Page images
PDF
EPUB

Arcades, bæc, inquit, memores mea dicta referte
Evandro : Qualem meruit, Pallanta remitto.
Quisquis honos tumuli, quicquid solamen humandi est,
Largior. Haud illi stabunt Æneia parvo
Hospitia. Et lævo pressit pede, talia fatus,

495
Exanimem, rapiens immania pondera baltei,
Impressumque nefas: una sub nocte jugali
Cæsa manus juvenum fæde, thalamique cruenti;
Quæ Clonus Eurytides multo colaverat auro :
Quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus. 500
Nescia mens hominum fati sortisque futuræ,
Et servare modum, rebus sublata secundis.

memores hæc mea verba Evandro : Remitto ipsi Pallanta, qualem meruit remitti: quæcumque est gloria sepulcri, quodcumque solatium inhumationis ; hoc concedo : non constabunt illi exiguo pretio hospitia data Æneæ. Et locutus talia, compressit pede sinistro mortuum : auferens grande pondus baltei, et crimen in eo pictum : quod erat, turba juvenum turpiter occisa per noctem conjugalem, et cubilia sanguinolenta; quæ doctus Eurytion sculpserat multo auro: quo spolio potitus Turnus jum triumphat et lætatur. O mens hominum ignara fati, et casus venturi, et ser

hemistichium in Rom. et aliis expletur; in aliis aliter. cum voce superba Leid. -491. memores inquit pr. Hamb.-492. Aut sic ut nnnc fit, aut: Evandro qualem m. distingui posse, Servius pntabat.-493. Si quid vel Si quis in Gud. a m. pr. honor duo Burm. honos rutuli Goth. pr., nec tanti est, ut conjicias honos, Rutuli. est itidem duo omittunt.-494. constant Æ. Sprot.-496. Exanimem, præter unum Gud., onines Heins. et Pier., at Eranimum olim editum, Contrarium sup. ix, 451 vidimus. Exanimum tamen præferam in poëta, et retraxit illud Cuningham.--499. Quæ bonus Eurytion vett. edd., etiam codd. pars. Sed, quod Heins. et ante eum Commelin. e Palat. reposuit, præstantiores ejus et Pier. codd. habent. Monstra corruptelæ ex aliis libris v. ap: Burm. ; adde domus Eurycion ex Goth.--501. fortis edd. vulgg. aliquot, sed cum fato omnino sors melius jungitur.–502. Nec servare m. Diu hæsi in hoc

NOTÆ

suo.

494 Æneia Hospitia] Quomodo Æ- permnestra, quæ Lynceo pepercit neam hospitio exceperit, legitur Æn. Hinc sorores illæ apud Inferos VIII. 154, &c.

addictæ sunt aquis in pertusum do497 Una sub nocte jugali, &c.] Da- lium perpetuo infundendis. Danaides naus et Ægyptus, Beli regis filii, cum dictæ a patre, Belides ab avo. inter se dissiderent, Danaus in Græ- 499 Eurytides, &c.] Peritus aliquis ciam abiit, ibique occupavit regnum artifex. Cælaverat, non acu pinxerat: Argivum: ut fratris sui genus deleret, ergo balteus aureis argenteisque laquinquaginta filias suas, fratris sui minis opertus fuit, in quibus hæc cæfiliis item quinquaginta uxores dedit. lata fuerant. De verbo orat, Æn. II. Illæ patris sui jussu maritos prima 189. nocte occiderunt, excepta una Hy.

505

Turno tempus erit, magno cum optaverit emtum
Intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque
Oderit. At socii multo gemitu lacrymisque
Impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
O dolor atque decus magnum rediture parenti!
Hæc te prima dies bello dedit, hæc eadem aufert:
Cum tamen ingentes Rutulorum linquis acervos!

Nec jam fama mali tanti, sed certior auctor
Advolat Æneæ, tenui discrimine leti
Esse suos: tempus, versis succurrere Teucris.
Proxima quæque metit gladio, latumque per agmen
Ardens limitem agit ferro; te, Turne, superbum
Cæde nova quærens. Pallas, Evander, in ipsis
Omnia sunt oculis; mensæ, quas advena primas

