Page images
PDF
EPUB

De lege uersificationis latinæ,

summa et antiquissima

scr.

C. M. ZANDER.

[ocr errors]

Etsi recentissimorum quidam grammaticorum de cognitione numeri saturnii optime meriti sunt, tamen disputationes eorum qui post Ritschelium saturnios mensura syllabarum scandunt hoc communi laborant vitio quod rem ita agunt quasi exemplis potissimum grammaticorum antiquorum illis ’dabunt mal Metelli Naeuio poetae''ferunt puleras creteras aureas lepistas,' 'summas opes qui regum regias refregit et non universa saturniorum quotquot exstant copia adhibita leges numeri saturnii quaeri atque constitui oporteat. itaque inter uersus eos titulorum quos omnes fere consentiunt esse saturnios, qui sunt tres et triginta, non plus quam tres inueni ita compositos ut cum omnibus legibus Spengelii et Korschii et Haveti et Luciani Muelleri conuenirent, hos dico: "Taurasia Cisauna Samnio cepit,' 'aetate quom parua posidet hoc saxsum,' 'decuma facta poloucta leibereis lubetes'. consentaneum igitur fuit ceteros omnes damnari tamquam aut mendosos aut corruptos. quod cum non facile posset fieri ut omnes illi uersus, titulorum praesertim, corrupti esse iudicarentur, et esset quatenus uenia dari posset neglegentiae, necesse fuit nonnullos iniusta reprehensione damnari, plerosque uero uexari scansione molestissima. ita seueritas illa metrica prosodiacam fecit licentiam nimiam. cum enim normae illi tam seuerae repugnaret maior pars saturniorum, in scandendo adhibita est uis. brevesque syllabae saepe distende

Lunds Univ. Årsskrift. Tom. XXVI.

bantur ut metro constituto congruerent. uelut "dedet Tempestatébus” Spengel phil. XXIII 87; "mors perfecit túa ut” Ritschl; "simul átrocía proicerent” Spengel l. q. d. 89; mágnique Átlantes Buecheler aliique '); "hanc aedem et signu Hercúlis" et "donu danunt Hercólei” Spengel l. q. d. 93, "Lucíom Scipionem" et "Cornelius Lucius” Ritschl, "Proserpna, púuer,Baehrens; "insulám intégram” Baehrens, "adprimus Patróclus” Baehrens "filiam CálipsónemBaehrens, est unus quisque fáber" App. Claud. sent. Baehrens; "lácrimis cum multis” Baehrens; sálus hic maneto" quidam editores; "fortissimos uíros" et "fuisse uíro” Buecheler; "affátim edi” Liu. 31 Baehrens; "facilé facteis superases” Ritschl et Havet 2); ”ne quairatís honore" uulgo; "topper facit hómines” (aut "t. facit homónes” Havet de Sat. p. 308 3); "postquám auém aspexit Havet et Baehrens; "compotém ésse” App. Claud. sent. 1. Baehrens; "partím erránt” Liu. 14 B; "aut in Pylúm adueniens” Liu. 9 B.; "qui diu maré sudantes eunt atque sedentes” Havet, "fames acér augescit” uulgo; ”ne vel verbé” carm. aru. 2 Buecheler, quod i pse dicit esse pro 'uerbes' terminatione similiter curta ac image pro 'magis' "oblisceré miserias” Havet de sat. p. 384, imperatiuo modo dictum; ') "triūmpé triumpé triúmpe” Havet p. 37; "summé deum regnator." Havet et Luc. Mueller. quid? quod ne Luc. Mueller quidem, homo iudicio elegantissimus, talia fugit. uelut haec sparsim de editione eius enotaui: Liu. 48 M "inqué ?) manum suremit," similiter 52 M, 27 M, Naeu. 32 M, 72 M, epigr. Naeu. 5. — Liu. 1 M "insecé versutum;" 2 M "filié — —;" Naeu. 30 M "deindé 3) pollens sagittis inclutús arquitenens Sanctus Delo prognatus Pythiús Apollo"; 4) Naeu. 65 M,"Runcús atqué Purpureus;" Naeu. 68 M, "simul alis aliunde;" Naeu. 57 M "apud emporium in campo." 5) Liu. 26 M "simul ac dacrimas de ore." cf. Luc. Muell. Quaest. Naeu. p. XLII.

