Page images
PDF
EPUB

p. 328. 329. vi, p. 435 в, aliudque inter Umbros circa Anconam, ut Scylax narrat in Periplo p. 6; apud Plin. 111, 20 urbs Spina, ad ostium Padi Spineticum, condita a Diomede. Alias de Diomede narrationes v. ap. Strab. vi, p. 436. Vix videtur in his fides Græcis esse habenda: qui, cum heroëm indigetem in iis locis coli audiissent, forsan more suo Diomedem eum interpretáti sunt. Verum a me hæc eo nunc commemorantur, ut intelligatur, fabulam de Diomedis in Italia sedibus fuisse satis nobilem inter veteres, ut poëta ea uti potuerit; usum autem esse ea poëtam ad narrationem variandam et ornandam accommodate.

EXCURSUS II.

DE CAMILLA.

X1, 532 sqq. 539 sqq. Pulsus ob invidiam.' Episodium hoc poëta ex antiquis Italorum historiis seu fabulis contexuisse putandus est. Ex Servio ad v. 567 colligi potest, Catonem hæc latius esse persecutum in Origg. quæ ipsa res excusare poterat factum per se portento simile, ut hastæ alligatam infantem trans amnem aliquis ita trajiciat, ut ripæ adversæ infigatur hasta, sine infantis noxa, quam cum illa humeris aut tergo illigata transnare amnem. Quod de Pyrrho, Epiri rege, puero narratum aiunt simile, plane diversum est, si Plutarchum inspicias. Diversus autem utique hic Metabus ab eo, qui ex Troja redux Metapontum in extrema Italia condidisse ferebatur. Is, de quo hic agitur, rex Priverni, quod Volscorum oppidum fuit (nunc vicus Piperno), per seditionem a suis pulsus, Camilla filia infante secum ducta, Amaseno trajecto, in sylvis educavit filiam Dianæ consecratam. Non importuna est fabula ad variandam narrationem de bellico apparatu, et tenet animum exDelph. et Var. Clas.

Virg.

12 X

pectatione fatorum Camillæ, de qua narrationem nunc instituit poëta. Interea huic episodio ultima poëtæ manus non admota esse videtur, cum narratio cum ipso Æneidis argumento omnino non satis coaluerit, Opis autem a Diana missæ ministerium vix eum, quem expectabamus, effectum habeat. Non poterat a morte fatali vindicare Camillam suam Diana; ut nec Jupiter Sarpedonem, nec alii Dii alios heroes: quod tamen idem Jupiter in Sarpedone sibi licere ait, quodque etiam providet, ut ejus corpus, victoris ludibrio subductum, in Lyciam abducatur, id hoc loco Diana curandum sibi sumit. Mittitur Opis, Dianæ arcu instructa, Illa Aruntem cæde ut Camillæ interemtorem conficiat. Camillæ exultantem sagitta transfigit, statimque ad Olympum evolat, v. 863. 867. Erat tamen, antequam discederet, corpus pugnæ subducendum et in patriam deportandum, quod ipsa Dea promiserat se facturam v. 593. 594, ne spoliaretur aut truncaretur. Atqui hoc poëta non attigit: in quo excusari forte potest; ad artificium tamen poëtæ reUt autem ferre hunc defectum nolim cum Servio ad v. 593. hæc narratio vim ad animos advertendos habeat, ponendum est, fuisse apud Volscos vetus Camilla monumentum : uti Sarpedonis in Lycia habebatur sepulcrum, quo delatum ejus Cetecorpus Homerus narrare voluit Iliad. II, 453 sqq. rum ex Camilla Clorindam Tassi tanquam exemplum esse expressam satis constat: vid. Gierusal. lib. Canto XII, St. 20 sqq.

EXCURSUS III.

DE CHLAMYDE IN NODUM COLLECTA.

775. 6. De Arrunte Phryge: tum croceam chlamydemque sinusque crepantes Carbaseos fulvo in nodum collegePlura sunt, quæ dubitationem facere possint.

rat auro.'

Primo, sintne idem chlamys sinusque, an sint diversa: si diversa sunt, sinus sunt pallæ, cui superinduta chlamys fuit; tum sinus proprie in palla dictus est, et nodus esse potest cingulum, seu balteus aureus, quo palla colligebatur, ut ilia ambiret; uti supra dictum accepi nodum: 1, 324 'nodoque sinus collecta fluentes:' ubi v. Notam. idem quod IV, 139 aurea purpuream subnectit fibula vestem :' etiam in balteo. Sicque Statius Theb. IV, 266 undantemque sinum nodis irrugat Iberis:' vestem colligit et astringit balteo purpureo. Claudian. in Prob. et Olyb. Cos. 1, 89' nodus, qui sublevat ensem, Album puniceo pectus discriminat ostro.'

[ocr errors]

6

Jam autem h. 1. legimus, Arruntem chlamydemque sinusque in nodum collegisse ;' adeoque utrique idem tribuitur, ut chlamys non minus quam palla balteo fuerit astricta. Atqui chlamys non balteo constringitur, sed fibula: id quod e marmoribus et poëtarum locis satis constat. Notum est vel ex Cod. XI, 11, 1 Fibulis quoque in chlamydibus his utantur, quæ solo auro et arte pretiosæ sunt.' Restat itaque, ut de sola chlamyde poëtam agere et chlamydi improprie sinus tribui dicamus, et hos sinus de plicarum sinubus accipiamus; hactenus enim chlamys bene sinuosa dici potest. Manendum itaque in eo, quod in nota posui: 'chlamydem e tenui linteo, croceo colore, constrinxerat Arruns in humero fibula aurea.'

