Page images
PDF
EPUB

Ab Jove principiùm generis; Jove Dardana pubes
Gaudet avo; rex ipse Jovis de gente suprema
Troius Æneas tua nos ad limina misit.

220

Quanta per Idæos sævis effusa Mycenis
Tempestas ierit campos; quibus actus uterque
Europæ atque Asiæ fatis concurrerit orbis:
Audiit, et si quem tellus extrema refuso

225

Submovet Oceano, et si quem extenta plagarum
Quatuor in medio dirimit plaga Solis iniqui.
Diluvio ex illo tot vasta per æquora vecti
Dis sedem exiguam patriis littusque rogamus
Innocuum, et cunctis undamque auramque patentem.
Non erimus regno indecores; nec vestra feretur
Fama levis, tantive abolescet gratia facti;
Nec Trojam Ausonios gremio excepisse pigebit.

230

jana juventus gloriatur Jove parente: rex Æneas Trojanus, ipse e summa familia Jovis, misit nos ad tuam domum. Si terra ultima celat aliquem interfuso oceano; si zona Solis torridi, porrecta in medio quatuor zonarum, separat aliquem a ceteris hominibus is quoque audivit, quanta procella belli, erumpens e crudelibus Mycenis, pererraverit agros Idæos; et quo fato geminus orbis Europæ atque Asia commissus sit. Ab illo excidio, jactati per tot maria immensa, poscimus pro Diis domesticis sedem angustam, et littus securum, et aquam atque aërem communem omnibus. Non erimus dedecori regno tuo, nec levis fama vestra inde habebitur, nec delebitur gratia tanti beneficii, nec pænitebit Italos admisisse sinu suo Trojam.

edd. et codd. pars.-221. nunc ad 1. pr. Moret. ad lumina Zulich. mittit pr. Hamb. cum fragm. Vatic.-224. concurritur Parrhas. concurreret Rom.— 225. si quam Rom.-226. Hiatum constitue post Oceano; non in quem. exemta Menag. pr. extrema Ven.-228. Distinguere alios post Diluvio ex illo, ut cum antecedd. jungatur, narrat Servius.-230. auramque undamque Sprot.-231. nostra Oudart. fatetur Ven.-232. tantique pars scriptt. et edd. abolescit duo Mentel, et a pr. m. Reg. obolescet Goth. sec. dolescet Goth. tert. abolevit Hugen., Heinsius malebat, abolebit. At poëta docte posuit antiquum verbum, quod et in Lucretio occurrit v, 732.–233. Ausonio

NOTÆ

220 Jovis de gente.... Æneas] Et paterno genere, per Dardanum ; et materno, per Venerem. Idai campi, Trojani, ubi mons Ida, Æn. 11. 801. Mycenis, urbe Peloponnesi, Agamemnonis regia, Æn. 1. 288. Europa atque Asia orbis: Græci, qui ex Europa; Trojani, qui ex Asia. Orbis: pro mundi parte hic sumitur.

225 Audiit, et si quem, &c.] Intelligit incolas, si qui sunt, zonæ frigidæ; quæ ultra oceanum, ad meridianum et septentrionalem polum hinc inde recedit: et incolas zonæ torridæ, quæ in medio orbis itineri Solis subjacet. De his tribus zonis et aliis duabus temperatis, Ge. 1. 233.

Fata per Æneæ juro, dextramque potentem,
Sive fide, seu quis bello est expertus et armis;
Multi nos populi, multæ (ne temne, quod ultro
Præferimus manibus vittas ac verba precantia)
Et petiere sibi et voluere adjungere gentes.
Sed nos fata Deum vestras exquirere terras
Imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus
Huc repetit, jussisque ingentibus urget Apollo

235

240

Juro per fata Æneæ; et per dextram ejus potentem, seu fide, seu bello et armis, si ullus expertus est eam; multi populi, multæ nationes, et petierunt, et voluerunt nos sociare sibi: ne sperne nos, quia sponte portumus manibus tænias et verba supplicantium. Sed voluntas Deorum coëgit nos jussis suis quærere regionem vestram. Dardanus hic ortus est, huc revertitur: et Apollo magnis oraculis impellit nos ad

