Page images
PDF
EPUB

lantem inter Lycaonis filios ediderat Hesiodus, apud Steph. Byz. in Nanártiv. Alias etymologias, multo minus probandas, habet Varro L. L. IV, p. 16. Dordr.

Solin, cap. 1, pag. 2 B, ubi vid. Salmas. pag. 10. Festus in voc. Palatium. Serv. ad Æn. vii, 51. A Palantio, Arcadica urbe, nomen melius deduxit Dionys. 1. c. qui idem cap. 32 etymologiam aliam, sed quam ipse improbat, ab Herculis et Laviniæ, Evandri filiæ, prole, Pallante, ex Polybio memorat. Sed prior fama vero magis consentanea, etiam Antonino Pio probata ; namque is urbem Arcadiæ Pallantium ex pago fecit, et in originis memoriam libertatem cum immunitate a tributis tribuit. Pausan. VIII, 43. Habitus fuit Evander a Romanis inter heroës Indigetes : ejus aram sub Aventino Dionysius viderat, ibid. cap. 32. Paulo notior est Car. menta ara, quæ sub Capitolio fuit juxta portam Carmentalem: vid. Dionys. ibid. Solin. 1. Lupercalium religio ad Arcades hos cum Evandro Palantium insidentes vulgo referri solita fuit; alia sacra et instituta græca ab eodem profecta recitat Dionys. 1, 33.

De tempore accessus Evandri ad Italiam satis inter scriptores convenit, factum eum esse Lx annos, adeoque altera ætate, ante Trojam captam, sub Fauno Latinorum rege. Ornarunt fabulam de Evandro egregie poëtæ ; præter Virgilium Ovid. Tast. I, 469 seqq., faciem autem locorum, quæ Evander tenuit, Propert. iv, Eleg. 1, quæ una ex nobilissimis est : cum qua comparanda est Tibulli lib. 11 Eleg. 5.

EXCURSUS II.

DE PRISCIS ITALIÆ INCOLIS ET NOMINIBUS.

VIII, 314-329 · Hæc nemora indigenæ Fauni Nymphæque tenebant-Primus ab ætherio venit Saturnus Olympo, Arma Jovis fugiens, et regnis exul ademtis. Is genus in

docile ac dispersum montibus altis Composuit, legesque dedit, Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Aurea quæ perhibent, illo sub rege fuerunt Sæcula -Deterior donec paulatim ac decolor ætas Et belli rabies et amor successit habendi. Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanæ; Sæpius et nomen posuit Saturnia tellus.' Locus clarissimus, cujus etiam in historicis auctoritas esse solet; illustratus quoque a Sext. Aurel. Vict. 0. G. R. 3. Videamus itaque paulo curiosius, quæ a poëta in eo tradantur,

Antequam Saturnus; sive verum id, seu, quod probabilius fit, symbolicum est nomen, sationis forte ac melioris vitæ cultus; in eam terram, quæ mox Latii nomen obtinuit, veniret, vasta sylvarum solitudo, lacus et aquarum colluvies, passim ignes subterranei, late omnia tenebant, nec homines in iis, nisi rari et palantes ac feri. Sallustius in Catil. cap. 6. 'Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum.' Aborigines hos fuisse manifestum est, non quasi hoc hominum vel gentis nomen proprium sit habendum ; sed communi hoc verbo appellati sunt a scriptoribus primi illi homines ignotæ quidem originis, ad Ausonium tamen nomen ac genus, ut probabile fit (vid. sup. Excurs. iv lib. vii), referendi, qui ab origine incoluere loca citra Tiberim. Boperyóvous interpretatus est Lycophron v. 1253. Cum temporis successu mores legesque illi accepere advenarum opera. Eas Pelasgos primos Dionysius, Trojanos Sallustius, intulisse aiunt; sed communiore fama, victum primi homines in his locis cultumque

orem a Saturno auctore accepisse traduntur, in cujus personam Romani transtulere aureum sæculum et alia plura, quæ Græcorum Kgóvos hominum animis subjiciebat, cum semel utrumque esse eundem putarent, non meliore jure, quam cum Ponorum Baal vel Molochus pro Saturno habitus est. Ab hoc Saturni profugi et latentis in his terris adventu Latii nomen repetit poëta, communi popularium errore ex inepta etymologia : vid. sup. Excurs. iv ad lib. vii. In partem beneficii cultus melioris allati advocatur ab aliis

