Page images
PDF
EPUB

conditor et legum vitæque mitioris auctor rexque Latii vetustissimus; uti nullus facile est populus, qui non idem symbolica nomina pro stirpis suæ auctoribus habuerit. Difficultatem ac molestiam fecit mox scriptoribus Janus, quem et ipsum mitioris vitæ inter veteres Italos auctorem traditum videbant.

[ocr errors]

Est Janus hic et ipse inter mythos Latinos referendus Deusque eorum domesticus. Nam tibi par nullum Græcia numen habet,' ait Ovid. 1 Fast. 90; nec dubito, cum ab initio nihil aliud quam almæ naturæ, excultæque ejus dotibus vitæ, symbolum aliquod fuisse. Itaque in Saliaribus carminibus Deorum Deus' audiebat (Macrob. 1, 9) tanquam principium rerum adeoque etiam Deorum. Traductum postea symbolum ad alia cognata, ut designaret omnium rerum initia et origines, mox rerum vices, tempora, annum cjusque vertentis se nova exordia, mundi quoque seu cœli ortum et occasum, et sic porro: ita enim, ut in varios significatus symbola detorquerentur, ipsa res ac necessitas ferebat. Ita ipsum complexum siderum et coelum 'designasse dicendus secundum Messalam apud Macrob. 1. c., ipsum chaos et ex eo orta rerum facies apud Ovidium in Fast. I pr. Plura alia, etiam multarum rerum inventa, ad Janum retulere seriores non modo Grammatici sed et scriptores Romani, ut ex Ovidii Fast. lib. 1 intelligi potest, partim rerum similitudine partim nominis origine ab eundo repetita inducti. Cf. Macrob. Sat. 1, 9. Serv. ad Æn. vII, 610 et al. Quod belli pacisque habebatur arbiter, ortum forte non aliunde habuit, quam quod ejus religio erat antiquissima: unde invaluerat, ut bello indicto templum ejus ad supplicationes pateret. Distinguenda ab iis alia a serioribus ascita; ut prudentiæ opinio a duplici facie; nec prò mundi anima Janum dictum esse antiqua auctoritas firmat, aut inter sidera Jani numen ortum, ita ut navicula inter Booten et Virginem ab initio dictus et habitus Janus esset: quæ nuper fuit ingeniosa v. c. Dupuis opinio: Critolai enim fides nulla est, Grammatici in phænomena Arati ludentis, in libro supposititio Plutarchi, Parall. p. 307.308.

Cum hoc nomen symbolicum mox et ipsum inter vetustissimos Italia heroës seu Deos esset relatum, dubitatum est inter Janum et Saturnum, uter altero esset antiquior. Plerique tamen Janum priorem Italiam obtinuisse narrant, et advenam Saturnum ab eo esse exceptum: cf. Ovid. Fast. 1, 233 sqq. et Macrob. Sat. 1, 7. Cum itaque Maro noster lib. VIII, 319 primum Saturnum in Italiam venisse dicat, multa argutati sunt etiam veteres, ut hanc difficultatem expedirent. Talis disputatio apud Aurel. Victorem O. G. R. c. 1 legitur: quam inanem esse, ex superioribus facile intelligitur. Nec vero Janum excludit Virgilius, sed primus nihil aliud est, quam primis h. e. antiquis temporibus, prima hominum ætate. Sed forte tota illa de Saturni, et quidem navi vecti, Jano regnante in Italiam adventu narratio nullam graviorem causam ac fundum veri habet, quam quod antiqui numi altera parte navis rostrum, altera Janum bifrontem habebant; etsi his de signis dici vix potest quam multa veteres argutentur. Cf. Ovid. Fast. 1. c. et Plutarch. Quæst. Rom. p. 274 D. E. Neque absimilis, suspicor, ratio induxit, ut Janum Saturnumque in regni societate vixisse traderent: quandoquidem vicinis collibus nomina eorum erant imposita; 'Janiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen' lib. VIII, 358. Secundus a Saturno apud poëtam nostrum Picus memoratur 1. c. vII, 48. 49 Picus-isque parentem Te, Saturne, refert.' Primum omnino sanguinis auctorem per parentis vocem sæpe declarari, et notus est loquendi mos, ut Burmannus ad h. 1. monuit. Jani utique ex Venilia filiam, Canentem, uxorem habuisse narratur. Multa sunt in hac historiæ antiquæ parte nomina ab initio symbolica, etsi obscura nunc fere interpretationis, quæ in viros ac foeminas abiissc videntur. Janus quidem secundum alios Camesen, sororem ac conjugem, secundum alios Veniliam in matrimonio habuit. Camese vix alia fuit quam Camesna et Camena, ut Casmilus, Camillus (v. Æn. x1, 543. cf. Varro de L. L. vi, 3); vetus Italiæ numen, ad plures Deas, Camenas dictas, traductum, quas cum Musis aliquando confuderunt Romani. Lucum iis cum fonte Numa dicaverat: ad eas enim pleraque