Franc., vitiose. accepisse pr. Hamb. Dorvill. et Leid. pigebat alter Mentel. a m. pr. librarii lapsu; sed Heinsius commodiorem lectionem in eo inveniebat, ut ad Dardani in Phrygiam adventum referretur. Argute magis quam vere.-235. sive quis b. expertus et armis Medic. Pierii. fidem duo Burmann., et unus, in armis.-236. et multæ Parrhas.-237. Proferimus aliquot Pier. et duo Heins., sed præferre est proprium in hac re. cf. Burm., et verba, multi; tandem ac verba precantia haud dubie vera lectio restituta post Benedictum in Junt. 1510, qui bonos ac vetustos codd. hoc habere ait, tum Pier. ab Heinsio e Mediceo aliisque; Burmannus etiam Ed. Ald. et Mediol. memorat ; sed omnes Aldd. consentiunt in vulgata: et verba precantum. Hoc etiani Rom. exhibet, precantis Bigot. vittasque precantia verba in litura fragm. Vatic. cum aliis Pier. et Heins. vittasque precantia regno Ven. manibus ac verba p. victas ed. Ven.--239. Et nos Dorvill.-240. Imperiis cogere aliquot Pier., forte pro coëgere.-241. Salebrosa oratio meo quidem judicio: Hinc Dardanus ortus Huc repetit, jussisque i.—Numici; ad quam tamen neminem offendisse video, ne ad interpretationem quidem: de qua Notam vide. Huc jam in Venetis Ald. aliisque vetustioribus expressum video; et sic Medic. fragni, Vatic., nec aliunde varietas notata, nisi quod Rom. Hunc repetet, jussisqueTyrrhenum et Tybrin et f. v. s. N. Menagii autem pr. Hunc repeti jussis ing. (Abest que etiam in sec. Moret. et sec. Rottend.) Hinc r. Ven. Ita bis dictum esset: hinc Dardanus ortus, Hinc repetit: ut ortus sit pro singulari; hine, hinc inquam, ortum, rò yévos, repetit, ducit. Hic Serv. Dan. ad Iv, 259. Sed in his vocibus hinc, hunc, hic, nunc, huc, semper magna esse solet varietas ex scribendi compendio; ut forte conjicias fuisse: Nunc repetit, jussisque ingentibus urget Apollo, Tyrrhenum Tybrim et fontis vada sacra Numici. Ut sit: Nunc Apollo repetit, h. e. repetere jubet, Tybrim. Hæc saltem Latine dicta essent. Ut tamen ex animo dicam, omnes tres versus inde a verbis: Hinc Dardanus ortus Huc u. Tyrrhenumque alieni esse videntur, aut ex margine serius attexti, ad explendum hemistichium Imperiis egere suis; aut ex variis

NOTE

237 Præferimus manibus vittas] Supplices, tam apud Latinos quam apud Græcos, solebant olivæ ramum præferre, revinctum laneis vittis; quæ in manus supplicum dependebant:

unde dicuntur passim etiam relamina, et infulæ ; quod velarent manus et quasi vincirent: capitum vero infulæ vulgo etiam essent e tæuiis vittisque laneis, Æn. 11. 133.

Tyrrhenum ad Tybrim, et fontis vada sacra Numici.
Dat tibi præterea Fortunæ parva prioris

Munera, reliquias Troja ex ardente receptas.
Hoc pater Anchises auro libabat ad aras ;

245

Hoc Priami gestamen erat, cum jura vocatis
More daret populis; sceptrumque, sacerque tiaras,
Iliadumque labor vestes.

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus

Obtutu tenet ora, soloque immobilis hæret,

250

Intentos volvens oculos. Nec purpura regem

Picta movet, nec sceptra movent Priameia tantum,
Quantum in connubio nata thalamoque moratur;
Et veteris Fauni volvit sub pectore sortem.

Tybrim Tyrrhenum, et ad fluenta sacra fontis Numici. Præterea Eneas offert tibi exigua dona præterita fortunæ, reliquias serratas e Troja incensa. Anchises pater ejus libabat hac patera aurea ante altaria: hic erat ornatus Priami, quando juxta consuetudinem reddebat jus populis conrocatis, et sceptrum, et sacra tiara, et vestes, opus Trojanarum mulierum. Inter talia verba Ilionei, Latinus tenet vultum defixum intuendo, et stat immotus loco, volvens oculos attentos: nec purpura colorata, nec sceptrum Priami tam movet regem, quam attendit ad conjugium et nuptias filiæ, et meditatur in animo oraculum antiqui Fauni: hunc esse illum gene