Janus, qui Saturnum hospitio excepisse dicitur: conf. Macrob. Sat. 1, 7. Cum semel aurea atas in Saturni ævum esset rejecta, etiam ferream ætatem ab ejus excessu successisse probabile videri debuit. Itaque poëta v. 326 · Deterior donec paulatim ac decolor ætas Et belli rabies et amor successit habendi.' Et ad has temporum vices præclare refert poëta varias fortunas, quibus partes hæ Italiæ fuere jactatæ. Ad historicam tamen subtilitatem parum accommodate dixisse videri debet : Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanæ.' Nam Sicani, etsi poëta eos aliis quoque locis (VII, 795 et xi, 317) nominat, nullas in Italia sedes habuere, sed ex Hispania a Liguribus pulsi in Siciliam trajecerunt, ubi temporis successu Siculos nacti sunt accolas, qui ex Italia profugerant. Pro Siculis itaque, seu, ut equidem mihi persuadeo, quod auctores haberet qui ita traderent, seu, quod Servius statuisse videtur ad xi, 317, poëticum morem secutus, Sicanos dixit Maro, ut jam Cluverio observatum lib. III, C. I, p. 788, etsi etiam alii scriptores eundem errorem admiserunt, v. c. Gell. I, 10, cum Macrob. i Sat. 5. Maronis exemplo Sicanos Rutulis socios adjecit lib. VIII, 358 Silius. Tenuerant autem Siculi loca inter Tiberim et Lirim (cf. Dionys. 1, 9 et al. Inprimis id testatur vetus oraculum Pelasgis datum: Στείχετε μαιόμενοι Σικελών Σατούρνιον αίαν, ήδ' 'Αβοριγινίων, sive vere antiquum illud fuit, sive serius fictum). Sane alii Siculos ad inferiorem Italiam et ad sedes Enotriorum revocant, quibus relictis illi in Siciliam trajecisse narrantur : et habet utique hoc probabilitatem ex eo, quod e propioribus locis facilior esse debuit trajectus in insulam, quam ex locis circa Tiberim. Enimvero non nisi incerta de his fama ex antiquitate superfuit, quam ad certam aliquam probabilitatem refingere studuerunt scriptores, pro suo quisque ingenio ac sensı. Modi autem erant plures, quibus fama illa vetus digeri et constitui posset. Itaque alii, ut Antiochas Syracusanus et Thucydides (Polybium quoque in ea sententia fuisse apparet ex iis quæ de Locris narrat Excerpt. lib. XII, T. II, p. 328), in extrema Italia Siculos fuisse aiunt, qui Opicis