1) Iniuria átletice Plaut. Bacch. 248 conferri solet, cuius cum sit stirps a substantiuo quod est dflov ducta, a producere debet. recte Vahlen: 'Atlantes’ loco illo Naeuiano.

2) Osc. amprufid a Buechelero collatum diuersi generis est, neque enim tertiae est declinationis, sed pariter ac rected facilumed secundae, cuius themata gemina sunt, ut alii casus ex stirpe ea quae in -e desinit, alii ex ea quae in -o, fiant. cf. Henry, 'Esquisses morphol.' IV p. 11. ut profo(d) probo(d) a stirpe profo- probö-, ita profē(d) probe(d) a stirpe profě-, probě.

3) Certe -it 3 p. sg. praes. ind. 3. coniug. etiam apud elegantiores poetas productum esse inuenitur, sed in caesuris et in interuallis sermonis. in aliis locis positum uix unum inuenias certum exemplum. Horatius in exordio uersus, si plurium codicum consensui credimus, dixit figūt C. III. 24. 5, pro quo nescio an uerius A, et Ac figet. at perrupīt C. I 3. 36 et Catull. LXIV. 20 “Tum Thetis humanos non despexit hymenaeos“ paullo aliter se habet, quod perfecti terminatio antiquitus producta est. itemque Verg. A IX 9 "sceptra Palatini sedemque petit Euandri“ perfectum est, ut proxima illa 'attulit et 'penetrauit'. nam cetera exempla apud poetas eos qui inde ab aetate Ciceroniana fuerunt inventa sunt in caesura principali. et iniuria Lucianus Mueller I. m. 331 sq. et Bergk et Brix et alii quaecunque breuem extremam -it syllabam producunt, siue in caesura sunt siue extra caesuram, ea omnia in uno genere ponunt. quod autem Lachmannus Ritschl Fleckeisen Wagner Buecheler Corssen Bezzenberger -it praesentis indicatiui etiam tertia coniugatione antiquitus longum fuisse opinantur, id nec litterarum monumentis neque comparatione linguarum confirmatur, ueriusque Brugman quaest. morpholog. I. 1734) sq. dicit eius productionis causam esse licentiam metricam imitatione factam. ac ne prisci quidem praeterquam in caesuris quibusdam aut ob interuallum sermocinationis -it praes. ind. 3. coniug. producere solebant. Caecilii quidem uerba 210 R, quae Ribbeckius nult esse bacchiaco numero, potius creticos esse putandum est: „- serít || árborés quae álterí sáeculó prósiént.“ Plaut. Poen. 1200 sic lego: “nunc hinc sapit et hinc sentit, quicquid sápit, meo ex amore." Truc. 555 ,facit tam improbe“ Schoell: facit improba libri. Men. 908 Va. fortasse legendum “priusquam percipiet insania :6 "p. percipit i.“ libri, cf. Pseud. 885 „priusquam quoiquam conuiuae dabis"; "percipiat insania“ Ritschl., “percipit cum ins. C F G Mueller pros. 79.

') Interuallum colloquii iustam excusationem affert producto infinitiuo Plaut. Amph. 345 "at iam fáciam ut uerum dícas diceré. Sos. quid eost opus.“ pariter Mil. 1316 'diceré'. sententiae interuallum fortasse tuetur 'promeré' Mil. 848; u. Brix ad h. 1.

2) Aliud nimirum est – ut omnes sciunt – quod Ennius per imitationem Homeri -que iteratum interdum produxit sub ictu, Ennique exemplum imitati alii deinceps, ut Accius in Annali quodam FPR. p. 266. 2, “calones famulique metelliquê caculaeque“. Bergk. Op. I. 270 sq.