510

515

vande modestiæ in fortuna prospera! tempus adveniet Turno, cum optabit emtum ingenti pretio, ut nunquam tetigisset Pallanta; et cum detestabitur ista spolia et istum diem. Át socii Pallantis densati multis lamentis et fletibus reportant Pallanta impositum clypeo. O Palla rediture ad patrem, magne ejus dolor et honor ! hæc prima dies exposuit te bello, hæc eadem eripit : tamen postquam reliquisti mage nos cumulos Rutulorum. Nec jam rumor, sed certus nuntius tantæ calamitatis accurrit ad Æneam: suos parum distare ab exitio: tempus esse opem ferendi Teucris fugatis. Æneas cædit ense vicina omnia, et furens facit sibi ferro viam per latam turbam: quærens te, Turne, ferocientem nova strage. Pallas, Evander, omnia versantur Ænea ante ipsos oculos: imis mensa, quas prim externus tum adi

Nec, quod prorsus incommodum esse videbam. Mox vidi nil esse aliud quam vitium edd. Burm. Nam omnes, quos evolvi, scripti et editi Et s. habent: itaque mutavi non cunctanter. rebus lassata s. apud Lutat. ad Stat. ii Theb. 188. sublata poëtæ est, quod elata vulgo.—504. sp. ipsa Medic. a m. pr. et Leid, -505. Ac Dorvill.—506. Imp. clipeo apud Serv. inf. 841. Pallanta sequentes Zulich.-507. parentis Rom., sed vulgatum elegantius.—508. atque eadem pr. Hamb. aufer Rom.-509. Cui t. Leid. linquit Leid. alius.-510. sed c. alter sec. Hamb.--511. discrimine vitæ Bigot. et Goth. tert., quod et ipsum bonum et alias frequentatum.-512, versis tempus Gud. succedere Teucris Rom. et alter Hamb. cum Goth. alt., ut sup. 439.--514. limen Vratisl. te cæde s. Turne nova Bigot. et Goth. tert.-516. Omina Exc. Burm. primas e Medic. Gud. et aliis ac parte Pierianorum Heinsius recepit. Vulgg. partim cum Ald. pr. primus, partim cum Ald. tert. et Rom. primum.

NOTÆ

503 Turno tempus erit, cum, &c.] 516 Mensa, quas advena, &c.] Cum Cum scilicet ab Ænea victus, et vita ab Evandro exceptus hospitio est, tantum non donatus, ad aspectum Æn. VIII. 154. et junctis dexteris fæbaltei recrudescente victoris ira, oc- dus initum, ib. 467. cidetur, Æn. XII. 940.

520

Tunc adiit, dextræque datæ. Sulmone creatos
Quatuor hic juvenes; totidem, quos educat Ufens,
Viventes rapit, inferias quos immolet umbris,
Captivoque rogi perfundat sanguine flammas.
Inde Mago procul infensam contenderat hastam:
Ille astu subit; at tremebunda supervolat hasta;
Et genua amplectens effatur talia supplex :
Per patrios Manes, per spes surgentis Iuli,
Te precor, hanc animam serves natoque patrique.

525

rit, et dexteræ junctæ. Illic capit viros quatuor juvenes, natos Sulmone ; totidem, quos Ufens alebat: quos mactet in sacrificium umbris Pallantis, et ut riget cruore captivorum ignes busti. Deinde cum longe intentaret inimicam hastam Mugo; ille dolo supposuit se, et hasta tremens supervolavit : et Magus amplectens genua loquitur talia supplex: Oro te per animam patris tui, et per spes tuas de Iulo crescente ; serva hanc vitam meam et patri et mihi filio. Est mihi domus sublimis: jacent inti

517. Tunc in capite versus : vox hæc videtur merum versus fulcrum esse, nec quicquam aliud. Apud Servium est: Quidam tunc pro quondam accipiunt. Observavi tamen Virgilium et aliis locis durius hac voce tunc et tum uti: sic sup. v. 445 At Rutulum abscessu juvenis tum: inf. 533 jam tum Pallante peremto, pro, jam tum cum Pallantem peremit; et eodem modo Homerus tóre interserit. Respicit autem poëta sup. lib. viii, 102. 175 sqq.-518. hinc j. Ven. --519. inferias quas sec. Rottend.-520. perfundunt Medic.-521. procul Mago Parrhas. Lago Scheffer. Magno Goth. pr. infestam Macrob. v Sat. 2 et Rom. Gud. Moret. sec. Parrhas. immensam pr. Hamb. pro var. lect. Porro contenderat Heins. recte tuitus est (cf. sup. ad lib. v, 520) et sententiæ et præstantiorum auctoritate, inter quos Oblong. et alii Pier. Medic. a m. sec., nam a prima erat contenderet : unde vulgaris lectio orta : cum tenderet. Mentel. a m. pr. cum tenderat. At in Rom. contorserat.-522. hastu Goth. pr. hastam alter Hamb. ictu Zulich. actu Goth. sec. astu evadit see. Rottend., quod pro interpretatione esse potest. ac tr. vulgg. edd. et codd. pars. en tr. a pr. m. Medic., at ab altera manu at: sic et Gud. aliique, unde Heins. recepit. tremibunda vett. codd., ut Medic. Rom.-523. En g. a. Medic. affatur alter Hamb. et Zulich.-526. et spes vulgg. per spes Heins. emendavit, tanquam efficacius (et ex more: cf. sup. ad 111, 599. 600) dictum, ex Leid. Moret. sec. Macrob. et Donato ad Terent., ut supra quoqne vi, 364 vidimus. per spen. Goth. tert. et spes hæredis Iuli Gud. ex lib. iv, 274.-525. gnatoque

