Page images
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

More furens. Tandem erumpunt, et castra relinquunt
Ascanius puer et nequicquam obsessa juventus.
Junonem interea compellat Jupiter ultro:
O germana mihi atque eadem gratissima conjux,
Ut rebare, Venus (nec te sententia fallit)
Trojanas sustentat opes; non vivida bello
Dextra viris, animusque ferox, patiensque pericli.
Cui Juno submissa: Quid, o pulcherrime conjux,
Solicitas ægram, et tua tristia dicta timentem?
Si mihi, quæ quondam fuerat, quamque esse decebat,
Vis in amore foret: non hoc mihi namque negares,
Omnipotens, quin et pugnæ subducere Turnum,
Et Dauno possem incolumem servare parenti.

viens more aquæ præcipitis, aut nigræ procellæ.

605

610

615

et juventus frustra obsessa, egrediuntur, et deserunt munimenta sua. Denique jurenis Ascanius, Interim Jupiter alloquitur prior Junonem: O soror mea et eadem uxor acceptissima, an Venus fulcit vires Trojanorum, ut putabas? nec opinio tua decipit te? non est illis hominibus manus ardens ad bellum? et animus asper ac tolerans laboris? Cui Juno ait humilis: O formosissime marite, cur lacessis me dolentem et metuentem verba tua dura? quippe si mihi esset in amore ea auctoritas, quæ fuit olim, et quam deceret esse; non negares hoc mihi, cum possis omnia: immo possem subtrahere Turnum e prælio, et servare salvum patri ejus Dauno.

nec,

aliquot Pier.-601. fremens Mentel. sec., sicque Rom. erumpit pr. Moret. claustra pr. Hamb. et Parrhas.-609. Trojanis Sprot. substentat Ven. nunc, nam, erratum apud Burmann. nec etiam Goth. tert. non invida Parrhas. -610. animosq. Gud. a m. pr.-611. Cum J. pr. Hamb. Et J. Rom.612. me ægram Exc. Burm. tr. jussu t. Medic.-613. quemque Montalb.614. non hæc duo Moret. et Junt. ed. cum Goth. sec. mihi nempe Bigot. et Zulich., sed vid. Not.-615. Turnum s. pugnæ aliquot Pier.-616. Vel Dauno NOTE

604 Castra] Urbem obsessam, Æn. VII. 157.

607 Germana, &c.] Cur Juno dicatur Jovis et soror et conjux, Æn. 1. 51. 609 Non vivida bello, &c.] Existi mant aliqui dictum id a Jove simpliciter: nullam inesse virtutem Trojanis, nisi quæ in uno Veneris auxilio posita sit. Sed hoc durius. Quare Servius putat ironiam esse, cujus vera sententia sit: non Venerem Trojanis, sed vividam bello dexteram virtutemque succurrere. Etsi enim Venus ab Ænea vulnera depulerit, 331. hæc

tamen ipsius cura ad unum Æneam pertinebat; non ad ceteros item duces, qui propria vi multa fortiter patrabant. Opes: vires, potentiam, Æn. ix. 532. 'summa nituntur opum vi.'

612 Solicitas agram] Lacessis, objurgas, ludis. Et hine firmatur Servii sententia de ironia Jovis.

614 Vis in amore, &c.] Si tantum apud te possem amore meo, quantum olim poteram, non hoc mihi negares; ut Latini quoque virtute atque animo superiores essent.

Nunc pereat, Teucrisque pio det sanguine poenas.
Ille tamen nostra deducit origine nomen,
Pilumnusque illi quartus pater; et tua larga
Sæpe manu multisque oneravit limina donis.
Cui rex ætherii breviter sic fatur Olympi:

620

Si mora præsentis leti tempusque caduco
Oratur juveni, meque hoc ita ponere sentis:
Tolle fuga Turnum, atque instantibus eripe fatis.
Hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis

Sub precibus venia ulla latet, totumque moveri
Mutarive putas bellum; spes pascis inanes.