3) Iure Pareus et Goetz Plaut. Aul. 679 "atque inde“ pro “indéque“ libror.; cf. u. 707 "indéque spectabam“ Lambinus: "indeque éxspectabam“ libri, de q. 1. aliter Leo adn. ad u. 679.

“) Iniuria Ritschelius Pers. 790 “Dórdalús,“ quod non verum esse demonstrauit Spengel de cant. p. 121. Men. 324 Va "longius ab hisce aedibus” Brix optime. codicum scriptura nec prosodiae – de qua Stadelmann quant. p. 9 — nec sententiae – de qua Schoell. app. crit. p. 162 – idonea est. Men. 835 Va sic lego: “_ amplius ego enim haereo.“ Turpilii fr. 127 Ribbeckius nec sic scandere: "etiam ampliús illam ápparere condecet“ nec eam scansionem praef. p. XXXVII defendere debuit. subtilius Bergk op. I 388, optime uero Luc. Mueller Non. 277. 9, “etiám plus illanc ápparare condecet.“ Pl. Cas. III 6. 13 Lys. “Seruós sum tuūs. 01. Optume ést. Lys. Obsecro te productionis iusta causa est interuallum sermocinationis. de ceteris locis huius generis CFG Muelleri pros. Plaut. p. 55 sq.

5) Men. 505 (495 V) libror. scripturam: Sanúmst adulescens síncipūt intéllego“ frustra defendunt Vahlen Herm. XVII. 606 et Stadelmann de quant. p. 9. “— sinciput, ut intellego" iam Camerarius et Bentleius ad Ter. Phorm. II. 3. 21.

Quod Wagner m. rh. XXII (a. 1867) p. 119 sqq. et 425 sqq. — in plerisque Corsseno auctore – docet Romanos antiquiores dicere solitos esse (“insecē“, “Iuppitēr“, “pater”, “igitūr“, filius“, “accipit“, “agē“ imperatiuo modo, “complectere“ imperat. m., ea non dubito quin uir ille doctissimus ipse hodie improbet.

Et his quae nunc enumeraui aliis minus, aliis magis aures nostrae offenduntur. maxime uero offenduntur si longam "thesin” breuis percussio sequitur, ut in hoc pentametro tam incondito CIL V 3653. 9 "nos ité placidi, tu leuis oss[u]a tegas." quamquam in pari quidem genere, id est dactylico, hoc uitium paulo minus intolerabile est. nec uero in genere duplo, id est in iambis non modo scenicis, sed ne pessimis quidem titulorum plebeculae facile quidquam tale inuenias. quid igitur? magisne in saturniis ferenda talis scansio: "fames acér augescit”, aut etiam cum hiatu "hisqué susúm ad caelum" (sic Baehrens Naeu. 25)?

Sin autem breuem syllabam sequitur breuis ictus, leuior est offensio illa quidem; ac minor etiam post duas breues, ut illud Ouidii Met. II 247 "Mygdoniusque Melas et Taenariūs Eurotas” 1). sed tamen, si a paucis uulgi iambis horridioribus discesseris, cuius generis est hic senarius CIL XII 1941 "s upér aetatem ingenio nobilissimus," ne hanc quidem asperitatem facile admiserunt poetae in iambis quidem aut trochaeis.

Proximum est igitur ut quaeramus num sit uerisimile — quippe ueram esse talem scansionem. ipsa scansio minime efficit – Liuium Naeuium ceterosque qui saturnios scripserunt commisisse ut nec raro nec fortuito, sed consilio arteque a lege communi sermonis tantum discreparent. sane sunt qui dicant poetas consilio elaborasse ut carminum recitatio quam plurimum ab oratione differret. sed, ut hoc ambigitur, ita certa testimonia antiquorum declarant, contentionem et grauitatem orationis politae quantitates syllabarum seruasse non tam acri illam quidem diligentia quam recitationem carminum, sed ut maxima differentia esse eorum generum in hac quidem re non potuerit. sed fac aliquid interfuisse, ut interfuit: id discrimen putandum est in eo fuisse ut, quemadmodum alia carnima, sic uersus saturnii numeros proprios sermonis qui quantitatibus syllabarum continebantur magis exprimerent quam soluta oratio. quod ni ita obseruaretur, numeri saturnii fuissent nimis abiecti, immo paene nulli. quid enim? dubium est quin uersus saturnii illi recentium quorundam editorum tam deformes, tam debiles, tam moleste claudicantes non modo non placituri – et delectare uolunt omnes poetae — sed etiam animos eorum qui audirent uehementer offensuri fuerint?

