Page images
PDF
EPUB

Plurima

magna

perque vias sternuntur inertia passim Corpora, perque domos, et religiosa deorum Limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri: Quondam etiam victis redit in praecordia virtus; Victoresque cadunt Danai. Crudelis ubique Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago. Primus se, Danaûm comitante caterva, Androgeus obfert nobis, socia agmina credens Inscius; atque ultro verbis conpellat amicis: Festinate, viri. Nam quae tam sera moratur Segnities? alii rapiunt incensa feruntque Pergama: vos celsis nunc primum a navibus itis? Dixit: et extemplo (neque enim responsa dabantur Fida satis) sensit, medios delabsus in hostis: Obstupuit, retroque pedem cum voce repressit. Inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit Adtollentem iras, et caerula colla tumentem. Haud secus Androgeus visu tremefactus abibat. Irruimus, densis et circumfundimur armis; Ignarosque loci passim, et formidine captos Sternimus. Adspirat primo fortuna labori. Atque hîc successu exsultans animisque Coroebus, O socii, qua prima, inquit, fortuna salutis

Monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur. Mutemus clipeos, Danaûmque insignia nobis Aptemus. Dolus, an virtus, quis in hoste requirat? Arma dabunt ipsi. Sic fatus, deinde comantem Androgei galeam, clipeique insigne decorum. Induitur, laterique Argivum adcommodat enscm. Hoc Ripheus, hoc ipse Dymas, omnisque juventus Laeta facit: spoliis se quisque recentibus armat. Vadimus inmixti Danais haud numine nostro, Multaque per caęcam congressi proelia noctem

Conserimus: multos Danaûm demittimus Orco. Diffugiunt alii ad navis, et litora cursu

Fida petunt: pars ingentem formidine turpi Scandunt rursus equum, et nota conduntur in alvo. Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis! Ecce trahebatur passis Priameïa virgo Crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae, Ad coelum tendens ardentia lumina frustra: Lumina: nam teneras arcebant vincula palmas. Non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus, Et sese medium injecit periturus in agmen. Consequimur cuncti, et densis incurrimus armis. Hic primum ex alto delubri culmine telis Nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes, Armorum facie et Grajarum errore jubarum. Tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira Undique conlecti invadunt; acerrimus Ajax, Et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis. Adverşi rupto ceu quondam turbine venti Configunt, Zephyrusque, Notusque, et laetus Eois Eurus equis: stridunt silvae, saevitque tridenti Spumeus, atque imo Nereus ciet aequora fundo. Illi etiam, si quos obscura nocte per umbram Fudimus insidiis, totaque agitavimus urbe, Adparent: primi clipeos mentitaque tela Adgnoscunt, atque ora sono discordia signant. Ilicet obruimur numero. Primusque Coroebus Peneleï dextra, Divae armipotentis ad aram, Procumbit: cadit et Ripheus, justissimus unus Qui fuit in Teucris, et servantissimus aequi. Dis aliter visum. Pereunt Hypanisque Dymasque Confixi a sociis: nec te tua plurima, Panthu, Labentem pietas, nec Apollinis infula texit. Iliaci cineres, et flamma extrema meorum,

Testor, in occasu vestro, nec tela, nec ullas
Vitavisse vices Danaûm; et, si fata fuissent,
Ut caderem, meruisse manu. Divellimur inde:
Iphitus et Pelias mecum: quorum Iphitus aevo
Jam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi,
Protinus ad sedes Priami clamore vocati.

Hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam
Bella forent, nulli tota morerentur in urbe :
Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentis
Cernimus, obsessumque acta testudine limen.
Haerent parietibus scalae, postesque sub ipsos
Nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris
Protecti objiciunt: prensant fastigia dextris.
Dardanidae contra turris ac tecta domorum
Culmina convellunt (his se, quando ultima cernunt,
Extrema jam in morte parant defendere telis)
Auratasque trabes, veterum decora alta parentum,
Devolvunt. Alii strictis mucronibus imas

Obsedere fores: has servant agmine denso.
Instaurati animi, Regis succurrere tectis,
Auxilioque levare viros, vimque addere victis.
Limen erat, caecaeque fores, et pervius usus
Tectorem inter se Priami, postesque relicti
A tergo: infelix qua se, dum regna manebant,
Saepius Andromache ferre incomitata solebat
Ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.
Evado ad summi fastigia culminis: unde
Tela manu miseri jactabant irrita Teucri.
Turrim in praecipiti stantem, summisque sub astra
Eductam tectis, unde omnis Troja videri,
Et Danaûm solitae naves, et Achaïa castra,
Adgressi ferro circum, qua summa labantis
Juncturas tabulata dabant; convellimus altis
Sedibus, inpulimusque. Ea labsa repente ruinam

Cum sonitu trahit, et Danaûm super agmina late Incidit. Ast alii subeunt: nec saxa, nec ullum Telorum interea cessat genus.

Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus
Exsultat telis, et luce coruscus aëna.

Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus,
Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,
Nunc positis novus exuviis nitidusque juventa,
Lubrica convolvit sublato pectore terga

Arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
Una ingens Periphas, et equorum agitator Achillis
Armiger Automedon; una omnis Scyria pubes
Succedunt tecto, et flammas ad culmina jactant.
Ipse inter primos conrepta dura bipenni
Limina perrumpit, postesque a cardine vellit
Aeratos: jamque excisa trabe firma cavavit
Robora, et ingentem lato dedit ore fenestram.
Adparet domus intus, et atria longa patescunt:
Adparent Priami et veterum penetralia regum:
Armatosque vident stantis in limine primo.

At domus interior gemitu miseroque tumultu
Miscetur; penitusque cavae plangoribus aedes
Femineis ululant. Ferit aurea sidera clamor.
Tum pavidac tectis matres ingentibus errant,
Amplexaeque tenent postes, atque oscula figunt.
Instat vi patria Pyrrhus: nec claustra, neque ipsi
Custodes sufferre valent. Labat ariete crebro
Janua, et emoti procumbunt cardine postes.
Fit via vi: rumpunt aditus, primosque trucidant
Inmissi Danai, et late loca milite conplent.
Non sic, aggeribus ruptis quum spumeus amnis
Exiit, obpositasque evicit gurgite moles,
Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnis
Cum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem

Caede Neoptolemum, geminosque in limine Atridas:
Vidi Hecubam, centumque nurus, Priamumque per aras
Sanguine foedantem, quos ipse sacraverat, ignis.
Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum,
Barbarico postes auro spoliisque superbi
Procubuere. Tenent Danai, qua deficit ignis.
Forsitan et, Priami fuerint quae fata, requiras.

Urbis uti captae casum, convolsaque vidit

Limina tectorum, et medium in penetralibus hostem;
Arma diu senior desueta trementibus aevo
Circumdat nequidquam humeris, et inutile ferrum
Cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.
Aedibus in mediis, nudoque sub aetheris axe,
Ingens ara fuit; juxtaque veterrima laurus
Incumbens arae, atque umbra conplexa Penates.
Hic Hecuba et natae nequidquam altaria circum,
Praecipites atra ceu tempestate columbae,
Condensae, et Divom amplexae simulacra sedebant.
Ipsum autem sumtis Priamum juvenalibus armis
Ut vidit: Quae mens tam dira, miserrime conjux,
Inpulit his cingi telis? aut quo ruis? inquit.
Non tal auxilio, nec defensoribus istis

Tempus eget: non, si ipse meus nunc adforet Hector.
Huc tandem concede: haec ara tuebitur omnis:
Aut moriere simul. Sic ore effata, recepit

Ad scse, et sacra longaevum in sede locavit.

Ecce autem elabsus Pyrrhi de caede Polites, Unus natorum Priami, per tela, per hostis Porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat Saucius. Illum ardens infesto volnere Pyrrhus Insequitur, jam jamque manu tenet, et premit hasta. Ut tandem ante oculus evasit et ora parentum, Concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit. Hic Priamus, quamquam in media jam morte tenetur,

« PreviousContinue »