Page images
PDF
EPUB

habitum, nunc Ruvo in Terra di Bari; circa eadem loca Batulum et Celenna sita fuisse videntur. At Abella notum Campaniæ oppidum, inter Chalcidensium colonias numeratum a Justino xx, 1, 13. Quod malifera appellatur, etiam

nucis Avellana nomine firmatur.

744 sqq. Equi, Equani vel Equiculi, vel Equiculani, exiguum ad utramque Anienis ripam tractum inter Marsos, Pelignos, et Sabellos montes inhabitarunt, agrestis et fera gens, a Romanis victa et extincta; unde poëta: horrida gens assuetaque multo Venatu nemorum duris Æquicula glebis.' Nersas a nemine alio memoratas vidi. Ufentis nomen ab amne, qui per Volscorum fines juxta Tarracinam mare inferum intrat, ductum videtur. Fluvium eodem nomine in Æquiculis fuisse, tradit Pompon.

750. Marruvia de gente. Varia sunt veterum et recentiorum commenta. Res ita in ordinem redigenda. Videntur Marsi ab initio fuisse Marri, unde urbs eorum Marrubium. Tradit quoque gentis et nominis auctorem Marrum Silius VIII, 507 sq. Sed pro more, quem toties attigimus, etiam Marsis e Græca fabula originem circumspexerunt Romani scriptores, partim a Marsya, Phryge, partim a Marso, Circes et Ulyssis filio: in quod commentum ut inciderent, locum fecit partim fama vetus de Marsorum veneficiis, partim promontorium Circæum, quod Circe insedisse narrata fuit. Ejus soror Anguitia, cujus nemus paulo post v. 759 occurrit. Uti autem Circe veneficiis celebrata fuit, ita Marsi nobiles serpentum incantationibus: vid. Plin. vii, 2. xxv, 1 s. 5. Silius VIII, 497 seqq. conf. Cluver., ubi de Marsis pag. 759. Incredibilis est superstitiosæ credulitatis veterum circa venena eorumque medicamina varietas. Videat aliquis vel Indicem Plinii in Venenorum Medelis. Plin. III, Archippi regis nomen poëta ex historiis accepit. 12 Gellianus auctor est, lacu Fucino haustum Marsorum oppidum Archippe, conditum a Marsya, duce Lydorum.' Similia Solin. c. 2 pr.

761. Inter urbes Italiæ, quibus Græca origo tributa fuit, Aricia quoque est, Latii haud ignobile oppidum. In proxi

mo nemore Diana peregrino more fuit culta: cum sacris præesset fugitivus servus, cui gladio depugnandum erat adversus quemcumque alium servum, qui ei victo in sacerdotium succedere poterat; ἀγῶνα μονομαχίας appellat Paus. П, 27, p. 173. Videtur religio ludos gladiatorios constituisse, sed inter fugitivos, ut victor pro rege Nemorali esset. Quæ religio cum Scythicum ritum referre videretur, narrari vulgo cœptum, Scythicæ Dianæ simulacrum ab Oreste de Taurica deportatum in eo loco esse consecratum. Vid. Solin. 2 pag. 13 c, et alios apud Cluverium pag. 921 seqq. conf. sup. Tom. 1 Vit. Virgil. §. 85. Egit de Aricia diligenter post Cluverium Vulpius Vet. Latii lib. XIII, Tom. VII, pag. 179 seqq. In eodem Dianæ templo heros indigena Virbius (a quo et collis Virbius nomen duxit, de quo v. Capmartin de Chaupy Maison de Campagne d'Horace, Tom. II, pag. 117 seqq.) domestica religione cultus fuisse videtur, quem ex aliqua seu formæ et attributorum seu forte fabularum similitudine Hippolytum seriores interpretati sunt nisi ad commentum illud nomen Virbii, bis viri, zaAußlov, ritusque religiosus arcendi equos a luco (v. inf. 778) duxit: ut veteris cladis memoriam renovari heroi nollent. Addita hinc narratio de Hippolyto e mortuis reducto et in nemus Aricinum a Diana abducto: v. Ovid. Met. xv, 532 seqq. Eam fabulam Aricinorum domesticam fuisse, ex Pausania intelligitur lib. II, c. 27. Nunc poëta Ariciam nympham facit (quod magis placet, quam ut Aricia urbs sit, etsi sic lib. x, 172 Populonia mater'), quæ ex Hippolyto peperit Virbium. Multis modis tractata est fabula ab aliis: unde diversæ illæ Grammaticorum rationes.

