Page images
PDF
EPUB

At non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est
Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
Et saepi in levi quaesisset cornua fronte.
Ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,

Ilice sub nigra pallentis ruminat herbas:

Aut aliquam in magno sequitur grege, clauditur Nymphae,
Dictaeae Nymphae, nemorum jam claudite saltus :
Si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
Errabunda bovis vestigia. forsitan illum

Aut herba captum viridi, aut armenta secutum,
Perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam:
Tum Phaetontiadas musco circumdat amarae
Corticis, atque solo proceras erigit alnos.

Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montis ut duxerit una sororum:
Utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis:
Ut Linus haec illi divino carmine pastor,

Floribus atque apio crinis ornatus amaro,
Dixerit: Hos tibi dant calamos (en accipe) Musae,
Ascraco quos ante seni: quibus ille solebat
Cantando rigidos deducere montibus ornos.
His tibi Grynei nemoris dicatur origo :
Ne quis sit lucus, quo se plus jactet Apollo.

Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est,
Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto

(Ah!) timidos nautas canibus lacerasse marinis?
Aut ut mutatos Terei narraverit artus:
Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit ?
Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
Infelix sua tecta supervolitaverit alis?

Omnia quae, Phoebo quondam meditante, beatus

Audiit Eurotas, jussitque ediscere lauros,
Ille canit. pulsae referunt ad sidera valles.
Cogere donec oves stabulis, numerumque referre
Jussit, et invito processit vesper Olympo.

[blocks in formation]

M. FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis,
Conpulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum;
Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas.
Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,

Et cantare pares, et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat. atque ego Daphnim
Adspicio: ille ubi me contra videt: Ocius, inquit,
Huc ades, o Meliboee: caper tibi salvus, et haedi,
Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.
Huc ipsi potum venient per prata juvenci :

Hic viridis tenera praetexit arundine ripas
Mincius, eque sacra resonant examina quercu.

Quid facerem? neque ego Alcippen, nec Phillida, habebam,
Depulsos a lacte domi quae clauderet agnos:
Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.

Alternis igitur contendere versibus ambo

Coepere: alternos Musae meminisse volebant.

Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

c. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite: proximo Phoebi
Versibus ille facit: aut, si non possumus omnes,
Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

C

1

T. Pastores, edera crescentem ornate poëtam,
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro:
Aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
c. Saetosi caput hoc apri, tibi Delia, parvus
Et ramosa Mycon vivacis cornua cervi.

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota
Puniceo stabis suras evincta cothurno.

T. Sinum lactis, et haec te liba, Priape, quot annis
Expectare sat est: custos es pauperis horti.
Nunc te marmoreum pro tempore fecimus: at tu,
Si foetura gregem suppleverit, aureus esto.

c. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,
Candidior cycnis, edera formosior alba:
Quum primum pasti repetent praesepia tauri,
Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
T. Immo ego Sardois videar tibi amarior herbis,
Horridior rusco, projecta vilior alga;

Si mihi non haec lux toto jam longior anno est.
Ite domum pasti, si quis pudor, ite juvenci.
c. Muscosi fontes, et somno mollior herba,
Et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,
Solstitium pecori defendite. jam venit aestas
Torrida jam laeto turguent in palmite gemmae.
T. Hic focus, et taedae pingues, hîc plurimus ignis
Semper, et adsidua postes fuligine nigri.
Hic tantum Boreae curamus frigora, quantum
Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
c. Stant et juniperi, et castaneae hirsutae:
Strata jacent passim sua quaeque sub arbore poma.
Omnia nunc rident. at si formosus Alexis
Montibus his abeat, videas et flumina sicca.
T. Aret ager: vitio moriens sitit aëris herba :
Liber pampineas invidit collibus umbras.

Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit :
Juppiter et laeto descendet plurimus imbri.
c. Populus Alcidae gratissima, vitis laccho,
Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo.
Phyllis amat corulos: illas dum Phyllis amabit,
Nec myrtus vincet corulos, nec laurea Phoebi.
T. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
Populus in fluviis, abies in montibus altis:
Saepius at si me, Lycida formose, revisas,
Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

M. Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsin.
Ex illo Corydon, Corydon est tempore nobis.

ECLOGA OCTAV A.

PHARMACEUTRIA,

DAMO N. AL PHESI BOEU S.

PASTORUM Musam Damonis et Alphesiboci,
Inmemor herbarum quos est mirata juvenca
Certantis, quorum stupefactae carmine lynces,
Et mutata suos requierunt flumina cursus :
Damonis Musam dicemus et Alphesiboei.
Tu mihi, seu magni superas jam saxa Timavi,
Sive oram Illyrici legis aequoris; en erit umquam
Ille dies, mihi quum liceat tua dicere facta?
En erit, ut liceat totum mihi ferre per orbem
'Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno?
A te principium: tibi desinet, accipe jussis
Carmina coepta tuis: atque hanc sine tempora circum
Inter victrices ederam tibi serpere lauros.
Frigida vix coelo noctis decesserat umbra,
Quum ros in tenera pecori gratissimus herba,
Incumbens tereti Damon sic coepit olivae.

D. Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum.
Conjugis indigno Nifae deceptus amore

Dum queror, et divos (quamquam nil testibus illis
Profeci) extrema moriens tamen adloquor hora.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis
Semper habet; semper pastorum ille audit amores,
Panaque, qui primus calamos non passus inertis.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Mopso Nisa datur. quid non speremus amantes?
Jungentur jam gryphes equis: aevoque sequenti
Cum canibus timidi venient ad pocula damae.
Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor.
Sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
O digno conjuncta viro! dum despicis omnis,
Dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae,
Hirsutumque supercilium, promissaque barba:
Nec curare deûm credis mortalia quemquam.
Incipe Maenalios mecum, mca tibia, versus.
Saepibus in nostris parvam te roscida mala,
Dux ego vester eram, vidi cum matre legenteni.
Alter ab undecimo tum me jam ceperat annus:
Jam fragilis poteram a terra contingere ramos.
Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error!
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Nunc scio, quid sit Amor. duris in cotibus illum
Aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremi Garamantes,
Nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Saevus Amor docuit gnatorum sanguine matrem
Commaculare manus. crudelis tu quoque, mater;
Crudelis mater magis, an puer inprobus ille?
Inprobus ille puer: crudelis tu quoque, mater,

« PreviousContinue »