Page images
PDF
EPUB

οὐ δεξομένους ἀτακτότερον χωροῦντες, νικῶνται κτέ. Non intel ligo vim aoristi in καταφρονήσαντες, et dubito an totum verbum male sedulus interpres inseruerit, quo de quaeque cum eo coniuncta sunt explicaret. Incommodo utique ornamento levata sententia fit expeditior.

Lib. VIII. XLV. 2. Alcibiades Tissapherni suadet ut Lacedaemoniis dicat Athenienses, qui diuturniorem rei navalis peritiam habeant, non amplius quam octonos asses classiariis suis numerare, οὐ τοσοῦτον πενίᾳ, ὅσον ἵν ̓ αὐτῶν μὴ οἱ ναῦται, ἐκ περιουσίας ὑβρίζοντες, οἱ μὲν τὰ σώματα χεῖρον ἔχωσι, δαπανών τες ἐς τοιαῦτα ἀφ ̓ ὧν [;] ἀσθένεια ξυμβαίνει, οἱ δὲ κτέ. Poteratne pro χεῖρον ἔχωσι dici ἀσθενέστεροι γίγνωνται? Nonne participio ßplovτes graviter et commode scriptor explanat, qua causa corpora nautarum attenuentur? Ergo δαπανώντες cum omnibus, quae ex eo pendent, hinc facessat.

Iam uno in conspectu collocatis iis, quae in emblematorum numerum referenda esse mihi videntur, denuo primum librum adibo et reliquas deinceps observationes ordine subiungam.

Lib. I. VI. 2. σημεῖον δ ̓ ἐστὶ ταῦτα τῆς Ἑλλάδος ἔτι οὕτω νεμόμενα κτἑ. Adverbium οὕτω indicat non ταῦτα sed τὰ veram esse lectionem.

Lib. I. xci. 1. Οἱ δ ̓ ἀκούοντες τῷ μὲν Θεμιστοκλεῖ ἐπείθοντο διὰ φιλίαν αὐτοῦ, τῶν δ' [ἄλλων] ἀφικνουμένων [καὶ] σαφῶς κατηγορούντων ὅτι τειχίζεται κτέ. Verba uncinis inclusa delevit Herwerdenus et post eum Badham. Timeo ne viri clarissimi plus aequo sustulerint, nam suspicor da natum esse ex así, itaque legendum esse τῶν δ ̓ ἀεὶ ἀφικνουμένων.

Lib. I. CXL. Postquam Pericles dixit Lacedaemonios iam non criminari sed imperare, tribus iussis enumeratis, indignabundus: οἱ δὲ τελευταῖοι, inquit, οἵδε ἥκοντες καὶ τοὺς Ἕλληνας προαγορεύουσιν αὐτονόμους ἀφιέναι. ὑμῶν δὲ μηδεὶς νομίσῃ περὶ βραχέος ἂν πολεμεῖν, εἰ τὸ Μεγαρέων ψήφισμα μὴ καθέλοιμεν, ὅπερ μάλιστα προύχονται, μηδ' ἐν ὑμῖν αὐτοῖς αἰτίαν ὑπολίπησθε ὡς διὰ μικρὸν ἐπολεμήσατε. τὸ γὰρ βραχύ τι τοῦτο πᾶσαν ὑμῶν ἔχει τὴν βεβαίωσιν καὶ πεῖραν τῆς γνώμης, οἷς εἰ ξυγχωρήσετε, καὶ ἄλλο τι μεῖζον εὐθὺς ἐπιταχθήσεσθε ὡς φόβῳ καὶ τοῦτο ὑπα κούσαντες· ἀπισχυρισάμενοι δὲ σαφὲς ἂν καταστήσαιτε αὐτοῖς ἀπὸ τοῦ ἴσου ὑμῖν μᾶλλον προσφέρεσθαι. „Totus locus confusus”,

[graphic]
[ocr errors]

Herwerdenus ait. Non nego et idcirco totum locum exscripsi, ut facilius appareret, transposita extrema parte οἷς εἰ. προσφέρεσθαι inter ἀφιέναι et ὑμῶν δέ, confusionem finiri et omnia recte procedere.

