Omnis spes Danaûm, et cœpti fiducia belli Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo Tydides sed enim, scelerumque inventor Ulixes, Fatale aggressi sacrato avellere templo Palladium, cæsis summæ custodibus arcis, Corripuêre sacram effigiem, manibusque cruentis Virgineas ausi Divæ contingere vittas; Ex illo fluere ac retro sublapsa referri 165 Spes Danaûm; fractæ vires, aversa Deæ mens. 170 Emicuit, parmamque ferens hastamque trementem. 186 Neu populum antiquâ sub religione tueri. Nam si vestra manus violâsset dona Minervæ, Tum magnum exitium (quod Dî priùs omen in ipsum 190 Convertant!) Priami imperio Phrygibusque futu rum : Sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem, Ultro Asiam magno Pelopea ad mœnia bello Venturam, et nostros ea fata manere nepotes. Talibus insidiis, perjurique arte Sinonis, Credita res; captique dolis, lacrymisque coacti, Quos neque Tydides, nec Larissæus Achilles, Non anni domuere decem, non mille carinæ. 195 201 Hìc aliud majus miseris multoque tremendum Objicitur magis, atque improvida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, Sollennes taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta (Horresco referens) immensis orbibus angues Incumbunt pelago, pariterque ad littora tendunt : Pectora quorum inter fluctûs arrecta, jubæque 206 Sanguineæ exsuperant undas; pars cetera pontum Ponè legit, sinuatque immensa volumine terga. Fit sonitus spumante salo. Jamque arva tenebant, Ardentesque oculos suffecti sanguine et igni Sibila lambebant linguis vibrantibus ora. Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo Laocoonta petunt : et primùm parva duorum Corpora natorum serpens amplexus uterque Implicat, et miseros morsu depascitur artus. Pòst ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem Corripiunt, spirisque ligant ingentibus: et jam Bis medium amplexi, bis collo squamea circum Terga dati, superant capite et cervicibus altis. 210 215 220 225 Ille simul manibus tendit divellere nodos, 230 235 Dividimus muros, et mœnia pandimus urbis. Accingunt omnes operi; pedibusque rotarum Subjiciunt lapsûs, et stupea vincula collo Intendunt. Scandit fatalis machina muros, Fæta armis. Pueri circùm innuptæque puellæ Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent. Illa subit, mediæque minans illabitur urbi. 240 O patria, o Divûm domus, Ilium, et inclyta bello Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris 245 Vertitur interea cœlum, et ruit Oceano nox, 250 Involvens umbrâ magnâ terramque polumque, Myrmidonumque dolos: fusi per moenia Teucri Conticuere: sopor fessos complectitur artês. Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat A Tenedo, tacitæ per amica silentia lunæ, 255 Litora nota petens: flammas quum regia puppis Extulerat fatisque Deûm defensus iniquis, Inclusos utero Danaos et pinea furtim Laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras Reddit equus, lætique cavo se robore promunt 260 Tisandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulysses, Demissum lapsi per funem, Athamasque, Thoasque, 265 Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon, 279 Accepit patrios. Ultro flens ipse videbar 295 Diverso interea miscentur monia luctu; Et magis atque magis (quanquam secreta parentis Anchisæ domus, arboribusque obtecta recessit) 300 Clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror. Excutior somno, et summi fastigia tecti Ascensu supero, atque arrectis auribus asto. In segetem veluti quum flamma furentibus Austris Incidit; aut rapidus montano flumine torrens 305 Sternit agros, sternit sata læta boumque labores, Præcipitesque trahit silvas; stupet inscius alto Accipiens sonitum saxi de vertice pastor. |