Page images
PDF
EPUB

440

Turnum; qui volucri curru medium secat agmen.
Ut vidit socios: Tempus desistere pugnæ ;
Solus ego in Pallanta feror; soli mihi Pallas
Debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.
Hæc ait; et socii cesserunt æquore jusso.
At, Rutulum abscessu, juvenis tum, jussa superba
Miratus, stupet in Turno, corpusque per ingens
Lumina volvit, obitque truci procul omnia visu,
Talibus et dictis it contra dicta tyranni:
Aut spoliis ego jam raptis laudabor opimis,
Aut leto insigni, Sorti pater æquus utrique est.

445

450

diam turbam, ut auxilietur Lauso. Postquam asperit socios, ait : Tempus est recedendi a prælio, ego solus irruo in Pallanta, Pallas debetur mihi soli: optarem, ut ipse ejus pater hic esset præsens. Dixit hæc, et socii recesserunt e campo prescripto. Sed juvenis Pallas, tum ob recessum Rutulorum, tum admiratus jussa imperiosa, obstupet fixus in Turno: et rersat oculos per magnum corpus illius, et circuit omnia fero aspectu, et talibus dictis respondei adversus verba regis : Ego mox prædicabor, aut propter direptas magnificas exuvias, aut propter necem illustrem : genitor meus paratus est utrique fortunæ : abstine minis. Locutus prodit

et Heins., quod et hic probat; ejus interpretamentum esse succurrere, conf. V. 441. 444. Tuentur tamen hoc Medic. et alii ; et videtur melins sententiæ convenire.—441. Ut vidit, Socii, t, vel Ut vidit, sociis: Waddel. conj. Animadverss. crit. p. 36. desistere pugna Rom. et alii, quod vulgare esset: cum secundo casu doctius dictum, ut tot alia : desinere irarum etc.—442. ferar tentet aliquis : sicque Bigot. et Goth. tert., prave : alterum enim eruditius, ut infinitis aliis in locis quæ in communi oratione futura eravt, in præsentia deflectit Maro. fero Goth. pr.—443. pater sp. Parrhas.--444. jussi olim edd. ante Pier., in his Ald. pr., ut vulgaris oratio ferebat: cesserunt jussi, ut inf. XII, 696 Discessere omnes medii spatiumque dedere. Sed hoc ipsum epitheton elegantius transfertur ad alterum : æquore jusso, quo ipsi cedere jussi fuerant: Hoc a Naugerio editum, et ex eo in aliis, habet Pierii Medic., aliique Heins. cam Goth. pr.; et hanc lectionem Servius interpretatur et Macrob. vi. 6, sed, quod mireris in Grammatico, tanquam insolentiorem eam improbat Probus. Laudat Burm. Silium x, 447, ubi ordine jusso. Ex Julio Sabino patet fuisse olim qui legerent jussu ---445. Et Dorvill. At juvenis Rutulum accessu Goth. tert. tam jussa idem cum qu. Moret. dum Exc. Burm, cum Goth. tert. tamen ipsa idem alter Menag. ea jussa Parrhas. Hæserunt omnes in tum, quod paulo asperius dictum hic videtur. tum, deinde Serv. interpretatur. Aut junges: At tum juvenis stupet in Turno, miratus jussa superba, discessu Rutulorum. Variavit scilicet orationem pro vulgari : partim Rutulorum discessum, partim causam discessus, jubente Turno, miratus. dicta superba Oblongus Pierii et pr. Hamb.—446. Miratur Rom. et alii Pier. et Burm., ac bini Goth.-449. lætabor Bigot.-450. est in fine abest tribus Burm.--451. Fatus.

NOTÆ

448 Tyranni) Regis, Æn. vii. 266.

449 Spoliis opimis] Quæ dux duci detrahit,

Tolle minas. Fatus medium procedit in æquor. Frigidus Arcadibus coit in præcordia sanguis. Desiluit Turnus bijugis ; pedes apparat ire Cominus. Utque leo, specula cum vidit ab alta Stare procul campis meditantem in prælia taurum, 455 Advolat: haud alia est Turni venientis imago. Hunc ubi contiguum missæ fore credidit hastæ, Ire prior Pallas, si qua fors adjuvet ausum Viribus imparibus; magnumque ita ad æthera fatur: Per patris hospitium, et mensas, quas advena adisti, 460 Te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis; Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta, Victoremque ferant morientia lumina Turni. in medium campum. Sanguis frigidus concurrit Arcadibus circa cor. Turnus descendit ex equis duobus jugo alligatis, parat pedes accedere propius : et quemadmodum leo accurrit, quando e sublimi specula conspexit taurum cogitantem pugnas stare longe in agris : non alia est species Turni appropinquantis. Pallas, quando existimarit fore ut ille posset tungi hasta vibrata, coepit primus irruere, robore inæquali, explorans an sors aliquando faveret incepto, et sic loquitur ad cælum magnum: 0 Alcide, oro te, per hospitalitatem mei patris, et mensas quibus exceptus fuisti peregrinus, auxiliare magnis inceptis meis : Turnus videat me auferre sibi moribundo arma sanguinolenta, et oculi exanimes Turni patiantur me victorem.

