Page images
PDF
EPUB

parum subtilibus ac doctis, accepta propagari solent usu, et, etiamsi, re diligentius explorata, falsa sint, antiqua tamen superstitione aut vanæ opinionis auctoritate, retinentur: ut factum videbimus in Tyrrhenis.

Nomina varia, quæ Italiæ olim indita memorantur, principio ad singulos tantum diversis in partibus tractus et agros spectasse probabile fit, quos quidem Græci primum adierunt vel coloniis frequentarunt. Commune nomen ne Scylacis quidem ævo frequentatum fuit; nam is in Periplo Ligures, Tyrrhenos, Latinos, Volscos, Campanos, Samnites, Lucanos, Iapyges, Daunitas, Umbros, Tyrrhenos ad Adriam memorat; nullam Italiam meminit. Daunia nomen, quo Græci poëtæ, et eorum exemplo Horatius, totam Italiam designant, poëta noster simili usu non commemoravit; at Lycophron v. 1254 Romam conditam ait iπèp Aatívous Aavνίους τ' οἰκισμένην. Quam omnium primam adierunt Pelasgi et Græci, Italia fuit ora inferior. In hac quoque parte Italiæ nomen primum auditum, et quidem a Græcis illud impositum ex causa incerta; eidem soli tractui per multum tempus nomen adhæsit, donec ad vicinas alias aliasque terras proferretur. Enotriam, si proprie dicas, ad sola loca sinui Lametico adjacentia esse revocandam, et Italiam mox in ejus nominis vicem successisse, alio loco vidimus: vid. Excurs. XXI ad lib. 1; adde Thucyd. vi, 2. Aristot. de rep. VII, 10. Italiæ nomen adhuc ab Herodoto ad inferiorem partem revocatur; reliqua per Tyrrheniam declarantur (lib. 1, 167), quam antea Umbri tenebant (1, 98). At Aristoteles (eod. c. 10, lib. vII, p. 584 a) tò μèv πpòs Tuppnνίαν et τὸ πρὸς τὴν ̓Ιαπυγίαν καὶ τὸν ̓Ιόνιον cum Enotria seu Italia proprie dicta, tanquam partes constituit, in quarum priore Ausones seu Opicos, in altera Chones, qui ex Enotriis oriundi loca circa Sirin occuparant, in postrema Enotros collocat. Scymnus Chius, qui sub Attalo II vixit, in Periegesi sua, antiquiores potius quam sui temporis rationem secutus, post Ligures, Pelasgos cum Tyrrhenis, Umbros, Ausones, Samnites, Lucanos, Campanos, Enotrios enumerat: 218 sq. Omnem Italiam mediam aut oram

Adriatici maris per Umbriam declarasse videntur interdum antiquiores, ut in illis, quæ de Umbrorum luxu narrantur ibid. v. 366 sq., quæ alii ad Etruscos retulere. Ita vagatur quoque narratio de fertilitate agri inter Umbros et Adrianos: de Mirab. Audit. 21; nam multo latius olim Umbri habitarunt usque ad terras postea Adrianas dictas. Ausonia Ausonum sedes declarare debuit, quæ a Circeiis inde per totum maris inferi littus passim sparsæ fuerunt. Eadem et 'Orx dicta, quia Opici seu Osci ex Ausonibus fuere, modo confusi cum iis, modo distincti: v. Strab. v, p. 371 a. b, et Aristot. de Rep. vii, 10, p. 581 A. Hesperia Græcum nomen est omnium terrarum ab occidente sitarum. Latio igitur nulla nominis varietas manet, quam quod Saturnia dicta est. Vides jam, quantopere poëtæ sermo ab historici subtilitate discrepet.