Hactenus ex verbis est disputatum. Atqui cum verbis exploranda erat ipsa res. Versamur scilicet in amictu Phrygio; atque hic erat primo loco consulendus. Extant autem ejus exempla in priscæ artis operibus. Nobile est signum, olim in Palatio Altemps servatum, postea in Museum Pio-Clementinum translatum (Tom. II, t. 37. et antea in Raccolta t. CXXIV) quod vulgo Paridis sedentis editur : potiore saltem jure quam tot alia nudum Paridem cum pomo in manu referre credita. Ut braccas et pileum Phrygium omittam, indutus ille est tunica duplici, interiore manicata, altera exteriore ei injecta, et balteo supra femora astricta; superinducta ei chlamyde ampla a tergo defluente; apparet in humero dextro fibula, qua chlamydem tanquam vinculo

4372

EXCURS. III. AD ÆN. LIB. XI.

teneri facile existimes. Clarior res est in alio signo, Mida illud edunt, in Monimentis Matthæianis t. XCVI, cujus truncus ex alabastrite temere refectus est capite manibusque ex marmore Numidico. Sed truncus præclarum est exemplum habitus Phrygii. Conveniunt in eandem speciem duo signa eodem in loco reperta, simillima inter se, sibique respondentia, quorum alterum sub Paridis nomine exhibuit Guattani (Monimenti inediti ad a. LXXXVII. p. 37. 11.) alterum, majore cum sagacitate, sub ministri Mithriaci nomine Visconti Mus. Pio-Clement. Tom. III, tab. XXI.

Conspicitur similis, aut accedens iis, vestitus in aliis antiquis fragmentis. Ad majorem mollitiem comparatus est alius vestitus tenuissimæ materiæ, ventre nudato. (v. c. in Mus. Flor. III, LXXX.) Male enim audiere Phryges antiquissimis ætatibus propter mollitiem, increbescente inter eos luxu ex opibus, scilicet, quas aurum in iis locis Phrygiæ et Lydiæ, etiam in amnibus, repertum invexerat. Multa alia addi possent, si his locus hic esset; verum ad rem sufficit, ex Phrygiis quoque operibus apparere, innui a poëta chlamydem Phrygiam fibulam astrictam in humero.

Sunt omnino in amictu Phrygio nonnulla notabiliora. Scilicet, etsi ille ad luxum et mollitiem accommodatus est, apparet tamen e borealibus locis eum deductum ejusque usum antiquiorem inter gelidæ plagæ incolas fuisse, quippe quibus totum corpus vestibus involvere, ipsaque femora et crura tegere mos est a natura monstratus. Spectat hoc ad Phrygum origines: quippe quos e locis borealibus cum Thracibus in Macedoniam descendisse hincque in Asiam trajecisse antiqua fama fuit. Itaque vestitus communis iis est cum habitu Dacorum, Parthorum, aliorumque barbarorum a septentrione ad mitius cœlum solumque profectorum. Aliud est, quod ad illustrationem commemorabo. Multa sunt anaglypha Mithriaca, in quibus Mithres expressus est simili prorsus ejus, qui Phrygum fuit, habitu: quo ipso firmatur id, quod viri docti docuerunt, religiones illas non a Persis esse traditas, sed in Asia occidentali inter barbaros repertas, interpolatis et permixtis sacris a Persis ductis;

barbaros eos Phrygicæ originis fuisse, ipso signorum habitu apparet. Simile judicium, aut, si mavis, suspicionem facere licet de Deo Luno, qui et ipse Phrygio habitu in numis, gemmis, sigillisque occurrit; ut ad Phrygias superstitiones ejus prima notio referenda esse videatur. Fuit enim, nescio quomodo, interior ille Asiæ minoris tractus usque ad Euphratem foecundus superstitionum generibus variis varie permixtis et confusis: quibus pro fundo suberat frugum mater Terra cum puero Aty, antiquissima religio, per se sane simplicissima.

Fuere autem olim signa Phrygio amictu valde frequentata artificibus, quippe ipso habitu peregrino conspicua, et religionibus Phrygiis late disseminatis. Etiam Pelops expressus erat amictu Phrygio, ap. Philostratum Imag. 1, 30.

EXCURSUS I.

AD ENEIDOS LIB. XII.

SUPER TEMPORIS SPATIO, IN QUOD SEX POSTERIORUM ENEIDIS LIBRORUM RES GESTE A POETA .DISPESCUNTUR.

LIB. XII, 113 'Postera vix summos.' Erunt forte, qui vix fidem habeant mihi affirmanti, paucorum dierum acta sex posteriorum Æneidis librorum argumentum explere. Ita tamen res se habet : nondum viginti dies exiise doceri potest, cum Turni cæde facta tota Æneis absolvitur. Sub æstatis exitum Æneam ad Italiam classem ex mente poëtæ appellere supra docuimus Exc. II extr. libri III. Ingressi Tiberis ostia Trojani escendunt et in littore cœnam capiunt lib. VII, 107-147. Altero die explorant terras. Missi legati ad Latinum facto foedere pactoque Æneæ cum Lavinia conjugio redeunt in castra, quæ interea fossa et vallo cinxerat Trojanus: v. 148-285. Inde Junonis odia et fraudes ad

« PreviousContinue »