Page images
PDF
EPUB

Arcades. ò mihi tum quam molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!

Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
Certe sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor, (quid tum, si fuscus Amyntas?
Et nigrae violae sunt, et vaccinia nigra)
Mecum inter salices lenta sub vite jaceret.
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes : hîc mollia prata, Lycori:
Hic nemus: hîc ipso tecum consumerer aevo.
Nunc insanus amor duri me Martis in armis,
Tela inter media, atque adversos detinet hostis.
Ta procul a patria, nec sit mihi credere, tantum
Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah te ne frigora laedant!
Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo, et Chalcidico quae sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in silvis, inter spelaea ferarum
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus: crescent illae: crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis:
Aut acris venabor apros. non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantis
Ire: libet Partho-torquere Cydonia cornu
Spicula; tamquam haec sint nostri medicina furoris
Aut deus ille malis hominum mitescere discat.
Jam neque Hamadryades rursum, nec carmina nobie
Ipsa placent: ipsae rursum concedite silvae.
Non illum nostri possunt mutare labores:
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,

Nec si, quum moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
Omnia vincit amor: et nos cedamus Amori.
Haec sat erit, Divae, vestrum cecinisse poëtam,
Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides. vos haec facietis maxima Gallo:
Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas
Quantum vere novo viridis se subjicit alnus.
Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra.
Juniperi gravis umbra: nocent et frugibus umbrae.
Ate domum saturae, venit Hesperus, ite capellac.

D 2

VIRGILII

MARONI S

GEORGICON

LIBER PRIM U S.

UID faciat laetas segetes, quo sidere terram

Vertere, Maecenas, ulmisque adjungere vites
Conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo
Sit pecori, apibus quanta experientia parcis,
Hinc canere incipiam. vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem coelo quae ducitis annum,
Liber, et alma Ceres; vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis:
Et vos, agrestum praesentia numina, Fauni,
Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae :
Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem
Fudit equum, magno tellus percussa tridenti,
Neptune et cultor nemorum, cui pinguia Ceae
Ter centum nivei tondent dumeta juvenci :
Ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycei,
Pan ovium custos, tua si tibi Maenala curae,
Adsis o Tegaee favens, oleaeque Minerva
Inventrix, uncique puer monstrator aratri,
Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum:
Dique Deaeque omnes, studium quibus arva tueri,
Quique novas alitis non ullo semine fruges:
Quique satis largum coelo demittitis imbrem,

Tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum
Concilia, incertum est; urbisne invisere, Caesar,
Terrarumque velis curam : et te muxumus orbis
Auctorem frugum, tempestatumque potentem
Adcipiat, cingens maternâ tempora myrto;
An deus immensi venias maris, ac tua nautae
Numina sola colant: tibi serviat ultima Thule :
Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis:
Anne novum tardis sidus te mensibus addas,
Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis
Panditur. ipse tibi jam brachia contrahit ardens
Scorpios, et coeli justa plus parte relinquit.
Quidquid eris; (nam te nec sperent Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido:
Quamvis Elysios miretur Graecia campos,
Nec repetita sequi curet Proserpina matrem)
Da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis,
Ignarosque viae mecum miseratus agrestis,
Ingredere, et votis jam nunc adsuesce vocari.

Vere novo, gelidus canis quum montibus humor
Liquitur, et zephyro putris se gleba resolvit ;
Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro
Ingemere, et sulco adtritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari
Agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit:
Illius inmensae ruperunt horrea messes.

At prius ignotum ferro quam sicindimus aequor,
Ventos, et varium coeli praediscere morem
Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum:
Et quid quaeque ferat regio, et quid quaeque recuset.
Hic segetes, illic veniunt felicius uvae :

Arborei foetus alibi, atque injussa virescunt

Gramina. nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua tura Sabaei?

« PreviousContinue »