poëtæ tentaminibus, quæ chartis ille illeverat, a Tucca confecti.-242. Timici et Thymici codd. apud Burm.-243. Dat sc. Æneas, et sic vulgo explicatur. Sic oratio ad v. 221 retrahitur: Troius Æneas tua nos ad limina misit-Dat tibi p. Quod tamen satis durum esse quis non videt? inprimis cum orationis cursus ad Apollinem hoc referat, v. 241, sensu tamen repugnante. Videtur poëta, quæ media sunt, secundis curis elaborasse, neque iis cetera satis accommodasse.-245. Huc tert. Rottend. ad auras Menag. pr. et sec. Goth. 247. Paulo calidior quis conjectare possit: Hoc Priami gestamen erat sceptrum; Assaracique tiaras; Iliadumque labor vestes. cf. Notam. 248. vestis aliquot Burmann.-250. obtuitu Franc. et Ven.-253. in deest Zulich. in connubia Ven. Esse connubjo trisyllabum e superioribus meminimus.-254. volvens a pr. m. fragm. Vatic. et aliquot Pier., ut

NOTE

242 Tyrrhenum ad Tybrim, &c.] De eo, Æn. 11. 781. De Numicio, supra 150. De libatione ad aras, Æn. 1. 740.

247 Sacerque tiaras] Pileus fuit omnium fere orientalium principum, igitur et Phrygum: oblongus, rotundus, in acumen desinens, pendulis ad aures vittis insignitus: cujus acumen erectum quidem reges ferebant; ceteri

ab rege illustres viri, paulum inflexum.

248 Iliadumque labor restes] Vestes acu pictæ, quod Phrygum inventum fuit: unde et Phrygiones dicuntur ejusmodi artifices. Iliades, Trojanæ mulieres, Phrygiæ.

254 Sortem] Oraculum, Æn. Iv. 346. De paribus auspiciis, pro, pari potestate, Æn. iv. 102.

Hunc illum fatis externa ab sede profectum
Portendi generum, paribusque in regna vocari
Auspiciis; huic progeniem virtute futuram
Egregiam, et totum quæ viribus occupet orbem.
Tandem lætus ait: Di nostra incepta secundent,
Auguriumque suum! Dabitur, Trojane, quod optas.
Munera nec sperno. Non vobis, rege Latino,
Divitis uber agri Trojæve opulentia deerit.
Ipse modo Æneas, nostri si tanta cupido est,
Si jungi hospitio properat, sociusque vocari,
Adveniat; vultus neve exhorrescat amicos.
Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
Vos contra regi mea nunc mandata referte.
Est mihi nata, viro gentis quam jungere nostræ,
Non patrio ex adyto sortes, non plurima colo
Monstra sinunt: generos externis affore ab oris,

255

260

265

270

rum, profectum e peregrina regione, destinatum fatis; et hunc vocari in regnum quali potestate: hinc orituram sobolem illustrem virtutibus, et quæ potentia subjiciat totum orbem. Denique latus ait: Dii prospera reddant nostra consilia, et sua auguria. Vir Trojane concedetur tibi quod cupis. Nec contemno dona vestra. Regnante Latino, non deficiet vobis fœcunditas divitis agri, aut abundantia Troja. Tantummodo veniat ipse Eneas; si tantum est ipsi desiderium nostri, si properat conjungi mecum jare hospitii, et appellari socius; et ne timeat vultus benevolos. Erit mihi pars fæderis, tetigisse dextram regis. Vos vero jam reportate regimea dicta. Est mihi filia, quam non oracula ex patrio sacrario, non multa prodigia e cælo missa permittunt me sociare marito nationis nostræ. Edicunt hoc superesse Latio: nempe centurum esse generum e peregrinis regionibus, qui posteritate sua

