Page images
PDF
EPUB

similitudo fecit, ut a nonnullis narraretur, Laconas eam urbem condidisse, et ab Amyclis suis nomen indidisse. De tempore coloniæ ductæ varie traditum. Alii comites Castoris et Pollucis huc appulisse narrarunt, alii Amyclæos cum Glauco, Minois filio, venisse (apud Servium); tandem etiam fuere, qui Lycurgi ætate coloniam ductam dicerent ab iis, qui novis legibus uti nollent: hos enim, ubi in agro Pomentino escendissent, Feroniæ fanum extruxisse, et partim inde Sabinos contendisse: v. Dionys. Halic. lib. 11, 49 (p. 113). Ceterum ad istas Italiæ Amyclas, quæ a serpentibus deletæ esse narrantur, spectare creditur marmor in ædibus March. Rondinini Romæ servatum, (apud Guattani Monumenti antichi inediti per l'anno 1787. p. LXXVI. tav. 1) in quo Fluvius intra ulvosum amnem ad medium corpus recubans excipit patera rivum ex alto fonte descendentem de monte, in quo ruinæ urbis visuntur; properat ad rivum serpens ingens barbatus, tanquam sitim restincturus. Manifestum utique fit, urbem in alto sitam vastatam aç desolatam declarari.

EXCURSUS I.

AD ENEIDOS LIB. XI.

DE DIOMEDIS SEDIBUS IN APULIÆ LITTORE.

LIB. XI, 243 Vidimus, o cives, Diomede Argivaque castra' etc., et supra VIII, 9 Mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, Qui petat auxilium.' Qua arte poëta septimo libro Græcas colonias et populos, quorum originem veteres fabulæ a Græcis repetebant, Latinis et Rutulis in belli societatem adjunxit, eadem nunc ad Diomedem in extrema Italiæ ora de auxiliis petendis legatos mitti narrat.

Quorum auxiliorum adventum cum temporis angustiæ, quibus reliqua belli eventa includuntur, non admittant: legatorum reditu et renuntiatione auxilii negati præclare utitur Maro ad rerum exitum accelerandum et Latinorum consilia præcipitanda. Nam primum incidit (v. lib. x1, 225 sqq.) legatorum reditus in id tempus, quo ante paucos dies a Latinis parum prospere erat pugnatum, consiliaque eorum jam inclinatis animis ad pacem spectabant. Tum vero legati non modo negatum a Diomede auxilium renuntiant, verum etiam consilia ejus et mandata exponunt, quibus ad componendam cum Ænea pacem gravissime hortatur. Erant autem de Diomedis in Daunia, quæ Apuliæ pars est, sedibus fabulæ Græcorum antiquissimæ. Ibycum auctorem Schol. Pindari ad Nem. x, 12 excitat, sed cyclicis probabile fit poëtis illas esse tribuendas, iis inprimis, qui reditus Achivorum (NooTous) carmine exposuerant (cf. sup. ad v. 265. Ad eorum exemplum Diomedea libris XII scripta erat a Julio Antonio: ap. Schol. Horat. iv, 2, 33, uti Phæacis a Tuticano, et reditus Menelai et Helene a Lupo: Ovid. ex Ponto IV, 16, 26. 27). Redux enim a Troja Argos factus Diomedes (vid. Odyss. r, 180 sq.), cognitis uxoris Ægialeæ et adulteri Cometa, Stheneli f., insidiis, iterum naves conscendit, et post multos errores (cf. Ovid. XIV Met. 478 sqq.), quibus etiam Ætoliam adiisse ferebatur (v. c. Antonin. Metam. c. 37, ubi cf. Not., et ad ea add. Not. ad Apollodor. p. 129 sqq.), cum sociis Doriensibus, quos adduxerat, in Sinum Adriaticum evectus, in Daunorum finibus consedit, et Dauni regis filia in matrimonium ducta urbem condidit, cui ab Argis Peloponnesi, quibus imperaverat et quorum antiquum nomen "Apyos inov fuit, hoc ipsum nomen Argos Hippium imposuisse fertur; quod postea in Argyrippam, tandemque in Arpos contractum esse aiunt. Hæc est Diomedis urbs lib. VIII, 9. XI, 226, et Ætoli Arpi lib. x, 28, et lib. x1, 246. 247 Ille urbem Argyripam patriæ cognomine gentis Victor Gargani condebat Iapygis arvis:' conf. Serv. ad VIII, 9. Cluver. Ital. ant. p. 1215 sqq. Postea aliarum quoque urbium primordia ad Diomedem referri cœ