Lib. II. XXXVII. 2. ἐλευθέρως δὲ τά τε πρὸς τὸ κοινὸν πολιτεύομεν καὶ ἐς τὴν πρὸς ἀλλήλους τῶν καθ' ἡμέραν ἐπιτηδευμάτων ὑποψίαν κτέ. Pro ὑποψίαν Badham malit ἀνυποψίαν, non refragante Herwerdeno. Reverenter viris clarissimis oppono ἐλευθέ pws non minus ad posteriorem quam ad priorem partem sententiae pertinere, nec quidquam obstare videri quominus ἐλευ θέρως ἐς τὴν ὑποψίαν significet ἄνευ ὑποψίας. Ceterum operae pretium est cum hoc loco comparare III. 37 et VI. 69.

Lib. II. XLIX. 4. λύγξ τε τοῖς πλείοσιν ἐνέπεσε κενή, σπα σμὸν ἐνδιδοῦσα ἰσχυρόν, τοῖς μὲν (εὐθὺς) μετὰ ταῦτα λωφήσαντα, τοῖς δὲ καὶ πολλῷ ὕστερον. Particulam εὐθὺς Herwerdenus inseruit de suo. De sententia constat, sed fortasse et magis Thucydideum et cum palaeographiae ratione congruentius sit rescribere τοῖς μὲν αὐτίκα λωφήσαντα. Simili ratione αὐτίκα vel παραυτίκα et ὕστερον inter se opponuntur IV. 121, V. 65, VIII. 27. Est etiam ubi ab altera parte legatur τὸ ἔπειτα et τῷ μέλλοντι χρόνῳ, ef. IV. 107 et V. 16. Ipsum αὐτίκα vel παραυτίκα invenitur II. 64, III. 4, III. 56, III. 82, III. 112, IV. 59, IV. 81, IV. 104, IV. 108. Huius loci depravationem nescio an μετά e repetito μὲν natum attulerit. Lib. II. xc. 1. Athenienses et Peloponnesii ad angustum introitum sinus Corinthiaci utrimque classem in statione habebant, pro navium numero, natura loci et rei navalis peritia contraria meditantes. Peloponnesii id agebant ut statim in ipsis angustiis proelium committerent, Phormio, dux Atheniensium, nonnisi coactus iniquo loco dimicaturus erat. Quum nihil moverent Athenienses, invitos eos Peloponnesii ad pugnam impellere volebant eoque consilio ἀναγόμενοι ἅμ ̓ ἕῳ ἔπλεον, ἐπὶ τεσσάρων ταξάμενοι τὰς ναῦς ...... ἔσω ἐπὶ τοῦ κόλπου. Dextrum cornu praeibat, ἐπὶ δ ̓ αὐτῷ εἴκοσι ἔταξαν τὰς ἄριστα πλεούσας, ὅπως, εἰ ἄρα νομίσας ἐπὶ τὴν Ναύπακτον αὐτοὺς πλεῖν ὁ Φορμίων κτέ. Iam in eo statu rerum quem cursum Peloponnesii tenere dicuntur? scilicet παρὰ τὴν ἑαυτῶν γῆν. Quasi vero juxta aliud quam suum litus navigare possent, si a litore prorsus

non recedere in animo haberent. Phormio quidem paulo post Naupactum petens ex rei natura ἔπλει παρὰ τὴν γῆν, non παρὰ τὴν ἑαυτοῦ γῆν. Bonum factum quod pro παρὰ codices exhibent ἐπί, nam ad verba sequentia εἰ ἄρα νομίσας ἐπὶ Ναύπακ τον αὐτοὺς πλεῖν animum attendentes, hac ipsa praepositione opus esse et in aurav vitium latere intelligimus. Simulant Peloponnesii se vela dare ἐπὶ τὴν ἐναντίαν γῆν.

Lib. IV. v. 2. Καί τι καὶ αὐτοὺς ὁ στρατὸς ἔτι ἐν ταῖς ̓Αθή ναις ὢν ἐπέσχε. Quum Thucydides mox dicat brevissimam fuisse expeditionem, nam Peloponnesios quindecim tantum dies in Attica mansisse, hoc loco T valde suspectum est. Huc accedit quod res postulat praepositionem, quae significet ab exercitu Peloponnesiorum urbem non teneri sed premi. His de causis, eiecto ἐν, scripserim ὁ στρατὸς ἐπὶ ταῖς ̓Αθήναις ὤν κτέ. Rursus Atheniensium copiae Pylum tenebant, quapropter IV. 28 pro τῆς ἐπὶ Πύλῳ ἀρχῆς legendum est τῆς ἐν Πύλῳ ἀρχῆς, ut post pauca τοῖς ἐν Πύλῳ στρατιώταις et IV. 26: ἐν δὲ τῇ Πύλῳ ἔτι ἐπολιόρκουν τοὺς ἐν τῇ νήσῳ Λακεδαιμονίους οἱ στρατιῶται.