Alias adjicit, hæc fatus. Jo. Schrader, conj. Fatis. processit Menag. pr. et Hamb. pr. cum Goth. sec.—453. Dissiluit aliquot Burm. Subsiluit Exc. ejusdem.-454. Itque Goth. sec.—455. meditantem in prælia: ita Heins. e Medic. et binis Pierii Vaticanis, quorum alter Romanus est: adde ed. Mediol., cuin vulgo in abesset: meditantem prælia taurum. At alterum illud Heinsius illustrat partim Silii imitatione vii, 439 partim similibus, quæ affert, nonnullis tamen aliquantum diversis. Conveniunt: proludere in pugnam, audere in pralia sup. lib. 11, 347. irasci in cornua Ge. III, 232, et inf. XII, 104 proludere ad pugnam iisdem locis. Scilicet ad exquisitiorem formam sic processit poëta : meditari, exercere se, aliqua in re, et aliquam ad rem, hoc alterum elegantius extulit, in rem.-456. Évolat Zulich. est duo Rottend. omittunt: at Gud. et, quod Heins. amplectitur; et facit ntique orationem nitidiorem. Nescio, cur Burm. tacite iterum ejecerit. venientis vid. ad Ecl. ix, 13.-457. Nunc tibi Goth. pr.—458. si qua et hic malebat Bentlei. ad Horat. Sat. II, 6. 10.

sors aliquot Burm. adjurat Medic. et alii tres.--462. Cernant, sc. morientia lumina, Oblongus, tert. Moret. Zulich. et Franc., quod multo snavius altero ; recepit quoque e cod. Coll. Jesu Wakef. cruento Goth. tert.

NOTÆ 451 Æquor] Est æqua planities, pania redux, ab Evandro exceptus Æn. II. 780.

hospitio fuerat, auctusque sacrificiis 454 Specula] Loco editiore, unde et ara maxima, post occisum Cacum, subjecta loca despicere et speculari Æn. VIII. 269. 271. &c. De Alcide, possumus.

Hercule, ibid. 288. 460 Hospitium] Hercules ex His

465

Audiit Alcides juvenem, magnumque sub imo
Corde premit gemitum, lacrymasque effudit inanes.
Tum Genitor natum dictis affatur amicis :
Stat sua cuique dies; breve et irreparabile tempus
Omnibus est vitæ : sed famam extendere factis,
Hoc virtutis opus. Trojæ sub mænibus altis
Tot nati cecidere Deum ; quin occidit una
Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum
Fata vocant, metasque dati pervenit ad ævi.
Sic ait, atque oculos Rutulorum rejicit arvis.
At Pallas magnis emittit viribus hastam,

470

Hercules audivit juvenem, et comprimit sub profundo corde magnum dolorem, et emisit lacrymas inutiles. Tunc pater Herculis alloquitur filium verbis mitibus: Dies fixa est unicuique sua, spatium vitæ est omnibus angustum et immutabile ; sed augere gloriam gestis, hic est effectus virtutis. Tot filii Deorum occiderunt circa muros sublimes Troja: quin simul Sarpedon uccidit, meus filius : etiam fata sua reposcunt Turnun, et accedit ad terminum ritæ concessa. Sic dixit, et retulit oculos ad campos Rutulorum. Pallas autem librat hastam magno robore, et educit

464. Audit Rom.-465. effundit plerique Pier. et Heins., et ipse Medic. ac Rom. Totum hemistichium ab aliena manu venisse arbitror: cum et otiosum sit et vero etiam molestum: qui Deus corde premit gemitum, ut idem ille lacrymas fundat, absurdum est, si quid video.-466. Cum G. Montalb. ita futur ed. pr. Burm.-467. irremeabile Oudart. cf. ad Ge. III, 284. In voc. Stat., constituta, præfinita, est, argutantur veteres Grammatici apud Macrob. 1, 16 extr., quasi dictum sit ad modum toll unuds iotapevov : extremum diem stare dicens, quasi ad quem per omnes statur--intelligens illud stare dici, ad quod acceditur. Nisi sanam jam mentem attuleris ad Grammaticos, raro ex illis sapies.--468. fatis Goth. tert. Expectes : vitam extendere factis. Sed est TO KNéos. De hoc cf. sup. ad lib. vi, 807. ubi erat: virtutem extendere factis.470. Hoc g. Goth. sec. periere d. Oudart. pro var. lect. gnati Pier. e libb., al, nati.-471. Et jam Heins. invexit e Mentel. et aliis melioribus. Sed in his et similibus codicum vix ulla esse potest auctoritas: et multo magis consentaneum argumentationi : Etiam Turno. Intercessit quoque spatium aliquod inter Turni necem et præsens tempus. Servius: multi, ait, Etiam legunt, ut sit ecce. Scripserat Servius : En jam.-472. Fata manent aliquot Pier., etiam hoc recte, sed codd. consensus tuetur alterum.--473. torsit in arvis ed. Ven. Burm. Noluit poëta: reicit ab arvis.-474. immittit Oudart.-475.