:) Si quando praeterea poetae posteriores prauo Homerum imitandi studio – de qua re egit Luc. Mueller de r. m. p. 328 et uit. Q. Ennii p. 248 — breues uocales extra caesuram produxerunt, id nihil pertinet ad poesin antiquam et domesticam.

Quin etiam absurdum est statuere saturniis carminibus, quae quantitatibus syllabarum dirigerentur, maiorem quam solutae orationi concessam esse licentiam quantitates syllabarum neglegendi. constat, quemadmodum in ceteris uersibus italicis – usurpo appellationem ei generi datam commode a Luc. Muellero item in saturniis licere "theses” contineri uel longa uel breui syllaba uel duabus breuibus, et extremam hemistichii syllabam esse ancipitem. quodsi etiam "arsium” tantam licentiam admiseris ut ipsae interiores arses hemistichiorum possint esse non solum in longa syllaba aut duabus breuibus, sed etiam in una breui, omnem profecto normam ac legem uersus saturnii ad quantitates syllabarum scandendi sustuleris. nam quod thesis uel breuis esse potest uel longa, eo minus remitti potest quod lex ac necessitas uersificationis in quantitatibus syllabarum positae postulat, ut ea pars pedis quae ictum sustineat constet aut ex longa syllaba aut ex duabus breuibus. quamobrem uere Thurneysen dicit grammaticos quosdam, cum mensura syllabarum saturnios scandi uelint, tamen licentia illa immoderata breues in arsi producendi, ipsos ei rationi scandendi ultimum subsidium atque munimentum destruere. ?)

Iam uero quod Buchholtz prisc. lat. orig l. III et Havet de saturn. p. 45 sqq. disputant priscum sermonem latinum breuibus extremis syllabis caruisse, id uereor ut documentis rerum exploratis compro betur. nam quod ad eam sententiam confirmandam commemorauit Havetus Romanos noluisse pro trochaeis ponere hos dactylos :....--, ,--, ,-, ...., eius rei alia fuit causa, "est enim," ut ait Quintilianus Inst. IX 4. 98, "quoddam ipsa diuisione uerborum latens tempus.” ergo cauendum erat poetis ne thesis quae in eo genere utique esse deberet minor arsi, magis, quam esset par, extenderetur. ne antiquorum

1) Thurneysen, 'der Saturnier' p. 3. sq.: "Immerhin ergab sich auch so noch ein unbequemer Rest nicht anzutastender Saturnier, welche in der Arsis eine einfache kurze Silbe zu bieten schienen. Diess bestimmte Ritschl, die bedenkliche Form Lucius in die lateinische Sprache einzuführen; andere folgten ihm, indem sie vir mit langem î lasen u. s. w. Aber alle die fraglichen kurzen Vocale als ursprünglich lang anzusetzen ging doch nicht wohl an. So wird von Neuern, wie von Havet und Lucian Mueller, die Regel aufgestellt, dass kurze Vocale durch die Arsis gedehnt werden können und zwar nicht nur an éiner, sondern an verschiedenen Stellen des Verses. Mit diesem Eingeständniss unerklärlicher Kürzen zerbrechen sie aber die letzte Stütze der quantitierenden Erklärung. Denn da die Thesis fehlen oder durch eine kurze oder lange Silbe oder durch eine Doppelkürze vertreten sein kann, wäre durchgehende Länge der Arsis das einzige Thatsächliche, das für das quantitierende Princip spräche. Es ist in der That schwer sich einen nicht quantitierenden Vers vorzustellen, der auf diese Weise nicht als rein quantitierend erklärt werden könnte.“

« PreviousContinue »