ad ait continuetur oratio. volvit Fauni pr. Moret.-255. Hinc i. Parrhas. et fragm. Vatic. ab s. Heins. cum potioribus. Alii a sede. provectum aliquot Pier-256. generos e Servio memorat Burm. que abest aliquot Heins.-257. Ominibus Oudart. a m. sec., sed v. iv, 102. huic p. Heins. e Medic. et aliis ; vulgo hinc p. Goth. tert. hunc.-258. et omittunt multi apud Heins. et Burm., et sane abesse malim. qui v. fragm. Vatic. a pr. m.-259. victus ail Menag. di vestra duo Burm.-260. Auspiciumque Menag. pr.-261. nec vobis Parrhas. -262. Trojæque tres Burm.-263. est deest alteri Voss.-264. adjungi h. properet Oudart. sociusque cum Brunckio revocavi: in recentiores, puto inde a Dan. Heinsio, venit sociusve. In codd. utrumque habetur. sociisq. sociisve duo aberrant ap. Burm.-265. abhorrescat Witt.-266. Par Ven.-268. nostræ q. j. gentis Menag. pr. qua Rom.-269. patriæ tres Burm. nec Goth. sec.— 270. sinant Leid. a m. pr. e. nam affore Ven. e. nam fore Parrhas. g. e. af

NOTE

262 Uber agri] Substantive pro abertate terra, Ge. 11. 185.

266 Tyranni] Regis. Sic enim Plato,

et Isocrates, et Græci poëtæ Tragici, bonum etiam principem appellant. De adyto, Æn. 11. 297.

Hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata
Et reor, et, si quid veri mens augurat, opto.
Hæc effatus, equos numero pater eligit omni.
Stabant ter centum nitidi in præsepibus altis:
Omnibus extemplo Teucris jubet ordine duci
Instratos ostro alipedes pictisque tapetis.
Aurea pectoribus demissa monilia pendent.

275

Tecti auro, fulvum mandunt sub dentibus aurum.
Absenti Æneæ currum geminosque jugales,
Semine ab ætherio, spirantes naribus ignem,
Illorum de gente, patri quos dædala Circe

280

extollat ad sidera nostrum nomen. Et opinor hunc illum esse quem fata petunt; et id cupio, si mea mens conjicit aliquid reri. Hac locutus pater, elegit equos ex omni multitudine. Trecenti bene curati erant in altis stabulis. Statim imperat equos, coopertos purpura et variatis stragulis, dari singulis Trojanis per ordinem: aurea phalera pendent demissæ in pectora: tecti auro mordent sub dentibus aurum rutilum. Imperat dari Æneæ absenti currum et geminos equos jugales, ex origine cælesti, exhalantes ignem naribus: de stirpe illorum, quos ingeniosa Circe, suffurata

fore regnis Hic Latio Menag. pr.-272. ferent duo Burm. exposcere Oudart.— 273. verum Sprot.—274. eligat alter Hamb.-275. tricentum, trecentum, in Gothanis, ut solent infimi ævi librarii scribere.-276. Omnes ext. Catrous edidit. v. Burm.-277. instructos Ven. et plerique Pier., solenni permutatione.-279. Strati a. Ven. et Parrhas.-280. Æneæ absenti Goth. sec.-281. flagrantis fragm. Vatic.-282. Circa idem fragm. et duo Burm. etiam hic, ut alibi. v. sup. 191. Comment. Cruqu. ad Horat. 1 Sat. 6, 77 sic laudat: quos illi d. C. S. de matre

NOTE

277 Instratos ostro alipedes] Alipedes, equi veloces et quasi alatis pedibus: desumta vox e Lucretio, qui cervos ita nuncupat, 1. vi. 765. Ostro, purpura e sanguine ostrei expressa, Ge. II. 506. Pictis tapetis, stragulis purpureis, sed acu pictis et variatis: pictura enim de acu sæpe dicitur: reperitur tapes, tapete, tapetum.

278 Monilia] Phaleras quidam interpretantur. Et vero phaleræ sunt Plinio, pensilia ornamenta: quanquam Suidæ sunt scutula in fronte; Herodoto tegumenta circa maxillas.

Fingitur hic a Virgilio Circe, Solis filia, paternis equis equam clam supposuisse, quæ hos Latini equos ex eorum semine pepererit: unde nothi dicuntur, id est non legitimi, quorum tamen notus est pater: quorum enim ignotus est, ii dicuntur spurii: a Græca voce vótos, quæ idem significat. Circe dicitur dædala, id est, ingeniosa : vel a Dædalo ingenioso artifice, Æn. vi. 14. vel a daιdáλλw artificiosa facio. Sic Lucretius, Minervam, Terram, linguam, dædalam passim appellat. Dicitur autem Circe a quibusdam fuisse Marica illa nympha, mater La

282 Patri quos dadala Circe, &c.] tini, de qua 47.

« PreviousContinue »