pere: ut Brundisii, ap. Justin. XII, 2, etsi alii (Strab. vi, p. 432 A.) Cretensibus hanc urbem vindicant; tum Beneventi et Equitutici: Serv. ad Æn. VIII, 9. Venusiam, Canusium, Garganum, Beneventum, Venafrum idem ad X1, 246 memorat, Sipuntum Strabo vi, p. 435 в. Fuere etiam aliæ terræ, quas adiisse narratus est Diomedes: nec modo in locis vicinis, ut insulam Corcyram (fragm. Heraclid. de rep. pag. 28), verum in Libyam adductus fuit a Juba Libycorum III (Plutarch. Parallel. p. 311 D.). De Diomedis autem erroribus omnino videndi Strabo vi, p. 434. 435. 436. Lycophron. v. 592-632 et ex eo Schol. Iliad. E, 421.

Objacent littori Apuliæ, contra montem Garganum, qui in promontorium ad mare procurrit, insulæ numero tres; cum tamen tertia saxosa sit, duæ tantum numerari solent; quarum unam vetustas insulam Diomedeam appellavit (occurrit jam apud Scymnum Chium v. 430. 431. 432. Duas Strabo memorat, alteram habitatam, alteram desertam, lib. VI, p. 435 A.); nunc Isola di Tremiti est, a terræ motibus, quorum vestigia multa in ea occurrunt. In hac Diomedes hominum conspectui subductus ac pro Deo cultus fertur: monumento quoque ac delubro ad seriorem ætatem prostante: v. Plin. lib. III extr. x, 44 s. 61. Inter Deos receptum jam Pindarus memoravit Nem. x, 12. Socios autem in aves mutatos vulgata satis fabula tulit: quibus hinc avium Diomedearum nomen: v. inprimis Ovid. Met. XIV, 457 sqq. et noster poëta XI, 271-274 Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur, Et socii amissi petierunt æthera pennis, Fluminibusque vagantur aves-et scopulos lacrymosis vocibus implent.' Ortum fabulæ dedisse videtur certum avium genus, circa hæc loca sola, ut volunt, visi solitum, de quo locus class. Plin. x, 44 s. 61 et auctor de Mirab. Auscult. c. 80 (p. 722. 723). Plinium vel alium inde ductum scriptorem exscripsit Augustinus C. D. xvш, 16. Non diversa admodum est narratio de Leuce Achillis insula in ostiis seu Borysthenis, seu Tyræ, seu Istri, ubi avium similis cura circa Achillis tumulum narratur ab Arriano in Periplo M. Eux. p. 22 et, qui primo loco erat commemorandus, a

[ocr errors]

Scymno Chio in Fragm. p. 45 To. 11 Geogr. Huds. it. Antigon. in Admir. c. 134 (ed. Beckman. p. 236.) et Plin. x, 41. Cf. de hac insula Vauvilliers Notas ad Sophocl. T. 11, p. 61. Tertium simile his avium genus nobilius forte ceteris fuit Meleagridum, ad tumulum Meleagri in Ætolia visarum de quibus v. Ælian. H. A. IV, 42, ubi cf. Schneider et Antonin. Metamorph. c. 2. Antigon. Caryst. II. et ibi Beckman. qui judicium eorum firmavit qui eas esse censent nostras Perlhüner, Pintades: v. Plinius x, 26 s. 37. 38. quas iterum ex Africæ occidentalibus oris in Europam apportarunt Franci Sæc. XIV. Exornaverat fabulam in Meleagro suo Sopho cles, de quo v. Plin. XXXVII s. 11, 1.