Nomen autem terræ Saturnia proprie ad locum aliquem circa Tiberim, saltem ad clivum mox Capitolinum dictum pertinuit, qui ab initio Saturnius appellatus est (v. Dionys. I, 34. Varro L. L. IV, 7; adde Aurel. Vict. O. G. R. 3, ubi v. Annam et Arnzen.). In eo consedisse dicti sunt socii Herculis ex Iberia reducis; uti alterum montem Palatinum tenuere Evandri socii et comites ex Arcadia: cf. Macrob. I Sat. 7, p. 239 ed. Lips.; inde vicina regio Saturnia; ala Zarouρvía jam in oraculo Dodona Pelasgis dato memoratur : v. Dionys. 1, 34 (p. 27). 38 (p. 30): cf. Justin. XLIII, 1; add. alios ap, Cerdam ad VIII, 358. Quando autem tota Italia eo nomine declaratur, ad poëtarum hoc morem referendum erat, non, ut Dionysius aliique faciunt, historicis rerum argumentis annumerandum. Virgilius itaque præclare VIII, 357. 358 de duobus montibus Janiculo et Capitolino: Hanc Janus pater, hanc Saturnus condidit arcem. Janiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.'

EXCURSUS III.

SUPER ETRUSCIS ET MEZENTIO.

VIII, 478 sqq. Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto Urbis Agyllinæ sedes: ubi Lydia quondam Gens, bello præclara, jugis insedit Etruscis. Hanc multos florentem annos rex deinde superbo Imperio et sævis tenuit Mezentius armis.'

Si quid de suo fingere recte potuit poëta, erat hæc Etruscorum cum Trojanis societas, cum semel populos citra Tiberim Latinis et Rutulis socios addidisset. Etruscis autem antiquitas stirpis et imperii tribui solet ea, quæ non improbabile faciat, jam Trojanis temporibus eos opibus et copiis satis valuisse. Erat præterea antiqua illa utriusque populi consanguinitas, quam sup. Exc. vi ad lib. III vidimus, cum Dardanus originem ex Corytho Etruriæ duxisse ferretur. Habuit tamen et hic poëta famæ veterumque fabularum auctoritatem, quam sequeretur; eamque ita secutus est, ut nulla in re ab eo deflecteret, quod constante fide traditum acceperat. Scilicet Etruscos, Mezentiumque eorum regem, seu verius Lucumonem (σrparnyov Plutarchus appellat Qu. Rom. pag. 275 D. ed. Frf.), cum Latino et Turno Trojanis advenis arma infesta intulisse, constans erat accepta a majoribus fama, etsi diversis modis narrata. Alii victum Turnum Etruscorum auxilia implorasse tradiderant, quos Livius 1, 2 sequi maluit: alii Turno jam occiso Etruscos adversus Trojanos arma sumsisse; factum esse hoc, cum Æneas aliquot jam annos regnum Latinorum tenuisset; commissam pugnam sub Lavinii moenibus, Æneaque in Numicio submerso urbem obsessam tandemque Ascanii consilio et virtute liberatam; Lausum cæsum patremque Mezentium in Etruriam dimissum. Ita rem exposuerant L. Cæsar et A. Postumius in libro de adventu Æneæ,

laudati ab auctore de Orig. Gent. Rom. cap. 14. 15. Eosdem aut alios auctores, nam Catonem potissimum sequitur, idem tradentes expressit Dionys. Halic. 1, 64. 65. Nec discrepant Justin. XLIII, 1 f., Festus in voc. Oscillum ex Cornificio, et Servius ex Catone, ad Æn. 1, 271. iv, 620. At poëta aut diversos auctores habuit, aut eo fabulam deflexit, ut Mezentius a suis civibus regno dejectus ad Turnum confugeret lib. VIII, 489 sqq.