783 seqq. De Turno ejusque origine dictum est Excursu VII. Tribuit ei poëta v. 793 seqq. regnum in Rutulos, quorum caput Ardea. Accensi hi Latinis; etsi interdum de iis ita traditur, ut eos aliunde immigrasse putes: nisi hoc ad Daunum tantum spectat, Turni patrem, qui cum Dauniis terram insedisse videtur. Saltem XII, 22 Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta Multa manu.' In Excerptis Appiani lib. 1 Rutuli Tyrrheni memorantur; sed

Copiis a

vitiose; quod etiam monuit nuper cl. Editor. Turno adductis accenset poëta etiam Auruncos, cis Lirim scilicet habitantes, aliosque a Tiberi inde ad Ufentem usque incolentes populos: quos tamen nunc sub imperio habere videri debet, quoniam Latini, bellum recusantis, partes et munia ipse susceperat: conf. inf. not. ad X1, 317. Et inter hos quidem Sicani ad Tiberim videntur a poëta collocari lib. XI, 317 in finibus Rutulorum: seu quod poëta Sicanos pro Siculis posuit. Conf. Excurs. 11 ad v111, 314. 328; seu quod alios auctores, qui nunc interiere, secutus est. Inter populos quoque Latinos memorat Sicanos Plinius III, 9. Forte fuere ex priscorum Sicanorum reliquiis, qui hic priscas sedes retinuerant. Sacrane acies pro Ardeatibus dicta videntur, quoniam sacra magnæ Deum Matris a Sacranis suscepta habebant. Certe hoc Sacranorum nomine Sacerdotum fuit collegium in ea urbe, qui Matris magnæ Deum sacra curarent. Marmora bina in eam rem jam laudavit Burmannus e Gudio pag. XX, 8. 9. Vide eadem illustrata a Vulpio Tom. v vet. Latii pag. 209 sqq. Festi locum jam laudarunt intpp. 'Sacrani appellati sunt Reate orti, qui ex septimontio Ligures Siculosque exegerunt: nam vere sacro orti erant;' ex quo loco Serviana lacinia petita ad Æn. XI, 317 f. 'Illi' (Siculi) a Liguribus pulsi sunt, Ligures a Sacranis; Sacrani ab Aboriginibus.' Si tamen Silii versum recordamur VIII, 417 magnæque Reate dicatum Colicolum Matri,' ad ver sacrum ne recurrendum quidem esse videtur. Servius: Dicunt quendam Corybantem venisse ad Italiam, et tenuisse loca quæ nunc urbi vicina sunt: et ex eo populos ducentes originem Sacranos esse appellatos; nam sacrati sunt matri Deum Corybantes.' Sunt hæc commentis similiora: ad sacra tamen Cybeles nomen Sacranorum ea ipsa referunt. Propius ad Festum spectant ea, quæ sequuntur in Servio: Alii Sacranas acies Ardeatium volunt, qui aliquando, cum pestilentia laborarent, ver sacrum voverunt' (immo: quos parentes-voverunt), unde Sacrani dicti sunt.' Julius Sabinus Silii verba eo trahit (lib. VIII, 359) Sacra manus Rutuli.' Labici, pro oppido Labico, Delph. et Var. Clas.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Virg.

[ocr errors]

12 S

seu pro oppidanis Labicanis, quod picta scuta habent, non apparet, poëtæne ingenio an veteri famæ debeatur. Ager Labicanus contiguus fuit Algidensi, Gabino, Tusculano, ac Prænestino. Labici situm non longe ab oppidulo La Colonna Holstenius constituit, melius quam Cluverius in agro oppidi Zagarolo: ut docet Vulpius in Vet. Latio Tom. VIII, p. 286 sqq. (lib. xv, cap. 5). Erat autem inter Lati oppida antiquissima, Albanorum colonia eo deducta. Quæ Servius ad h. 1. habet, inepti Grammatici commenta sunt. Numici sacrum Littus: de hoc vid. sup. Excurs. 111 ad h. lib. Reliqua in Notis ad e. 1. persecuti sumus.