Lib. IV. LXII. 2. τὸ ξύμπαν τε δὴ γνῶμεν πιθόμενοι μὲν ἐμοὶ πόλιν ἕξοντες ἕκαστος ἐλευθέραν, ἀφ ̓ ἧς αὐτοκράτορες ὄντες τὸν εὖ καὶ κακῶς ὁρῶντα ἐξ ἴσου ἀρετῇ ἀμυνούμεθα. Corrige: τὸν εὖ καὶ τὸν κακῶς δρῶντα, ut Xen. Anab. I. 9: ἔστε νικη καὶ τοὺς εὖ καὶ τοὺς κακῶς ποιοῦντας ἀλεξόμενος.

Lib. IV. CXXIII. 2. Mendaei defectionem ab Atheniensibus moliti et aliis e rebus animos capiunt καὶ ἅμα τῶν πρασσόντων σφίσιν ὀλίγων τε ὄντων καὶ ὡς τότε ἐμέλλησαν οὐκέτι ἀνέντων, ἀλλὰ περὶ σφίσιν αὐτοῖς φοβουμένων τὸ κατάδηλον [καὶ] καταβιασαμένων παρὰ γνώμην τοὺς πόλλους. Herwerdenus annotat: nexpunxi καί, quod hic non potest esse επιτατικόν. Etiam praegressa vix sana. Fortasse transponendum: καὶ ἅμα τῶν πρασ

[ocr errors]

σόντων σφίσιν ὡς τότε ἐμέλλησαν οὐκέτι ἀνέντων, ἀλλ ̓ ὀλίγων τε ὄντων καὶ περὶ σφίσιν αὐτοῖς φοβουμένων τὸ κατάδηλον καταβια σαμένων παρὰ γνώμην τοὺς πολλούς. Pro ὡς τότε malim τότε ὅ”. Ad hunc locum sanandum faciliorem et efficaciorem medicinam in lib. VIII. 63 me invenisse puto. Ibi enim Thucydides, narrans Samios constituisse, Alcibiade valere iusso, ipsos rebus suis consulere, his verbis utitur: αὐτοὺς δ ̓ ἐπὶ σφῶν

[graphic]

αὐτῶν, ὡς ἤδη καὶ κινδυνεύοντας, ὁρᾶν ὅτῳ τρόπῳ μὴ ἀνεθήσεται τα πράγματα κτέ. Quae verborum ὡς ἤδη καὶ κινδυνεύοντας est sententia, eandem in ὡς τότε ἐμέλλησαν occultam esse coniicio. Fac aliquot literas in rasura fuisse, in hunc modum:

*G *C οτε έ*εκτησαν, ** et fortasse mecum suppleveris : οἷς ποτε

ἐπεχείρησαν.

Lib. V. xvii. 1. περὶ μὲν τῶν ἱερῶν τῶν κοινῶν, θύειν καὶ ἰέναι καὶ μαντεύεσθαι καὶ θεωρεῖν κατὰ τὰ πάτρια τὸν βουλόμε νον κτέ Herwerdenus annotat: „ἰέναι depravatum. Stud. p. 71 conieci IENAL truncatum esse ex ΣΠΕΝΔΕΙΝ. Classem cum Kruegeo del. καὶ ἰέναι”. In sacris, ad quae more maiorum conficienda Lacedaemonii et Athenienses ultro citroque eundi libertatem paciscuntur, unum desideratur ανατιθέναι.

Lib. V. XXVI. 5. Καὶ ξυνέβη μοι ...... γενομένῳ παρ' άμ Φοτέροις τοῖς πράγμασι, καὶ οὐχ ἧσσον τοῖς Πελοποννησίων κτέ. Imo ἀμφοτέρων. Cf., si tanti est, V. 18.

