Page images
PDF
EPUB

pugna navalis una cum mari: qua in clypei parte illa locanda sit in operis descriptione: inprimis cum poëta id tam parum diserte exposuerit: 671 Hæc inter,' ait, 'tumidi late maris ibat imago.' Potest adeo esse inter cetera, quæ clypeus exhibebat, argumenta, aut inter cetera, quæ poëta recensu facto memoraverat; quo sensu constituto pugna erat argumentum areæ ceteris similis. Probabilius tamen, totum mare cum pugna in umbonem ac mediam partem fuisse rejectum. Ita tamen superest alia difficultas, qua in parte triumphus Augusti 714 sqq. expressus esse videri debeat. Saltem in medio clypeo locum vix habere potuit. Secundum hæc, si æqui esse volumus, suum cuique æstimandi relictum esto arbitrium.

An clypei superficies tot rerum diversarum argumenta capere potuerit, nunc nemo facile quærat: post virorum ingeniosorum operam in clypei adumbratione stilo æreo facta collocatam. Alterum exemplum in Anglica interpretatione supra commemorata vidimus ad Whitehead judicium, L. P. Boitardi arte, sed, quod factum nollemus, ad picturæ naturam propius expressum; alterum, quod anaglyphum melius refert, arte tamen et judicio alteri posthabendum, opera Le Lorrain ad Comitis de Caylus præcepta (Tom. XXVII Hist. de l'Acad. des Inscript. t. 11). Consentit uterque artifex in hoc, ut exterior clypei ora, in plures regiones distincta, comprehendat ea, quæ a v. 630 ad v. 670 commemorata sunt; reliqua autem in interiorem aream rejiciunt. Exterioris illius oræ regiones constituunt uterque duodecim. Sunt tamen alia, in quibus in diversa abeunt; in aliis uterque veritatem argumenti et moris Romani deserunt. Sed singula persequi velle, inprimis nulla clypei delineatione adjecta, fastidium faceret. Interiorem aream ab exteriore separat circumductus in orbem, sed tenui limbo, Oceanus, innatant, quod rideas, delphines. Apud Homerum et Hesiodum, Oceanus extremam clypei oram ambit. At Virgilius Oceanum omnino non memorat, sed 671 tumidum mare,' scil. Ionium: quod nostri artifices in area interiore ponunt; hanc enim, seu umbonem clypei (ut adeo In medio' v. 675 sit,

[ocr errors]

in medio clypeo), artifex Gallus in tres areas, quæ pugnam in mari Actiaco, fugam, triumphum exhibent, Britannus autem, rejectis locis inferis in novissimam inter XII areas, in quatuor regiones divisit: ut prima sit inita pugna v. 676 -688, tum pugna commissa vss. 689-703, tertio fuga 704 -713, tandemque triumphus 714. Spectant ex his tres ad mare ad Actium. Equidem bene perspecta non habeo, nisi forte hæc inesse clypeo argumenta, quæ ab artifice non infeliciter tractari possint, et artis quoque operibus passim reddita sint, qua tamen arte, quo ordine, in clypeo exhibita ea poëta cogitaverit, non apparere; nec vero quæri debere, quandoquidem poëta non graphice, sed poëtice hæc adumbraverit, et adumbrare debuerit. Sunt argumenta illa, meo quidem judicio, non nisi undecim: 1. Lupa cum Romulo et Remo. II. Sabinæ raptæ. III. Fœdus ad aram. iv. Meti Fuffetii supplicium. v. Tiberis et Porsenna minabundus. VI. Capitolium, Manlius, Anser. VII. Supplicatio. VIII. Tartarus cum Catilina. IX. Elysium cum Catone. x. Pugna ad Actium. Apollo Actius. Nilus. Cleopatræ fuga. XI. Triumphus Augusti.

Elegantiam in disponendo argumento clypei frustra, puto, laudibus extollunt viri docti. Interior ambitus nullo modo delectare potest aspectu, in quatuor aut, quod multo molestius est ad oculos, in tres partes discretus: inprimis tot rerum et hominum signis in tam angustum spatium coarctatis.

Ut igitur paucis complectar, quæ mihi de artis judicio, quod poëtæ tribuere solent, pronuntianda videantur: habuit ille forte in animo singulorum signorum singularumque rerum formas et exempla, quæ in urbe et Capitolio passim occurrere ipsi debebant: ea tamen, quæ in clypeo hoc efficta dedit, non sculptoris, sed poëtæ ingenio delegit et in unum locum congessit diversi argumenti res, quæ narratæ, si altera post alteram auditione accipiatur, admiratione animum movere possunt; ut eædem arte expressæ oculos tenerent, nec voluit nec curavit aut operam dare debuit. Poëtica itaque habenda sunt ornamenta, quæ tanquam in clypeo expressa, narravit, poëtico quoque more tractata, non anagly

4346

EXCURSUS IV. AD EN. LIB. VIII.

[ocr errors]

pha ad artis elegantiam seu inventa seu expolita. Inde splendidissimæ carminis partes vix a sculptore bene, etsi Comitem de Caylus ea de re nil dubitare video (Tableaux tirés de l'Eneide de Virgile pag. 369 seqq.), reddi possunt; inprimis prælium Deorum v. 698 sqq. Omnigenumque Deum monstra' etc. Actius hæc cernens arcum intendebat Apollo Desuper-omnes vertebant terga Sabæi. Ipsa videbatur ventis regina vocatis Vela dare et laxos jamjamque immittere funes-Contra autem Nilum-Pandentemque sinus et tota veste vocantem' etc. Vides hæc locis ac temporibus esse tam diversa, ut uno argumento, seu una tabula nullo modo comprehendi possint. In triumpho autem Cæsaris plura admixta sunt, quæ poëtica phantasmata sunt præclara, sed nulla arte uno temporis momento unoque et eodem locorum spatio exhiberi queunt.