625

Et Juno allacrymans: Quid si, quod voce gravaris,

Nunc moriatur, et persolvat pio sanguine pœnas Trojanis. Tamen ille trahit nomen e stirpe nostra, et Pilumnus est illi pater quarto gradu; et sæpe cumulavit portas templorum tuorum liberali manu et plurimis muneribus. Cui rex cæli sic loquitur breviter: Si petitur a te pro illo juvene morituro dilatio mortis instantis et tempus, et si existimas me posse sic statuere; aufer Turnum fuga, et eripe eum futis urgentibus: licet mihi favere tibi eo usque. Si vero gratia ulla amplior occultatur sub istis precibus, et si existimas bellum universum posse mutari et transferri; alis spem ranum. Cui Juno flens ait: Si saltem permitteres ex animo, id quod agre

onerare et or

Oudart. possim uterque Rottend. et Leid.-617. suo det s. Dorvill. modo det Erf., sed pio, quatenus mortem non meruit.-618. deducet duo Rottend. et Gud.-620. que abest binis Burm. onerarit ubique legitur. Jo. Schrader. Emendatt. p. 151, memor perpetuæ varietatis in duabus voc. nare, emendabat ornavit: quod sane et ipsum præclarum est, ut, decorare. Et qui donaria in templis suspendit, ille ornat templum: quod nunc per limina declarat poëta. Lucan. VI, 260 Non tu bellorum spoliis ornare Tonantis Templa potes. Accommodatum itaque Jo. Schraderi inventum dicam et ingeniosum. Solenne tamen non minus est copiam magnam per implere, onerare, declarare. Sup. II, 485 Nec cedit honori, Textilibusque onerat donis. Lectionem igitur non ausim contra omnes codices mutare, quæ nec ipsa aut minus poëtica aut absurda aut alia de causa damnanda sit. Mutavit tamen nunc Wakefield.621. fatus a m. sec. Medic. et Gud. cum aliis Heins., sic et Rom. cum Goth. sec. et Erf.-623. hæc ita Leid. qu. Moret. cd. Ven. ponere si vis Dorvill. a m. sec.-627. Multarive Medic. a m. pr. putes Oudart. poscis idem.628. Et J. adlacrimans e Medic. et aliis Heinsius. Edd. Mediol. et Ald. pr. NOTE

618 Nostra origine] Divina. Et vero Pilumnus a quibusdam dicitur Jovis fuisse filius: quod tamen parum huic Junonis orationi convenit. Neque enim cara esse potuit Junoni stirps Pilumni, si Jovis ex pellice filius fuit. Igitur ad ignotam aliam, sed divinam tamen, originem referen

dus est. De Pilumno, quarto patre Turni, supra 76.

625 Hactenus indulsisse vacat] Fuit opinio veterum, fata omnino impediri ne a Jove quidem posse; posse tamen aliquantum differri: ut diximus Æn.

I. 243.

628 Quid si, quod voce gravaris, &c.]

Mente dares; atque hæc Turno rata vita maneret!
Nunc manet insontem gravis exitus: aut ego veri
Vana feror. Quod ut o potius formidine falsa
Ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!
Hæc ubi dicta dedit, cœlo se protinus alto
Misit, agens hyemem nimbo succincta per auras;
Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.
Tum Dea nube cava tenuem sine viribus umbram
In faciem Æneæ (visu mirabile monstrum)
Dardaniis ornat telis; clypeumque jubasque
Divini assimulat capitis; dat inania verba;

630

635

permittis verbo; et si hæc vita superesset certa Turno! nunc vero acerbus finis destinatur innocenti, aut ego dicor ignara veritatis: quod ita potius sit, ut ego decipiar inani metu; et tu referas in melius incepta tua, tu qui id potes! Postquam protulit hæc verba, statim dimisit se e summo cœlo, involuta nube, propellens procel lam per aërem: et adivit exercitum Trojanum et castra Latina. Deinde Dea instruit armis Trojanis levem umbram absque viribus, ex nube vacua, in figuram Enea, quod erat prodigium mirabile aspectu: et simulat clypeum, et cristas divini

