Page images
PDF
EPUB

Nam et ipse Dionysius tres eum annos cum Latino regnasse, quarto ab ejus morte anno in pugna cum Mezentio non amplius apparuisse narrat lib. 1, 64. Apud Syncellum quoque p. 171 c. D. (unde Euseb. Hieron. idem habet) tres post Latinum annos, secundum alios octo, regnasse, tum, ut alii tradant, quarto, ut alii, duodecimo a Troja capta anno obiisse dicitur. Alio loco p. 194 fragmentum ex Diodori lib. VII servavit, quo memoratum erat, tertio a capta Troja anno Æneam regnum Latinorum obtinuisse per triennium. a. c. N. 1173. a. adventus in Italiam 6.

Rutuli rebellant; jungit arma Mezentius, Etruscorum rex. Facto prælio Æneas interceptus nusquam deinde comparuit. Succedit in regno Latinorum Ascanius: obsidetur Lavinium: mox pugna facta Mezentius obsidionem solvit. Ita Dionys. 1, 64. 65. Conf. Liv. 1, 2. Victor 0. G. R. 14.

a. c. N. 1148. a. adventus in Italiam 30.

Hoc anno ex Virgiliana supputatione Alba Longa conditur : ad veriorem tamen rationem quarto ante hunc annó a. c. N. 1152 trigesimo post Lavinium conditum, ut, si bene memini, omnes scriptores tempus finiunt: cf. Cerdam ad Æn. 1, 273. Victor O. G. R. 17. Sic quoque diserte Virgilius lib. VIII, 47 inventa statim sub escensionem sue alba: 'Ex quo ter denis urbem redeuntibus annis Ascanius clari condet cognominis Albam.' Paulo obscurius idem Jupiter ad Venerem vaticinatus erat lib. 1, 271 At puer Ascanius-Triginta magnos volvendis mensibus orbes Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini Transferet, et longam multa vi muniet Albam.'

- In duratione vero regni Albanorum et intervallo usque ad Romam conditam Virgilius a vera historiæ ratione et omnium scriptorum fide recedit, si unum, quem quidem novi, Justinum lib. XLIII, 1 excipias: apud quem Longa Alba- quæ trecentis annis caput regni fuit:' sic autem Virgilius quoque in nobili versu lib. 1, 276. Hic jam ter centum totos regnabitur annos.' Enimvero non ccc sed cccc annos inter Albam et Romam conditam intercessisse summo consensu scriptores tradunt. In postumo libello Jo.

[ocr errors]

Martyni, Dissertations and Critical Remarks on the Æneid. Lond. 1770. 8, est Diss. Vi super Albanis Regibus. Sed parum inde ad rem nostram proficias. Fide aliqua certa, et majorum fama accepta, traditum hoc vix arbitror: verum, cum in temporibus rerum Italicarum constituendis non nisi duo haberent cardines, Trojam captam et Romam conditam, aliis temporum notis deficientibus; ii, qui accurate ad annorum numeros digerere inceperant res priscas narratas, instituerunt computum ad rationem intervalli inter Troja excidium et Romæ exordia: quod, etsi ab diversis scriptoribus, pro epocha Troja captæ varie constituta, diversimode constitutum est (ita ut v. c. ii, qui, Herodoteum calculum secuti, Troja excidium centenis annis maturius evenisse volunt, intervallum inter illud et Romæ exordia ultra quingentos annos producant), ad ccec tamen annos a plerisque producitur. Secundum tutiores quidem calculos 430 (ad Varr., et 432 ad Caton. æram) annis finiri videtur: deductis inde annis errorum Æneæ et intervalli inter Lavinium et Albam conditam, quod xxx annorum est, facile intelligitur, saltem ad 397 vel 398 annos Albani regni usque ad Romam conditam annales procedere. In hos regum nomina et annos, pro lubitu potius quam certa, puto, auctoritate, dispertierunt scriptores: ut apud Dionysium et Eusebium videre licet. Rotundum, quem dicimus, numerum cccc annorum edunt cum alii tum Strabo v, p. 350 c. Ὕστερον δὲ τετρακοσίοις ἔτεσιν ἱστορεῖται τὰ περὶ ̓Αμούλιον etc.

