Page images
PDF
EPUB

Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc et ovis ultro fugiat lupus: aurea durae
Mala ferant quercus: narcisso floreat alnus :
Pinguia corticibus sudent electra myricae:
Certent et cycnis ululae: sit Tityrus Orpheus:
Orpheus in silvis, inter Delphinas Arion.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Omnia vel medium fiant mare: vivite silvae.
Praeceps aërii specula de montis in undas

Deferar. extremum hoc munus morientis habeto.
Desine, Maenalios jam desine, tibia, versus.
Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus,
Dicite, Pierides. non omnia possumus omnes.
A. Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta:
Verbenasque adole pinguis et mascula tura:
Conjugis ut magicis sanos avertere sacris
Experiar sensus. nihil hîc nisi carmina desunt.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Carmina vel coelo possunt deducere Lunam:
Carminibus Circe socios mutavit Ulixi:

Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Terna tibi haec primum triplici diversa colore
Licia circumdo, terque haec altaria circum

Effigem duco. numero deus inpare gaudet.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores:
Necte, Amarylli, modo: et, Veneris, dic, vincula necto.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit
Uno eodemque igni; sic nostro Daphnis amore.
Sparge molam, et fragilis incende bitumine lauros.
Daphnis me malus urit: ego hanc in Daphnide laurum.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

Talis amor Daphnim, qualis, quum fessa juvencuin
Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos
Propter aquae rivum viridi procumbit in ulva
Perdita, nec serae meminit decedere nocti:
Talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,

Pignora cara sui: quae nunc ego limine in ipso,
Terra, tibi mando. debent haec pignora Daphnim.
Ducite ab urbe domum, mea carniina, ducite Daphnim.
Has herbas, atque haec Ponto mihi lecta venena,
Ipse dedit Moeris. nascuntur plurima Ponto.
His ego saepe lupum fieri, et se condere silvis
Moerim, saepe animas imis excire sepulcris,
Atque satas alio vidi traducere messis.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.
Fer cineres, Amarylli, foras: rivoque fluenti,

Transque caput jace: ne respexeris. his ego Daphnim
Adgrediar, nihil ille deos, nil carmina curat.

Ducite ab urbe domum, mea curmina, ducite Daphnim.

Adspice: conripuit tremulis altaria flammis

Sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. bonum sit! Nescio quid certe est : et Hylax in limine latrat. Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? Parcite, ab urbe venit, jam parcite, carmina, Daphnis.

L.

M.

ECLOGA NON A.

MOERI S.

LYCIDA S. MOERI S.

Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri, Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli

Diceret: Haec mea sunt: veteres migrate coloni.
Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
Hos illi, quod nec bene vertat, mittimus haedos.
L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles
Incipiunt, mollique jugum demittere clivo,

Usque ad aquam, et veteres, jam fracta cacumina, fagos,
Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

M. Audieras; et fama fuit. sed carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt, aquila veniente, columbas.
Quod nisi me quacumque novas incidere litis
Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,

Nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.

L. Heu! cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis
Paene simul tecum solatia rapta, Menalca!

Quis caneret Nymphis? quis humum florentibus herbis
Spargeret? aut viridi fontis induceret umbra?

Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
Quum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas:
Et potum pastas age, Tityre: et inter agendum
Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.

M. Immo haec, quae Varo nec dum perfecta canebat.
Vare, tuum nomen (superet modo Mantua nobis,
Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae!)
Cantantes sublime ferent ad sidera cycni.
L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos:
Sic cytiso pastae distendant ubera vaccae,
Incipe, si quid habes. et me fecere poëtam
Pierides: sunt et mihi carmina. me quoque dicunt
Vatem pastores: sed non ego credulus illis.
Nam neque adhuc Varo videor, nec dicere Cinna
Digna, sed argutos inter strepere anser olores.

M. Id quidem ago; et tacitus, Lycida, mecum ipse volute,

Si valeam meminisse: neque est ignobile carmen.
Huc ades, o Galatea. quis est nam ludus in undis?
Hic ver purpureum: varios hic flumina circum
Fundit humus flores: hîc candida populus antro
Inminet, et lentae texunt umbracula vites.
Huc ades: insani feriant sine litora fluctus.

L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
Audieram? numeros memini, si verba tenerem.
M. Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum:

Astrum, quo segetes gauderent frugibus: et quo
Duceret apricis in collibus uva colorem.
Insere, Daphui, piros: carpent tua poma nepotes.
Omnia fert aetas, animum quoque. saepe ego longos
Cantando puerum memini me condere soles.
Nunc oblita mihi tot carmina. vox quoque Moerim
Jam fugit ipsa: lupi Moerim videre priores.
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
L. Caussando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet aequor: et omnes
(Adspice) ventosi ceciderunt murmuris aurae.
Hinc adeo media est nobis via: namque sepulcrum
Incipit adparere Bianoris. hîc, ubi densas
Agricolae stringunt frondes, hîc, Moeri, canamus :
Hic haedos depone. tamen veniemus in urbem.
Aut, si nox pluviam ne colligat ante, veremur,
Cantantes licet usque (minus via laedat) eamus.
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

M. Desine plura, puer: et, quod nunc instat, agamus.
Carmina tum melius, quum venerit ipse, canemus.

GALLUS.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem.

Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, quum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam.
Incipe. sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera adtondent simae virgulta capellae.
Non canimus surdis: respondent omnia silvae.
Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae
Naïdes, indigno quum Gallus amore periret?
Nam neque Parnasi vobis juga, nam neque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippae.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricae :
Pinifer illum etiam sola sub rupe jacentem
Maenalus, et gelidi fileverunt saxa Lycaei.
Stant et oves circum: nostri nec poenitet illas:
Nec te poeniteat pecoris, divine poëta:
Et formosus oves ad flumina pavit Adonis.
Venit et upilio: tardi venere bubulci:

Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

Omnes, unde amor iste, rogant, tibi? venit Apollo:
Galle, quid insanis? inquit, tua cura Lycoris
Perque nives alium, perque horrida castra secuta est.
Venit et agresti capitis Silvanus honore,
Florentis ferulas et grandia lilia quassans.
Pan deus Arcadiae venit: quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem
Ecquis erit modus? inquit. amor non talia curat.
Nec lacrimis crudelis amor, nec gramina rivis,
Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.
Tristis at ille: Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
Montibus haec vestris: soli cantare periti

D

« PreviousContinue »