Quoi J.allacrimans. Vulgo inde a Naugerio: Cui J. illacrimans. At præcessit Cui v. 621. Rom. Cui J. lacrimans. Duo Moret. et pr. Hamb. Cui J. adlacrimans. Quod si Gud. et Sprot. ita atque esset dictum pro utique: sic sane, dn. quæ voce gr. Rom. et pars codd. Pier., Heins. et Burm. cum Goth. pr.-629. data vita Rom., non Servius, quem Heins. nominat.-630. haud ego Oudart. et Exc. Burm., quod et ipsum defendi posset.-631. ferar Dorvill. Quod uti p. Gud. Quid ut o ed. pr. Burm. Quin o, et, Quin ut o, vett. edd. cf. Pier. Quin ut Goth. pr. ultro p. tert. Quod ut opto tuis Erf.-634. Post hunc in Moret. sec. retractus erat versus ex lib. x1, 144 Ordine flammarum et late discriminat agros.-635. et L. tecta aliquot Pier. Alii I. a. petit et Laurentia castra.-637. miserabile Ven., sicque edd. nonnullæ diobolares.-638. armat pro div. lect. Dorvill. et jubamque.-639. verba vel membra Gud.-640. gres

NOTE

Timet Juno ne parum sincere et ex animo permiserit Jupiter, vitam Turni, dilata morte, servari.

630 Veri Vana] Ignara, inscia, Æn. VII. 440. veri effæta senectus.'

632 Potes] Potest Jupiter fata reflectere: vel differendo; vel conditionem aliquam, unde illa pendent, impediendo, Æn. 1. 243.

634 Hyemem] Tempestatem, Æn. 1. 126. De Laurento, urbe Latina, Æn. vII. 63.

Homero, Iliad. v. 449. Cum Venus, Diomedi in Æneam irruenti frustra peplum obtendens, ab ipso Diomede vulnerata fuisset, currumque Æneæ commisisset Apollini; Apollo, Ænea subducto, simulacrum eidem persimile hostibus opposuit. Idem hic præstat Juno; non quidem ut Æneam, sed ut Turnum Æneæ subducat: urgentibus e littore, erumpentibus ex urbe Trojanis.

638 Juhas] Galeæ cristas, e jubis

636 Tum Dea nube cara, &c.] Ex equinis, Æn. III. 468.

Dat sine mente sonum, gressusque effingit euntis:

640

Morte obita quales fama est volitare figuras,
Aut quæ sopitos deludunt somnia sensus.

[blocks in formation]

Credidit, atque animo spem turbidus hausit inanem:
Quo fugis, Ænea? thalamos ne desere pactos:
Hac dabitur dextra tellus quæsita per undas.
Talia vociferans sequitur, strictumque coruscat
Mucronem; nec ferre videt sua gaudia ventos.
Forte ratis celsi conjuncta crepidine saxi
Expositis stabat scalis, et ponte parato;

650

capitis; tribuit ei vana verba, tribuit sonum vocis absque anima, et exprimit incessum ambulantis: qualia simulacra rumor est volare post mortem obitam, aut qualia somnia decipiunt sensus sopitos. At simulacrum latum gestit ante prima agmina, et provocat armis Turnum, et urget verbis. Turnus imminet illi, et procul eribrat hastam sonantem: illud convertit gressus oblato dorso. Tunc autem quando Turnus credidit Eneam retro versum fugere, et turbatus accepit animo spem vanam, ait: Quo fugis, o Enea? ne desere conjugia promissa: terra quæsita per mare dabitur tibi hac manu mea. Inclamans talia persequitur, et intorquet ensem nudum: nec animadvertit ventos rapere suam voluptatem. Forte navis, admota margini lapidis alti, stabat scalis extensis et ponte præparato, qua nave rex Osinius vectus

...........

sumque Medic., idque præfert Cuningham.; etiam Wakef. quia ambigua est structura in vulgata. affigit Ven. inertes Goth, sec., felix librarii lapsus, si intelligas esse gressus non veros, sed per ludibrium assimulatos: ut modo inania verba.-641. qualis binis locis Priscianus.-642. ludunt insomnia pars codd. Heins. et Burm., sicque Goth. tert. Omiserat, puto, aliquis præposi tum verbi: deludunt. In Hugen. deducunt s. In tert. Moret. alludunt s.643. Aut p. Zulich. et ed. Junt. læti Dorvill.-644. ac voce Menag. pr. et Goth. tert. aut aliquot Burmann.-645. versus deerat Goth. tert.-647. versum Enean Sprot. et Montalb., nec male. Ænean versum incedere alter Menag. Æneam adversum Zulich. et ed. P. Daniel. cum Goth. tert. ubi cedere Parrhas.-652. ut ferre Franc.-653. saxi...celsi Goth. tert.-654. Inpositis Hu

NOTE

650 Hac dabitur, &c.] Amarus jocus: significat enim, se humi dejecturum Æneam, et morti daturum.

651 Coruscat Mucronem] Neutrum verbum, Virgilio sæpe activum. Æn.

hostem, cujus ob fugam exultat; umbram inanem esse, quæ vento rapi

tur.