Qua itaque auctoritate Virgilium adductum dicemus hoc sibi sumsisse, ut annorum numerum mutaret? Proclive est dicere, eum sibi tanquam poëtæ hoc licere putasse. Sed doctior est poëta Virgilius, quam ut sine ratione quicquam adversus notissimam historiarum fidem novasse aut ab omni ratione recessisse videri debeat. Potuit scilicet aliud computi momentum constituere, ut intra Romuli et Remi natales subsisteret: Hic jam,' inquit, 'tercentum totos regnabitur annos Gente sub Hectorea: donec regina sacerdos Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem: Inde' etc. Subductis xx vel XXX annis, quibus adoleverant Romulus ct Delph. et Var. Clas.

6

Virg.

12 Y

Remus, antequam Romam conderent, reliquum numerum, ut poëta, crasse indicasse videri potest. Videtur etiam secutus esse arcanum quid et Jove vaticinante dignum, ut sacro numero procederent omnia: 3. 30. 300; nam tertio anno Æneas inter heroes indigetes receptus, trigesimo condita Alba, ibi per trecentos annos regnatum: quæ Spencii non inelegans est observatio in Holdesworthi obss. pag. 215. Sed simplicissimum est dicere, fuisse olim auctores, inque eos Virgilium incidisse, qui intervallum illud temporum usque ad Romam conditam arctioribus finibus includerent: quod in tanta temporum antiquiorum caligine et difficultate factum adeo improbabile non fit, cum etiam Trogum similem auctoritatem secutum esse ex Justino intelligatur.

Ceterum in his, quæ a nobis exposita sunt, cum commemorentur nonnulla, quæ in primis statim Livii vel Dionysii foliis occurrunt, erunt forte, qui acute sibi observasse videantur, me satis trita persecutum esse. Verum in toto hoc genere non refert, quid alii dixerint, sed quid nunc a te dicendum fuerit; tum vero illud inprimis attendendum, num alii easdem res eodem judicio, eodem consilio, eadem cura ac diligentia exposuerint. Dici autem vix potest, quam parum judicio suo tribuere ipsi videantur ii, qui res Romanas ante et post urbem conditam vulgo exponere solent: cum ex Livio et Dionysio recitent veteres illas fabulas tanquam res fidei exploratissimæ, nec unquam in mentem veniat, horum scriptorum fidem in his per se esse nullam; pendere eam totam ex antiquioribus; horum autem fidem ab iis monumentis, quæ ante oculos habuere, aut a majorum fide, quam propagatam per plura sæcula acceperant. Atqui nemo res Romanas consignavit litteris ante sextum ab u. c. sæculum: et monumentum superfuit vix unum et alterum, quod incensam a Gallis Romam (u. c. 364) ætate superaret. Sunt tamen annis comprehendenda hæc, quæ narrata sunt, ut saltem teneamus ea, quæ vulgo evenisse credidit antiquitas, et quorum summam proxime ad veritatem accedere nemo sanus dubitet.

EXCURSUS IV.

DE IAPIDE MEDICO.