NOTE 519 Inferias quos immolet umbris, 8c.] inde, pro humanis illis victimis, glaInferiæ , sunt munera quæ tumulis mor- diatorum certamina circa pyram intuorum inferuntur: lac, mel, vinum, duxerunt. Umbras dixit, plurali nuaqua, flores, exsectæ comæ; sanguis mero, pro umbra, Pallantis : ut Æn. victimarum, etiam quandoque huma- v. 81. animæque umbræque panarum, quæ ex captivis assumeban- ternæ.' tur. Sic Achilles in funere Patrocli 524 Manes] Aliquando pro Diis mactat duodecim Trojanos juvenes, ipsis Inferorum sumuntnr, Æn. VI. eorumque corpora in Patrocli pyram 743. Hic et alibi, pro umbris ipsis, injicit, Iliad. xxIII. 175. Romani de- sive animis mortuorum, Ge, Iv. 469.

[ocr errors]

530

Est domus alta; jacent penitus defossa talenta
Colati argenti; sunt auri pondera facti
Infectique mihi. Non hic victoria Teucrum
Vertitur; aut anima una dabit discrimina tanta.
Dixerat. Æneas contra cui talia reddit:
Argenti atque auri memoras quæ multa talenta,
Natis parce tuis. Belli commercia Turnus
Sustulit ista prior jam tum Pallante peremto.
Hoc patris Anchisæ Manes, hoc sentit lulus.
Sic fatus galeam læva tenet, atque reflexa
Cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
Nec procul Hæmonides, Phoebi Triviæque sacerdos,
Infula cui sacra redimibat tempora vitta,

535

yne infossa talenta argenti signati: sunt pondera auri elaborati et non elaborati: rictoria Trojanorum non hic continetur: vita unica non exponet vos tantis periculis. Dixerat: Æneas adversum respondet illi talia : Serva tuis filiis talenta illa plurima auri et argenti, quæ narras. Turnus jam ante occiso Pallante abstulit prior ista belli pacta. Hoc censet anima patris Anchisæ, hoc Iulus. Sic locutus, corripit sinistra manu cassidem ejus, et condidit gladium usque ad capulum in cervice re. torta deprecantis. Nec erat longe Æmonides, sacerdos Apollinis ac Dianæ, totus resplendens veste et armis conspicuis : cui infula cingebat caput tæniis. Æneas

fere omnes Heins. paterque Franc.-526. jacens Rom.–527. cælata Goth, sec. -528. mali pro mihi Franc. Teucrum. Graium pr. Hamburg. pro var. lect. -529. aut a. probe e Medic. et aliis restituit Heins. Vulgo: haud, tuntum sec. Rottend.-530. cui contra Dorvill. Goth. pr.--531. Auri atque argenti Goth. sec. magna talenta Leid. et Goth. tert. cum Cod. Thuaneo apud Macrob. v, 10 cf. sup. ad ix, 265.-532. Gratis alter Menag.-533. illa p. Medic.—534. Hoc patris manes hoc ipsum 8. Iul. pro var. lect. Cod. Kæler. In sentit nulla varietas.--536. applicat Rom. et Medic., omnesque vetustiores. Vulgg. abdidit, quod sup. Jegebatur in simili versu 553 lib. 1. Variare autem poëta solet vel verbo : v. sup. ad ix, 814.-537. Æmonides ante Heins., uti Tibb. pars : item Emonides, Emenides.—538. cui sacro Rom. redimibant, redi

NOTÆ 526 Talenta, &c.] De talenti valore, 537 Phæbi Tririæque sacerdos, &c.] Æn. v. 112. 248.