NOTÆ 466 Tum Genitor, &c.] Jupiter, Her- metis in circo positis, Æn. v. 288. culem filium, pro Pallante morituro 473 Oculos Rutulorum rejicit arvis] deprecantem, cum fata mutare non Ad arva. Sic Æn. v. 451. It clamor possit, exemplis consolatur.

cælo. Hoc antem aspectu favorem 471 Sarpedon, &c.] Jovis filius ex suum ad Rutulos transtulisse Jupiter Laodamia, Lyciæ rex, ad T'rojam oc- significatur, Æn. I. 530. propius cisus a Patroclo. En. 1. 104.

res aspice nostras.' 472 Metas] Finem. Translatio a

475

*Vaginaque cava fulgentem deripit ensem.*
Illa volans, humeris surgunt qua tegmina summa,
Incidit, atque, viam clypei molita per oras,
Tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
Hic Turnus ferro præfixum robur acuto,

gladium splendidum e vagina cara. Hasta illa colans pervenit, qua suprema armatura humerorum erigitur: et aperiens sibi aditum per extremitatem clypei, denique libavit etiam de magno corpore Turni. Tunc Turnus diu quutiens immittit in Pallanta lignum armatum ferro acuto, et sic loquitur : Vide, an telum meum melius

diripit perperam plerique codd. et edd, ante Heins., qui illustrat deripere. De hoc versu valde ambigo ; inutile enim et otiosum hoc intulit poëta ; ensis nondum poterat esse usus, expectandum enim, ut alter hastam emitteret, donec propius accedere et comivus pugnare possent.--476. Variant codd. et edd. inter humeri et humeris : hoc editum inde ab Aldd., donec Commelin. alterum intulit; prius tamen Rom. cum aliis Pierianis, Ursin. et Medic., aliique Heins. tuentur. Forte parum refert, utro modo legamus; modo interpretationem recte instituamus. Vulgo de thorace accipiunt; quod ut recte hat, vereor; ita enim hasta, quæ in humerum inciderat, mox per clypei oram, dytuya, adacta tandem corpus strioxit, quod quomodo fieri potuerit, nemo facile dicat. Tegmina nulla alia esse possunt, quam clypeus : ut eandem rem amplificet: tegmina summa et oras clypei. In hac interpretatione tegmina humeri et humerorum esse possunt, nullo discrimine; ad perspicuitatem tamen, et ad orationis poëticæ genium, cum tertius casus poni soleat ubi vulgo secundus, præstat humeris legere: hasta incidit ea parte, qua tegmina summa surgunt humeris, qua extrema clypei ora bumeris prætenditur, in summa cly pei parte: 'Aντυγ υπό πρώτην, η λεπτότατος θέε χαλκός, ut Iliad. Υ. 275; atque eo trajecto (viam clypei molita per oras), eliam Turpi humerum stringit: àxpératov— &méypave xpba pwrds, Iliad. A. 139 ; quem locum a v. 134 nunc Maro ante oculos habuit. Similiter inf. 589 ab inferiore parte hasta subit per oras imas clypei Lucagi stantis in curru, tum (h. ora clypei trajecta) hasta per. forat inguen lærum, imam ventris partem in sinistro latere. Add. inf. xi, 924. 925. Etiam Hector saxo ab Ajace percussus narratur haud absimilem in modum Iliad. Ε. 412 Ajax arrepto saxo, Στήθος βεβλήκει υπέρ αντυγος αγχόθι delpais. Porro qua surgunt Erf. In fine vs. tegmina prima Rom., solita varietate.-477. clipei est Medic.–478. Partem etiam Goth. sec., memorabilis lectio, nisi in codice tam recenti et nitide sed inscite scripto casui potius deberi videretur, aut interpretamento. magni Sprot. destrinxit Bigot. sec. Moret., et detrinxit Goth. tert. Heinsius nec ipse habebat quomodo expediretto strinxit de, et conj. strinxit se, at mox stringit absolute pro se stringit, stringitur, dictum accipit; non video quo sensu, Non veniebat in mentem viris doctis esse hoc graecum : του σώματος επέδεσεν, επέγραψε, sc. μέρος τι; sic strinrit de corpore sc. partem. stringit pr. Hamb. de pectore Ven. Simili sensu etiam destringere dicitur, ut aliquid detrahatur et perstringere, si per superficiem strictura fit. cf. Herm. Arnzen. Ep. crit. p. 56 ubi idem p. 72 mox in v. 480 vibrans legere mavult.-479. robus Goth. tert. Est Homericum