cesserint; pro Siculis alii laudant Elymos, Ausones, vel Ligures ; alii ex media Italia arcessivere Siculos; ex suis sedibus ab Aboriginibus et Pelasgis exturbatos, et usque ad Rhegium per tot barbaras gentes erroribus actos: vid. Excurs. Iv ad lib. vii pr. Veteres Sicanos inter adductas a Turno copias recitat poëta lib. vii, 795, adeoque reliquias Siculorum (quos Sicanos appellat) etiamnum, Æneæ ætate, in Italia superfuisse necesse est. Licuit poëtæ ita opinari; etsi antiquissimorum scriptorum auctoritate apud Dionysium binis trinisve ante bellum Trojanum ætatibus tota Italia cessisse narrantur Siculi. At illud alterum magis probabiliter factum, quod xi, 316_319 agrum Latinum ad Tiberim fines super usque Sicanos,'h. usque ad Siculorum confinia, ab Auruncis Rutulisque coli ait. Potuerunt enim fines Siculorum etiam iis expulsis memoria hominum frequentari. Disjungit porro poëta Ausones ab Aboriginibus, h. ab iis hominibus feris et sylvestribus, qui primi Italiam coluerunt. Seriores enim, et aurea jam ætate Saturnoque rege sublato, eos Italiam ingressos dicit v. 328 · Tum manus Ausonia.' Potuit et hoc, tanquam poëta, ponere, etiam cum ratione aliqua. Etsi enim communi stirpe procederent et vetus illud ferorum hominum genus et aliæ gentes Ausoniæ, tamen suis nominibus discretæ erant; adeoque mitius ac mansuetius genus per Ausonium nomen declarare licuit. Domestica autem fuisse et civilia bella inter varias gentes Ausoniæ stirpis, adeoque etiam Aborigines bello vexatos esse a ceteris populis communi cum iisdem genere ortis, satis probabile videtur.

Tandem poëta subjicit : Sæpius et nomen posuit Saturnia tellus. Attigi hæc jam supra Exc. xxi, ad lib. Declaranda nunc res est paulo uberius, et videndum, an certa sint principia, causæ, ac rationes, ad quas revocari possit. Varia utique Italiæ nomina tradita sunt; si tamen rem paulo accuratius inspicias, parum subtiliter. Omnino frustra hoc expectatur, ut magni terrarum tractus sub uno nomine veniant, antequam sub communem imperii ac regni compagem venerint. Orbis vero terrarum partes nomine

[ocr errors]

proprio designari vix potuerunt ante Geographorum studia. Primis temporibus, ut quæque gens per stirpes aut per familias sedes sibi proprias cepisset, ita singularum stirpium aut familiarum nomina frequentabantur, neque earum in unum collectarum, aut communis stirpis, sedis, ac loci, nomen in notitiam venire potuit, nisi apud alios homines, qui novos advenas certo nomine declarare vellent. Non igitur nisi necessitate suborta, ut alter populus ab altero discerni posset, nomina generica reperta esse probabile fit. Locorum autem ac terrarum nomina, non nisi ab exteris, qui eas terras adeunt, aut a vicinis populis, in quorum finibus consederunt advenæ, imponi solent. Nomina itaque populorum et terrarum per commercia hominum ortum et causas habent; autochthones, seu primi incolæ, nomina vix creant aut curant. Secundum hæc, tractum illum ab Alpibus ad fretum Siculum porrectum nomine aliquo proprio antiquis temporibus innotuisse frustra sumitur. Sed tractus hujus, ut in aliis terris factum, eæ partes, quæ primæ inter reliquas a cultioribus populis, Græciæ inprimis, frequentari coeperant, primæ quoque nomine aliquo insignitæ sunt; non tam eo, quo indigenæ ad suam stirpem aut suas sedes declarandas inter se utebantur, quam plerumque novo ab advenis his vel mercatoribus invento, et fere ab attributo aliquo locorum vel populi, vel a casu vel a primo terræ aditu, urbe, promontorio, a nova re, quam vident, accipiunt, petito, interdum etiam ex voce aliqua indigenarum accepta et ad suos sonos deflexa. De talibus itaque populorum aut terrarum nominibus docte quidem multa aliquis argutari potest, sed plerumque inaniter ; multo magis si Phænicia nomina expiscari et enodare volumus; quo quidem genere nihil vidi, quod magis esset lubricum. Multo magis desideres judicium severius, si nomina a poëtis adhiberi solita inter nomina populorum ac terrarum propria referunt viri docti : quippe quæ creata sunt ab ipsis poëtis novitatis, varietatis, doctrinæ aut copiæ ostentandæ causa. Quid quod nec nominibus ab historicis prodi solitis multum est tribuendum : quippe quat a primis auctoribus annalium,

« PreviousContinue »