Inter hæc tenendum est id, in quo plerique consentiunt, Mezentium fuisse Agylla seu Caretanorum regem; ut felix poëta etiam in hac argumenti parte fuerit, ut probabilia, quæ sequeretur, in manibus haberet, non ei comminiscenda essent. Convenit enim hoc cum reliqua historiarum fide, primos opibus inter Etruscos floruisse, saltem exteris innotuisse Agyllæos, maritimis copiis, et navigationis commerciis, insigniter auctos. Hanc (Agyllam) multos florentem annos appellat Maro VIII, 481. Vide Dionys. lib. 111, 58. Strabon. v, 337. Hinc quoque Agylla ex omni Etruria una nota fuit Græcis: et Lycophron v. 1353 totam terram ab hac urbe designat. Fuere porro Cæretani ex iis Etruscis urbibus, quæ vestigia Pelasgici moris plurima et clariora retinuerant. Itaque bene lib. VIII, 600. 602 apud eos Pelasgi veteres sacrum constituisse memorantur Sylvano, antiquo numini, quod Pana aut aliud simile numen referebat.

Illud vero mirari soleo, unde ex hoc prisco tempore res tam exiles et parum memorabiles acceperint veteres scriptores, quale hoc est, quod Plinius lib. XIV, s. 14 habet. 'M. Varro auctor est Mezentium, Etruriæ regem, auxilium Rutulis contra Latinos tulisse, vini mercede, quod tum in Latino agro fuisset.' Varie, ut in tanta rerum antiquitate, traditum fuit hoc idem. Nam L. Cæsar et A. Postumius supra laudati inter conditiones, quibus in deditionem accipere vellet Latinos Lavinii obsessos Mezentius, memoraverant hanc, ut omne vinum agri Latini aliquot annis sibi inferretur.' At Ascanii consilio et auctoritate, vino ex omni vindemia Jovi publice voto consecratoque,' Latini urbe eruperunt, fusoque præsidio interfectoque Lauso, Me

zentium fugam facere coëgerunt. Is postea per legatos amicitiam societatemque Latinorum impetravit. Ita Victor O. G. R. 15 et similia apud Dionys. 1, 65. Etiam Plutarch. Qu. Rom. p. 275 D. ed. Fr. rei tanquam vulgo narratæ meminit, sed sic ut ad Æneam transferat, quæ alii de Ascanio narrarunt. Rustica vinalia a Romanis in hujus rei memoriam (XII Kal. Maii) fuisse instituta Festus notavit, Anna Fabri ad e. 1. observante. Quæ res saltem hoc docet, antiquam satis et a majoribus acceptam ejus rei famam apud Romanos fuisse; veritate enim et historiæ fide hujusmodi narrationes non nituntur. Etiam de ejus festi origine varia fuit inter Romanos narratio: v. Varr. de L. L. v, p. 48 ed. Dordr. et ipsum Festum e. 1. Exornavit narrationem suo more Ovidius Fast. IV, 877 sqq., ut tamen Varronem potissimum ante oculos habuisse videatur.

III,

Quæri nunc potest, quid Virgilium adduxerit, ut Mezentio tam atrocem personam indueret, eumque Deum contemtorem et sacrilegum exhiberet. Poëtæ ingenium quo tramite progressum sit, facile ex modo memorata narratione intelligi potest, et a Macrobio quoque explicatum satis est Sat. 11, 5Sed veram hujus contumacissimi nominis' (quod contemtor Divum dictus est) causam in primo libro Origg. Catonis diligens lector inveniet. Ait enim Mezentium Rutulis imperasse, ut sibi offerrent, quas Diis primitias offerebant: et Latinos omnes, similis imperii metu, ita vocasse' (1. vovisse): Jupiter, si tibi magis cordi est, nos ea tibi dare potius, quam Mezentio: ut ei nos victores facias! Ergo quod divinos honores sibi exegerat, merito dictus est a Virgilio contemtor Deorum.' Cum impietatis nota, inussit deinde poëta sævitiæ omnisque crudelitatis infamiam, ut et viva corpora alligaret cadaveribus. V. lib. VIII, 483 sqq. Hoc postremum ex antiquis Tuscorum fabulis mutuare potuit. Nam Servius ibi ad 479. 485 ex Ciceronis Hortensio memorat Tyrrhenos diu piraticam exercuisse, cum captivos novis poenis affligerent, occisorum eos religantes cadaveribus.' Locus ex Hortensio, quod Cerda quoque notavit, servatus est ab Augustino contra

« PreviousContinue »