fortia corpora volvit.
Talia jactanti stridens aquilone procella

Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi: tum prora avertit, et undis
Dat latus. Insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Hi summo in fluctu pendent: his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit. Furit aestus arenis.
Tris notus abreptas in saxa latentia torquet :
Saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, aras.
Dorsum inmane mari summo. Tris Eurus ab alto

In brevia et Syrtis urguet, miserabile visu,
Inliditque vadis, atque aggere cingit arenae.

Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus

In puppim ferit. Excutitur, pronusque magister
Volvitur in caput. Ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
Adparent rari nantes in gurgite vasto;

Arma virûm, tabulaeque, et Troïa gaza per undas.

Jam validam Monei navem, jam fortis Achatae,

« PreviousContinue »