653 Crepidine] Crepido, est summitas ripæ, vel abrupti saxi. Crepidine, pro crepidini: ut supra, 361. 652 Nec ferre videt, &c.] Nec videt hæret pede pes,' pro pedi.

v. 642.

Qua rex Clusinis advectus Osinius oris.
Huc sese trepida Æneæ fugientis imago
Conjicit in latebras: nec Turnus segnior instat;
Exsuperatque moras, et pontes transilit altos.
Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem,
Avulsamque rapit revoluta per æquora navem.
Illum autem Æneas absentem in prælia poscit;
Obvia multa virum demittit corpora morti.
Tum levis haud ultra latebras jam quærit imago,
Sed sublime volans nubi se immiscuit atræ:
Cum Turnum medio interea fert æquore turbo.
Respicit ignarus rerum, ingratusque salutis,

655

660

665

fuerat e Clusina regione. Simulacrum Æneæ fugientis conjicit se illuc timidum in latebras: nec lentior imminet Turnus, et omittit moras, et transvolat pontes excelsos. Vix pervenerat ad proram: cum filia Saturni Juno secat funem, et trahit navem solutam per mare turbatum. Eneas vero vocat ad certamina absentem Turnum; tradit morti plurima corpora hominum obvia. Tunc tenue simulacrum non quarit ulterius latibula, at evolans in altum confudit se cum nigra nube: dum interim ventus vehit Turnum medio mari. Ille circumspectat inscius rerum, et ingratus

..........

gen. ponte peracto Goth. tert.-655. Clusiniis Medic. a m. sec. Claustrinis ed. pr. Burm. adventus Ven. Osimius Oudart. Osirius Goth. sec., sicque aliquot Pier, cum Rom. Osinus Franc. Onisius Bigot. pro var. lect. Ineptit Servius, qui Massicum Osimium hinc exsculpit, et Grammaticus apud Macrob. v, 15, p. 532, qui hæc reprehendit.-656. Huic Medic. Æneæ trepida Ald. pr. et Goth. pr. trepidam Enea alter Hamb.-657. in tenebras Hugen. in latebris pr. Menag. Latebras pro refugio dixit. segnius alter Hamb. -659. rupit aliquot Heins. cum Goth. pr. sicque edd. apud Pier. et Rom.660. Avolsam et Advulsam in Pier. libb. Erulsam Leid. resoluta Goth. tert. navim Pier. malebat ex vett. scriptis. classem Ven.-661. Ille autem Gud., quod se non capere profitetur Heins. Ex Servio tamen facile est ad intelligendum. Legerunt olim nonnulli, quod Romanus quoque exhibebat: Ille autem Eneam absentem in pr. poscit. Ita vero sequens versus non facilis erat ad expediendum. Urbanus virum corpora de nautis in navi inventis accipiebat. Præstat utique lectio vulgata. Verum si ex animo dicendum est, quod sentio, utramque versum 661. 662 aut alienum esse arbitror, aut a Marone ad marginem appictum, necdum reliquo carmini accommodatum. absentem Æneas Rottend. alter, et Exc. Burm.-662. viro Parrhas. ex virom. dimittit multi.-663. Tunc ante Pier.-664. se miscuit Goth. alt. arte Franc.-665. Tum duo Burm. Tunc Goth. tert. T. interea magnus fert Ven. interea medio Rom. et Goth, alter. in medio Montalb.-666. saluti pr. Hamb. pro var. lect.

NOTE

655 Clusinis advectus Osinius oris, &c.] De illo Clusii rege, et urbe Clusio, supra 166.

661 Sublime volans] In sublime:

adverbii more. Sic Ge. 1. 320. 'segetem ab radicibus imis Sublime expulsam eruerent.'

666 Ingratusque salutis] Incusat

« PreviousContinue »