Habemus Benedicti Cochorella descriptionem insulæ Tremitanæ in Thesauro Italiæ repetitam; multa hic de avibus his, quas nunc Artenas appellant, narrantur; nec tamen inde certos avium harum characteres colligere licet, ut appareat, an ad larorum genus referendæ sint. Nec Aldrovandus Ornithol. lib. XIX, 3, qui accuratius de his avibus egit quemque alii fere sequuntur, quicquam definit: etsi ille habuit ad se transmissam ex insula avem ex hoc genere. Nunc tamen inter Procellarias, ex anserino genere, referunt naturæ rerum auctores: apud Linnæum Procellaria Puffinus est. Cf. Schneider ad reliqua Friderici 11. Imp. auctar. Vol. 11, p. 159. Sed bene Willougbeius et Rayus monent, expectandos esse meliores auctores. Anatibus ampliores secundum Cochorellam, diem piscando in medio pelago exigunt, in scopulorum cavernis nidificant (quam recte itaque Virgilius posuerit Fluminibusque .vagantur aves,' non dicam. Solertius Lycophron. 1. c. v. 595 of laλaoclav Síastav aivýσou!), solo adipe probantur incolis, quo pro medicamento illi utuntur: clamore imitantur vagitum puerorum et xivupioμòv, unde docte Maro: scopulos lacrymosis vocibus implent,' eod. loc. XI, 274. Plinius 1. c. fulicarum similes ait; oloribus assimilat Lycophron I. c. v. 597. Et Ovid. XIV Met. 509 Si volucrum quæ sit subitarum forma requiris, Ut non cygnorum, sic albis proxima cygnis.' At Servius ad X1, 271 et Tzetzes ad Lycophr. 1. c. pudicùs

[ocr errors]

interpretantur, quæ ardea essent; sed his vix accenseri possunt. (Nunc plura de his allata sunt a Beckmanno ad Mirab. Audit. c. 80 p. 157 sq. Hoc unum addam, haberi quoque avium Diomedearum descriptionem et imaginem in Veryard's Account of divers choice Remarks taken in a Journey p. 359, 1701 fol.; sed nec is scientia naturæ satis fuit instructus.) Varie ornata a poëtis est fabula de sociis in aves mutatis seu vivo seu mortuo Diomede. Ita Illyriis accedentibus infestæ, Græcis amicæ aves esse narratæ sunt: Antonin. 1. c. Plin. 1. c. Strabo vi, p. 435 A. Ælian. H. A. 1, 1, ubi v. Schneider. Recedit ab aliis auctor de mirab. Auscult. 1. c., qui aves extitisse ait Diomede ab Enea, qui rex illa loca tenebat, per insidias occiso. Potest ὑπὸ τοῦ Αἰνέου videri mutandum in ὑπὸ τοῦ Δαύνου: sic enim olim nonnulli tradiderant: v. Schol. Lycophr. ad v. 603; nam omnino diversæ de Diomedis morte erant narrationes, monente Strabone 1. c. p. 436. De Enea cogitare non licet: nam congressum eum cum Diomede nemo veterum tradidit, Pausania teste lib. I, 11 f.

Unum adhuc commemorare juvat, quod Plinius lib. XII, 3 notavit (ex Theophrasto H. Plant. iv, 7), primam platanum in hanc insulam ad Diomedis tumulum ornandum fuisse invectam, inde in Siciliam transgressam, mox Italiæ donatam ad alias terras pervenisse. Quantum tamen ex Cichorella intelligitur, ex insula illa nunc exulat. Fuit similis fabula de myrto primum in Elpenoris tumulo enata: vid. Plin. XV, s. 36. Cf. sup. Excurs. I ad lib. VII sub f. Late autem Diomedis nomen per Italiam pertinuit. Nam non Arpis modo sed Metaponti ac Thuriis pro heroë cultus fertur: vid. Schol. Pindari ad Nem. x, 12. Plurium idem urbium habitus conditor, ut supra commemoratum est. Et monstrata vetusta donaria Diomedis et sociorum arma Luceriæ in templo Minervæ: Strab. vi, p. 434 c. et auctor Mirab. Narrat. 117, torques aureus in templo Dianæ in Peucetiis ibid. cap. 120. Quod vero multo etiam magis mireris, in intimo Sinus Adriatici recessu inter Venetos ad Timavum fuisse traditur fanum Diomedis: v. Strabo lib. v,

« PreviousContinue »