XII, 391 Jamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapis Iasides.' Suavissimus, qui sequitur, et laudatissimus est locus de Iapide medico, hoc est, chirurgo, quales veteris ævi erant largoi. Insignem ei lucem attulit Moehsen, doctissimus medicus, in catalogo imaginum celebr. medicor. (Verzeichniss einer Sammlung von Bildnissen berühmter Aertze), ubi pag. 227 Rohdii, clari pictoris, tabulam illustrat, cujus argumentum est Æneas ab Iapide sanatus. Antonium Musam, cujus artem Augusti valetudo tantopere celebravit, sub aliena persona ut laudaret, consilium fuisse Maroni, suspicatus est Franc. Atterburius in diss. inserta Virgilio Anglice reddito et a Wartono curato Tom. IV. Fit tamen hoc parum verisimile, omninoque parum probari posse censeo genus hoc referendi loca poëtarum ad certos homines per allegoriam et allusionem. Sufficit poëtam Iapidem suum ad Homericorum medicorum exempla induxisse. Sanatur ita a Machaone Menelaus Iliad. 4, 220. 213 sqq., qui locus, una cum altero Iliad. 4, 843, ubi Eurypyli vulneri Patroclus medetur, Virgilio ante oculos fuerunt: adde iis ea loca, in quibus heroës vulnerati Dei alicujus interventu recreantur et vulnus sanatur: ut Hector Iliad. O, 236 sqq., Glaucus Iliad. II, 527 sqq., et ipse Æneas Iliad. E, 318. 344. Ornamenta autem Maro conquisivit ingeniose ac diligenter. Amasium edidit Apollinis Iapidem. Amatis enim a se pueris et puellis suas artes sæpe aut promittunt aut largiuntur Dii apud poëtas; non insuave figmentum, quoties excellere aliquem in arte sua dicere volunt poëtæ ; pro quo aliis locis contendisse eum cum Deo dicere solent. Illud vero præclare factum, quod, cum causa optionis esset memoranda, cur lapis artem medicam prætulisset artibus augurandi, cithara canendi et jaculandi, ab affectu pietatis

eam petiit poëta ; ut depositi proferret fata parentis.' De mutis artibus et medicina, muta arte, multa disputata sunt; pleraque argute magis quam vere. Nam silentium medicorum ex jurejurando Hippocratis vel ex adytis Ægyptiorum alienum profecto a poëta est. Erat saltem unum illud ex Servianis tenendum: artes mutas esse musica comparatione: non vocales et canoras. Quod secutus quoque est et illustravit Gronov. ad Statii Theb. IV, 183; neque quicquam est, quod cum loquendi usu magis conveniat. Desidero tamen hoc, quod sic muta artes tantum uni ex tribus artibus, quas contemsit Iapis, respondent, scilicet musicæ. Adjectum illud inglorius videbatur mihi potius notionem ToŬ mutus constituere, ut mute artes solenni figura non sint, quæ silent, sed quæ silentur, vel faciunt, ut ii, qui eas colunt, sileantur: ars nullam famam datura, de qua silebunt homines inprimis ex istius, quo poëta vivebat, sæculi opinione, cum medicinam tantum servi vel liberti ac Græci exercerent t; cum contra celebritatem et famam inter homines daturæ fuissent, artes augurandi, jaculandi, et cithara canendi. Quid enim in heroum vita illustrius his artibus? Porro antiquum morem poëta retulit in amictu: retorto succinctus amictu:' medici enim fere palliati, etiam Romæ, quandoquidem Græci fere erant genere. Obvius quoque idem Esculapii habitus in veterum signis et numis. Quod pallium retorquet et succingit, chirurgicam operam et ipsum arguit, non medicam; etsi omnibus omnino idem erat faciendum, qui se ad ministerium vel opus accingebant.

Ingeniosum prorsus est commentum de dictamno, cujus succum cum ambrosia et panacea clam admiscet Venus aquæ, qua vulnus Eneæ fovetur. Substituit poëta dictamnum xp pin apud Homerum Iliad. 4, 845, qua Patroclus Eurypyli vulneri medctur, quamque gentianam, olim Chironium dictam, esse docuit Wedelius Centur. Exerc. Dec. vi, pag. 34. Nec vero capreas tantum sylvestres in Creta vulneribus dictamno succurrere, eoque comeso iis excidere spicula credidit antiquitas: qua de re vel Æliani locus videndus V. H. 1, 10, ubi cf. Intpp, et h. 1. Cerda et

« PreviousContinue »