Lib. V. XXXVI. 1. παραινοῦντες ὅτι μάλιστα ταύτά τε για γνώσκειν καὶ πειρᾶσθαι Βοιωτούς, 'Αργείων γενομένους πρῶτον αὐτοὺς ξυμμάχους, αὖθις μετὰ Βοιωτῶν ̓Αργείους Λακεδαιμονίοις ποιῆσαι ξυμμάχους. Quid pro Βοιωτῶν, quod manifesto corruptum est, reponendum sit quum totius loci ratio docet, quoniam de tribus populis sermo est, qui nominatim memorantur, tum scriptor tam aperte dicit ut nullum dubium relinquatur, cap. 38: οὐ γὰρ εἶπον αὐτοῖς οἱ βοιωτάρχαι τὰ ἐκ τῆς Λακεδαίμονος, ὅτι τῶν τε ἐφόρων Κλεόβουλος καὶ Ξενάρης καὶ οἱ φίλοι παραινοῦσιν Αργείων πρῶτον καὶ Κορινθίων γενομένους ξυμμάχους ὕστερον μετ ̓ αὐτῶν Λακεδαιμονίων γίγνεσθαι. Lege Κορινθίων.

Lib. V. LxxxΙΙΙ. 4. Καὶ ἡ στρατιὰ μάλιστα διελύθη ἐκείνου ἀπάραντος. Pro depravato ἀπάραντος Herwerdenus, si Atheniensium exercitus iam traiecisset, οὐ παρόντος, si nondum, ἀπαρνηθέντος, quod Stahl ediderit, coniici posse dicit. Non vidit vir clarissimus tertium dari, nam fieri posse ut scriptor illam rem prudens et volens in medio reliquerit. Quod quum ita sit, coniicio: ἀπαγορεύοντος, fortasse natum e male suppletis rasuris: ἀπαρκντος.

Lib. VI. XVII. 6. Καὶ τὴν πόλιν, ἐὰν μὲν ἡσυχάζῃ, τρίψεσθαί τε αὐτὴν περὶ αὐτὴν εἴπερ καὶ ἄλλο τι, καὶ πάντων τὴν ἐπιστήμην ἐγγηράσεσθαι κτέ. Herwerdenus, recte monens έγγη

ράσεσθαι esse corruptum, affert πηρώσεσθαι atque vertit: et fore ut manca debilisque fiat in omnium rerum scientia. Ea, qua par est, reverentia rogatum velim virum clarissimum ut videat an deleto y, ut ex duplicato orto, haec sit sententia: et fore ut in omnium rerum scientia consenescat.

Lib. VI. XLIII. Nicia, Alcibiade et Lamacho de re administranda deliberantibus, Nicias et alia suadet et hoc: δηλώσαν τας δὲ τὴν ἐς τοὺς φίλους καὶ ξυμμάχους προθυμίαν, ἀποπλεῖν οἴκαδε, καὶ τῇ πόλει δαπανῶντας τὰ οἰκεῖα μὴ κινδυ νεύειν. Her werdenus, annotans τῇ πόλει μὴ κινδυνεύειν iungi, propter τῇ πόλει locum sanum esse dubitat. Facile credo et invito virum clarissimum ut mecum relegat sententiam Lamachi, cuius haec verba ad Niciae scrupulum spectant: καὶ ἐσκομιζομένων αὐτῶν τὴν στρατιὰν οὐκ ἀπορήσειν χρημάτων. Donec simplicior et efficacior mutatio proferatur, me non poenitebit coniecisse τῇ ἀπορίᾳ, non minus quam τῇ πόλει cum μὴ κινδυ νεύειν iungendum.

Lugduni-Batavorum

m. Maio 1883.

H. W. VAN DER MEY.

[ocr errors]

SUIDAS.

ν. Εὔοδος : τούτου τὰ βιβλία οὐ φαίνεται. Scribendum ΦΕΡεται. cf. v. Ἔφορος:

λέγεται καὶ ψόγου

αὐτοῦ γεγραφέναι, ὃς οὐ φέρεται, et sic passim.

[ocr errors]

τ. ἰσηλίκων : γηραιαὶ δὲ αὗται καὶ καθεῖσαι τὰς παλαιάς ἐκείνας κόμας ἐθεοκλύτουν.

Risum movet παλαιὰς κόμας. at tu restitue ΠΟΛΙάς.

C. G. C.

« PreviousContinue »