[ocr errors]

Artis notionem poëtæ non esse obversatam ultimo loco declarat materia clypei, mira mixtura auro, argento, ferro in idem opus conflato. Per porticus Capitolii (v. 655) auratas anser argenteus volitat: ipsi Galli aurea cæsarie, aureis virgatis vestibus et torquibus aureis. Non igitur ectypo modo opere hæc expressa, verum ad priscum et Homerici ævi morem etiam coloribus variata, auro saltem et argento, in ærea clypei area. Porro v. 671 mare auro effictum: (Melius apud Propert. 1. c. iv, 6, 26 armorum radiis picta tremebat aqua') 'sed fluctu spumabant coerula cano.' In cærula non etymon vocis cogitandum videtur: sed simpliciter mare: idque argenteos fluctus habere debuit: innatant tamen delphines, iidem quoque argentei: 'Et circum argento clari delphines in orbem quora verrebant caudis æstumque secabant.' Mox Mavors 'cœlatus ferro' v. 700 h. e. ferro vel chalybe exsculptus. Alia super hoc clypeo in notis passim sunt observata.

EXCURSUS I.*

AD ENEIDOS LIB. IX.

NARRATA DE ENEA ET ANCHISE ANTE BELLI TROJANI TEMPORA.

LIB. IX, 263. 264 Bina dabo argento perfecta atque aspera signis Pocula, devicta genitor quæ cepit Arisba.' Ad res ante bellum Trojanum gestas, adeoque ad тà роoμnpixà hoc pertinere in Notis professus sum; nam, quod in Servio ex obscuro homine Abante èv Tois Tewïxois allatum est e fabulis inde ab excidio memoratis, poëta respicere non potuit: quippe qui Æneam statim a capta urbe discedere jussit, nec in Troade novas res moliri.

Verum rerum ante bellum Trojanum gestarum omnino obscurior est memoria, quam earum quæ urbem captam exceperunt. Nihil forte desideraremus, si Carmen Cyprium superesset: de quo vid. ad lib. 11 Exc. 1, p. 368 sq. Neque igitur indigne feremus, si de capta ab Anchise Arisba nihil aliunde innotuit; adeo ut dubitari quoque possit, sitne Troadis an Lesbi urbs hoc loco intelligenda. Misso tamen hoc, quandoquidem semel in hanc quæstionem incidimus, age videamus alia, quæ de Enea et Anchise ante belli Trojani tempora, quæ Homerus attigit, narrata forte reperiri possunt: absolvemus sic omnem rerum Æneæ memoriam in his Excursibus passim expositam.

Ut igitur omittam illa, quæ de Anchise stirpe a Dardano per Troëm, Assaracum, Capyn ducta (vid. Exc. vi ad lib. III) tum de Æneæ natalibus ex Veneris et Anchisæ congressu satis nota sunt: vid. Iliad. r, 214 sq., ibique Schol. ex Acusilao, Hymn. in Venerem, et conf. Apollod. 111, 12, 2 cum Notis, et Meziriac. ad Ovid. Heroid. P. 11, p. 142; commemorabo reliqua, partim minus obvia, partim ad Virgilianum carmen propius spectantia.

Æneam Trojanum appellatum, Trojæ quoque domum An

chisa incoluisse lib. 11, 299 audivimus. Eo tamen non nisi sub belli Trojani tempus devenisse putandus est: Dardanum urbem ille tenebat haud longe ab Ilio dissitam; Dardanios quoque adduxerat: Iliad. B, 819. cf. sup. Exc. XVII ad lib. II.

Natales tamen ejus ad montem Idam, qui imminebat urbi, referuntur; quippe Anchises a Venere in monte Ida, cum armenta pasceret, amatus est: ut vel ex Iliad. B, 821 memineris: et ex Hesiod. . 1007-1009, multoque magis ex Hymno Homerico: nisi carminis potius epici fragmentum illud est, ea parte, qua deficit, hymni clausula suppletum.' Addit Maro, ad Simoëntem genitum esse Æneam: Æn. 1, 621 Tune ille Eneas, quem Dardanio Anchise Alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad unḍam?'

Nutritum Æneam a Nymphis, et quidem Dryadibus, suaviter narratum est in eodem Hymno 258 sqq. Educatum mox in Alcathoi domo, qui ejus sororem matrimonio habebat, docet Homerus Iliad. N, 465. 466. Fuit illa Hippodamia, quam e legitima conjuge Eriopide susceperat Anchises; tradente Eustathio ad e. 1. Apud Xenophontem de Venat. pr. inter eos memoratur, qui a Chirone enutriti fuere, figmento historiarum rationi adversante.

Pavit tamen Æneas, more priscæ ætatis, armenta in monte Ida; et quidem sub ipsum tempus belli Trojani; nam oppressus ille in solitudine ab Achille vix fuga sibi consuluerat; cumque Lyrnessum confugisset, Achille ad eam urbem oppugnandam advolante, fugatus et inde est Æneas: Iliad. r, 90-96. 187-194. Latius hæc persecutus erat auctor Cypriorum: in cujus argumento apud Proclum hæc habentur: κάπειτα ἀπελαύνει (Achilles) τὰς Αἰνείου βόας· καὶ Λύρνησσον καὶ Πήδασον πορθεῖ—

2

Idem tamen Æneas jam antea Paridi comes navigationis

NOTÆ.

1 Docte de eo nuper egit, ejusque cum argumentum constituit tum fabulam illustravit Groddeck noster in Commentat. de Homer. Hymn.

rel. pag. 40.

2 In Bibliothek der alten Litteratur 1 Band pag. 26.

« PreviousContinue »