NOTÆ

476 Humeris tegmina summa] Summa 479 Robur) Validum quodcumque pars loricæ, quæ humeros tegit : ubi lignum, Ge. 1. 162, levi vulnere perstrictus est Turnus.

In Pallanta diu librans jacit, atque ita fatur:

-480 Aspice, num mage sit nostrum penetrabile telum. Dixerat; at clypeum, tot ferri terga, tot æris, Cum pellis totiens obeat circumdata tauri, Vibranti medium cuspis transverberat ictu, Loricæque moras et pectus perforat ingens.

485 Ille rapit calidum frustra de vulnere telum; Una eademque via sanguis animusque sequuntur. Corruit in vulnus; sonitum super arma dedere; Et terram hostilem moriens petit ore cruento. Quem Turnus super assistens:

490 penetret. Dixerat : macro autem teli perfodit ictu coruscante medium clypeum: quamvis tot laminæ ferri, tot æris, corium tauri toties circumplicatum ambiat eum: et percadit moras thoracis, et magnum pectus. Ille Pallas incassum extrahit e plaga telum calidum : sanguis atque anima exeunt una et eadem via. Concidit super plagam: arma ediderunt sonitum super eum : et moriens mordet ore sanguinolento terrum inimicam. Turnus incumbens super illum, ait: Arcades, reportate

άλκιμον έγχος ακαχμένον οξέι χαλκό.-481. nunc mage duo vel tres Burm. non m. Reg. nunc magis est alii apud Servium. At Medic. cum Moret. tert. si mage sit, eleganter. magi Rom. penetrabile active, ut Ge. 1, 93 p. frigus. Tandem p. ferrum sec. Moret. et Franc.-482. ac dl. vulgo ante Heins. quom ferri aliquot Pier.-483. Quom codd. Pier. Quem Medic. et Montalb. cum Gud. et Ven., uti et Marklandns malebat ad Stat. p. 8, et recepit Cuningham. et Wakefield. oberat totiens Parrbas.-484. cuspis medium alii; et sic vulgo editum ante Heins.-485. pectus ingens Pallantis tanquam fortis et magnanimi juvenis. Male argutatur Servius et alii, ut cuspis ingens jungatur. transforat Goth. tert.-486. de pectore Rom. et Goth. sec. de corpore Gud. Sprot. Parrhas., nec displicebat Heinsio, quoniam vulnus statim occurret. ferrum Bigot. et Goth. tert.-487. sanguisque edd. vulgg. ante Heins. Sed jam Fabric. Pier, monuerant, præstantiores codd. copulam non agnoscere; quæ indoctorum hominum metro male caventium emblema est.-488. Concidit Oblong. insuper Dorvill.-489. Terramque Goth. pr, moriens ferit conj. Burmannus Sec. ad Antholog. Lat. p. 88. Causam mutationis non satis perspicio; nam ipse laudat exempla Silii v, 526, et ix, 383, ubi appetere ore, morsu, terram in simili re occurrit: mordere et mandere humum inf. xi, 418. 669. Homericum óás énew ondas, quid hoc aliud quam capere, petere. Sed aliud est, quod ambigo : an poëta hanc ipsum morientium angorem ex doloris impatientia, ira, ac rabie, exhibere h. I. voluerit. Quantum video, simpliciter narrat eum pronum terram ore petiisse, h. e. procidisse : ore cruento : nam vulnere tali accepto, ore et naribas sanguis erumpit.-490. sic ore profatur :

NOTE 481 Penetrabile) Passive volgo sig- 489 Petit ore cruento] Concidit iginificat : hic active, pro eo quod vim tur in faciem. Petit ore, id est, morhabet penetrandi. Sic Ge. 1. 93. det terram : vel ex vindictæ rabie, penetrabile frigns adurat.'

vel ex larta animæ difficile e juvenili 482 Ferri'terga] Proprie de pelli- corpore erumpentis. Ore cruento, bus dicuntur: hic per translationem, quia accepto letali quocumque vulde metallorum laminis.

nere, sanguis vulgo per os effuit.

[ocr errors]
« PreviousContinue »