Dianæ et Apollinis templa et sacra 527 Facti Infectique] Factum aurum sæpe conjunguntur, ut Æn. vi. 35. quod in opus conflatum est: infectum, De Phæbo seu Apolline, Ecl. 11. 62. quod adhuc in massam compactum. 104. De Trivia, Diana, sic a triviis,

532 Parce, &c.] Serva natis tuis, et ubi colebatur, dicta, Æn. iv. 511. tram in rem abstine: unde parcus di. 538 Infula, &c.] Fascia latior, ex citur abstinens.

qua minores vittæ dependebant, in534 Hoc sentit] Hæc est eorum sen- star diadematis caput sacerdotum am. tentia, ut omissis muneribus tuis Pal- biens, Æn. 11. 133. lanta ulciscar. Delph. et Var. Clas. Virg.

F

540

Totus collucens veste atque insignibus armis :
Quem congressus agit campo, lapsumque superstans
Immolat, ingentique umbra tegit; arma Serestus
Lecta refert humeris, tibi, rex Gradive, tropæum,
Instaurant acies Vulcani stirpe creatus
Cæculus et veniens Marsorum montibus Umbro.
Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram
Et totum clypei ferro dejecerat orbem;
Dixerat ille aliquid magnum, vimque aflore verbo

545

aggressus illum persequitur in campo, et incumbens lapso mactat eum, et opprimit magnis tenebris. Serest us reportat humeris arma ejus collecta, trophaum futurum tibi, o Mars rex belli. Cæculus natus e stirpe l'ulcani, et Umbro ortus e montibus Marsorum, novant certamen. Æneas adversum sævit. Absciderat ense manom sinistram Anxuris, et ferro totuin ambitum clypei. Ille cecinerat aliquid magnum,

mebat, redundabat erratum ap. Burm. redimeibant alii ap. Pier.-539. insignibus albis. Sic apud Serv. Probus legendum dicebat: * ut albas vestes accipiamus, quæ sacerdotibus congruæ sunt." Nec tamen video, quomodo insignia de veste possiut accipi. Nisi forte voluit, certe debuit, insignia alba, de infula et vittis intelligi, et veste alba inde expleri. Ita blanditur lectio : etiam quia paulo post v. 550 in fulgentibus armis itidem exit. Tuentur tamen codd. td insignibus armis et vetus Grammaticus Asper apud Servium: et arma lecta v. 541, nec extat albis nisi pro var. lect. in pr. Hamb. Ald. pr. et inde profectis. Nam Nanger. armis reposuit.--540. congressu ed. Mediol. ait ed. pr. Burm. campum ejusd. Exc. lassum pr. Hamb. lapsu Lutat. ad Stat. vni Theb. 710.-541. Ccrestus aliquot edd., etiam Heins. Segestus Mentel. pr. conf. Serv.-542. Tecta Rom. Lata qu. Moret. Spolia legere, propria vox. refert lateri pr. Hamb. a pr. m. triumphum Bigot. et Goth. tert.-544. et jutenis Marsorum Bigot. a montibus Zuilich. et Goth. pr. e m. Sprot. et Mont. alb.-545. contra ruit Hamb. sec. Anauris Rom., corrupte. Anxiris codd. recentiores: tres Ansiris: duo Anryris, hoc melius : verum enim est Anxuris, sive, ut veteres scribebant, Axuris. cf. sup. vii, 799. Hic et in seqq. interpunctionem mutavi, conf. Not.—546. ferri vitiose aliquot edd. e trivio: pro orbem, umbo Goth. tert.-547. illi Rom. aliquid magicum Guellius emendabat, quem Cerda et Catræus sequuntur: prava enim interpunctione eo devenerant, ut ad Umbronem referrent; eum autem incantationis peritum prodide

NOTÆ 541 Umbra tegit] Vel super incum- tum victoriæ, Æn. XI. 7. bente corpore suo morientem inum. 544 Cæculus, &c.] Prænestinorum brat, quod inane admodum mibi vide. dux, Æn. VII. 679. Umbro, Marsorum, tur. Vel potius, mortis tenebris ibid. 750. operit, quod congruit cum illo 746. 547 Dixerat ille aliquid magnum] Id • in æternam clauduntur lumina noc- est, magicis quibusdam consecratiotem.'

nibus et carminibus adversus vulnera 542 Rex Gradire, tropaum] Gra- se munierat. Unde Germanus aliidivus, Martis nomen, Æn, iii. 35. Tro- que suspicantur legendum esse, magipaum, strues armorur ad monimen- cun, non magnum.

« PreviousContinue »