EXCURSUS I.

AD ENEIDOS LIB. VIII.

EVANDER ARCAS, EJUSQUE SEDES IN MONTE PALATINO.

LIB. VIII, 51 sqq. 'Arcades his oris, genus a Pallante pro

fectum, Qui regem Evandrum comites' etc. Evander inter fabulosos heroës est, de quibus tamen certior et liquidior aliqua fama erat: nec dubitare licet eum auctorem fuisse coloniæ Pelasgicæ ex Arcadia in Italiam seu casu seu consilio profecta. Ut enim superioribus sæculis in Americam, sic Græciæ prisci incolæ migrabant in Italiam, terrarum notarum tum extrémam. A gente, quæ humanitatis cultum aliquem haberet, ad rudem et incultam eum venisse, ex eo intelligitur, quod litteras secum attulisse ferebatur; cf. Liv. 1, 7. Musicam, artes et vitæ humanioris instituta alia addit Dionys. 1, 33. Forte tamen hæc omnia ad sola carmina seu vaticinia rediere; nam vaticinandi artem idem intulisse memoratus est: etsi nec ignotam Italiæ, nec barbaris ac rudibus populis adeo insolentem: sed tractus ille,

ad quem accessit, circa Tiberim, a feris hominibus per sylvas errantibus tum habitatus esse narratur. Vaticinia seu carmina ad matrem ejus inter vates habitam referri solebant ; erat ea incerto nomine, nam, quæ vulgo feruntur nomina, ab arte petita sunt; ut Carmentis, puto a Carmens, et Carmenta et Themidis, forte et Nicostrata; uti comites ei additæ Porrima et Posluorta, quia vatibus et præterita et futura sunt nota: Serv. ad VIII, 336. Nympham quoque eam ediderant nonnulli, unde et pater Evandro Mercurius datus fuit a poëtis, quem scriptores Echemum Arcadem consignarunt. Poëta noster hinc ingeniose cognationem elicuit aliam cum Atridis v. 130, aliam cum Ænea 134. Cum Atridis quidem hoc modo: Ex Sterope, Atlantis filia, Enomaus, Elidis rex, susceperat Hippodamiam, Pelopi nuptam, a quo Atridæ oriundi. Steropes soror erat Maia, Mercurii mater, quem Evandri patrem celebrabant Arcades. Fuit etiam Tyndarei genus a Taygete, tertia Atlantidum, ductum. Conf. Apollod. II, 14, 3. 4. 5. Altera ex parte Echemus Timandram duxerat, Clytemnestræ et Helenæ sororem, quibus Atridæ juncti erant matrimonio. Conf. Serv. et Pompon. Sab. Sufficit, vaticinia per Italiam habita fuisse antiquissima, ad eam referri solita; id quod ad priscæ Italiæ statum et indolem declarandam valet. Illud tamen dubito, a Romanisne narratio de Evandro venerit, an, quod magis fit probabile, a Græcis: ut adeo et hæc ipsa forte inter Græcas Italicæ historiæ interpolationes referenda esse videatur. Certe his deberi videntur, quæ de Evandri origine Arcadica narrata sunt, et de causis profectionis susceptæ : vid. Dionys. 1, 31 seqq. Strabo v, pag. 352. Paus. VIII, 43; adde 44 med. Sext. Aurel. Victor O. G. R. 5.

Pallanteum, mox Palantium et Palatium, Evander condidit, oppidum, ut tum res erant, seu arcem in monte Palatino inde dicto. Nomen a proavo Pallante ducit poëta VIII, 54 Pallantis proavi de nomine Pallanteum:' qui inter majores Evandria Pelasgo genus ducentis non occurrit. Potest hoc poëta de suo finxisse, uti Evandri filio idem. nomen indidit, potuit et alium auctorem sequi. Nam Pa

« PreviousContinue »