Page images
PDF
EPUB

Spumantemque dari pecora inter inertia votis
Optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.
Interea magno misceri murmure coelum
Incipit. Insequitur conmixta grandine nimbus.
Et Tyrii comites passim, et Trojana juventus,
Dardaniusque nepos Veneris, diversa per agros
Tecta metu petiere. Ruunt de montibus amnes
Speluncam Dido dux et Trojanus eamdem
Deveniunt. Prima et Tellus et pronuba Juno
Dant signum: fulsere ignes, et conscius aether
Connubiis: summoque ulularunt vertice Nymphae.
Ille dies primus leti primusque malorum

Caussa fuit. Neque enim specie famave movetur,
Nec jam furtivum Dido meditatur amorem:
Conjugium vocat: hoc praetexit nomine culpam.
Extemplo Libyae magnas it Fama per urbis;
Fama malum, quo non aliud velocius ullum;
Mobilitate viget, viresque adquirit eundo;
Parva metu primo; mox sese adtollit in auras,
Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Illam Terra parens, ira inritata deorum,

Extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem
Progenuit, pedibus celerem, et pernicibus alis.
Monstrum horrendum, ingens: cui, quot sunt corpore plumae.
Tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,

Tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.
Nocte volat coeli medio terraeque, per umbram
Stridens, nec dulci declinat lumina somno.
Luce sedet custos aut summi culmine tecti,
Turribus aut altis, et magnas territat urbis;
Tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.
Haec tum multiplici populos sermone replebat
Gaudens, et pariter facta atque infecta canebat:
Venisse Aenean, Trojano a sanguine crctum,

Cui se pulchra viro dignetur jungere Dido:
Nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
Regnorum inmemores, turpique cupidine captos.
Haec passim Dea foeda virûm diffundit in ora.
Protinus ad regem cursus detorquet Iarban,
Incenditque animum dictis, atque aggerat iras.

Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha,
Templa Jovi centum, latis inmania regnis,
Centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem,
Excubias Divûm aeternas, pecudumque cruore
Pingue solum, et variis florentia limina sertis.
Isque amens animi, et rumore adcensus amaro,
Dicitur ante aras, media inter numina Divôm,
Multa Jovem manibus supplex orasse supinis:
Juppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis
Gens epulata toris Lenaeum libat honorem,
Adspicis haec? An te, genitor, quum fulmina torques,
Nequidquam horremus? caecique in nubibus ignes
Terrificant animos, et inania murmura miscent?
Femina, quae nostris errans in finibus urbem
Exiguam pretio posuit, cui litus arandum,
Cuique loci leges dedimus, connubia nostra
Repulit, ac dominum Aenean in regna recepit.
Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,
Maeonia mentum mitra crinemque madentem
Subnixus, rapto potitur. Nos munera templis
Quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.
Talibus orantem dictis, arasque tenentem
Audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit
Regia, et oblitos famae melioris amantis.
Tum sic Mercurium adloquitur, ac talia mandat:
Vade age, nate, voca Zephyros, et labere pennis:
Dardaniumque ducem, Tyria Carthagine qui nunc
Exspectat, fatisque datas non respicit urbis,

Adloquere, et celeris defer mea dicta per auras.
Non illum nobis genetrix pulcherrima talem
Promisit, Grajûmque ideo bis vindicat armis :
Sed fore, qui gravidam imperiis, belloque frementem
Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri
Proderet, ac totum sub leges mitteret orbem,
Si nulla adcendit tantarum gloria rerum,
Nec super ipse sua molitur laude laborem;
Ascanione pater Romanas invidet arces?

Quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur ?
Nec prolem Ausoniam, et Lavinia respicit arva?
Naviget. Haec summa est: hic nostri nuntius esto.
Dixerat. Ille patris magni parere parabat

Imperio: et primum pedibus talaria nectit

:

Aurea quae sublimem alis, sive aequora supra,
Seu terram, rapido pariter cum flamine portant.
Tum virgam capit. Hac animas ille evocat Orco
Pallentis; alias sub Tartara tristia mittit;
Dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.
Illa fretus agit ventos, et turbida tranat
Nubila: jamque volans apicem et latera ardua cernit
Atlantis duri, coelum qui vertice fulcit;
Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris
Piniferum caput, et vento pulsatur et imbri:
Nix humeros infusa tegit: tum flumina mento
Praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.
Hic primum paribus nitens Cyllenius alis
Constitit: hinc toto praeceps se corpore ad undas
Misit; avi similis, quae circum litora, circum
Piscosos scopulos humilis volat aequora juxta.
Haud aliter terras inter coelumque volabat;
Litus arenosum Libyae ventosque secabat
Materno veniens ab avo Cyllenia proles.
Ut primum alatis tetigit magalia plantis,

[ocr errors]

Aenean fundantem arces ac tecta novantem
Conspicit: atque illi stellatus Iaspide fulva
Ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena,
Demissa ex humeris: dives quae munera Dido
Fecerat, et tenui telas discreverat auro.
Continuo invadit: Tu nunc Carthaginis altae
Fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem
Exstruis? heu regni rerumque oblite tuarum!
Ipse Deûm tibi me claro demittit Olympo
Regnator, coelum et terras qui numine torquet:
Ipse haec ferre jubet celeris mandata per auras.
Quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris?
Si te nulla movet tantarum gloria rerum,
Nec super ipse tua moliris laude laborem;
Ascanium surgentem, et spes heredis Iüli
Respice; cui regnum Italiae Romanaque tellus
Debentur. Tali Cyllenius ore locutus
Mortalis visus medio sermone reliquit,

Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
At vero Aeneas adspectu obmutuit amens,
Adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
Ardet abire fuga, dulcisque relinquere terras,
Adtonitus tanto monitu imperioque deorum.

Heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem
Audeat adfatu? quae prima exordia sumat?
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
In partisque rapit varias, perque omnia versat.
Haec alternanti potior sententia visa est:

Mnesthea Sergestumque vocat, fortemque Cloanthum
Classem aptent taciti, socios ad litora cogant;
Arma parent, et, quae sit rebus caussa novandis,
Dissimulent. Sese interea, quando optima Dido
Nesciat, et tantos rumpi non speret amores,
Tentaturum aditus, et quae mollissima fandi

Tempora; quis rebus dexter modus. Ocius omnes
Imperio laeti parent, ac jussa facessunt.

At regina dolos, quis fallere possit amantem!
Praesensit, motusque excepit prima futuros ;
Omnia tuta timens. Eadem inpia fama furenti
Detulit armari classem, cursumque parari.
Saevit inops animi, totamque incensa per urbem
Bacchatur. Qualis commotis excita sacris
Thyas, ubi audito stimulant trieterica Baccho
Orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
Tandem his Aenean conpellat vocibus ultro:

Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum
Posse nefas? tacitusque mea decedere terra?
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam
Nec moritura tenet crudeli funere Dido?

Quin etiam hiberno moliris sidere classem, .
Et mediis properas aquilonibus ire per altum,
Crudelis? Quid si non arva aliena domosque
Ignotas peteres, et Troja antiqua maneret;
Troja per undosum peteretur classibus aequor?
Mene fugis? Per ego has lacrimas, dextramque tuam te,
(Quando aliud mihi jam miserae nihil ipsa reliqui)
Per connubia nostra, per inceptos hymenaeos?
Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quidquam
Dulce meum; miserere domus labentis, et istam,
Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni
Odere; infensi Tyrii: te propter eumdem
Extinctus pudor, et qua sola sidera adibam

Fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes?
Hoc solum nomen quoniam de conjuge restat.
Quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater
Destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset

« PreviousContinue »