[ocr errors]

carmina sua, hoc est vaticinia, referebat (Plut. in Numa p. 65 A.). Camesene nomen fuit antiquissimum montis ac loci, cui Janiculum oppidum impositum erat. Hyginus illud nomen a Camese duxerat, qui cum Jano eas terras tenuisset: sed narraverat hoc ex Græco homine, Protarcho Tralliano: apud Macrob. Sat. 1, 7; at cf. Athen. xv, 13, p. 692 E. Venilia autem inter Deas marinas videtur fuisse; confusa illa quoque cum Salacia. Sed Varro de L. L. IV, 10 disjungit eas: Salacia, Neptuni, a salo, Venilia a veniendo' etc. Salaciæ quoque nomen in Sexti Pompeii numis legi probabile fit, in quibus SAL. legitur: de Salacia itaque docte disputantem videbis Eckhelium in Doctrina num. vet. Tom. VI, p. 27. 28.

Ex hac igitur Venilia susceptam Jano filiam Canentem in matrimonium accepisse narratur Picus, v. Ovid. Met. XIV, 333 sqq., qui copiose fabulam persequitur, qua a Circe in venatione conspectus, cum ejus amorem sprevisset, in picum mutatus fertur. Eandem fabulam attigit Virgilius lib. VII, 189 sq. Picus-quem capta cupidine conjux Aurea percussum virga versumque venenis Fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.' Picus vel picumnus priscis Italis inter sacras fuit aves inprimisque auguriis probatus, idem Marti sacer v. Serv. ad lib. vII, 190. Nisi itaque nominis interpretatio fabulam istam mutatæ formæ peperit, nata illa esse potuit ex antiquo signo juvenis cum pico in capite. Tale signum memorat Ovidius in Circes ædibus Met. XIV, 313 sq., ut augurandi peritia in Pico expressa fuisse videatur. Quo ipso declaratur id, quod apud Virgilium lituum manu tenet ejus signum in Latini regia positum: v. 187 'Ipse Quirinali lituo-sedebat-Picus equum domitor.' Servius quoque ad e. 1. ex Pontificalibus libris probare vult, Picum augurio clarum fuisse. Apud Valer. Fl. vii, 232 Circe, etsi simulate, profitetur se Pici matrimonio haberi.

[ocr errors]

Pici filium prodidit Faunum Virgilius: Fauno Picus pater;' et lib. XII, 766. 769 est Faunus 'Laurens Deus.' Martis filium ediderant alii: Dionys. 1, 31. Appian. fragm. lib. 1. Cum in ejus ætatem Evandri et Herculis accessus

ad Italiam a Græcis relati essent, frequentior ejus ab iis facta mentio. Ex tot inaniter plerumque de hoc Fauno dictis hæc tenebimus: Primum numen fuisse antiqui Latii, idque fatidicum, Faunum; fuere autem priscæ Italiæ, et priscarum fere ac barbararum gentium omnium, Dii fatidici tantum non omnes: hæc enim futura prænoscendi ac prædicendi facultas in numine inprimis hominum rudium animos movebat: nec aliter barbari Americæ et Africæ populi de Diis suis statuunt; et interdum omnem religionem, cultum et notionem numinis, ad opinionem et spem comperiendi futura e Diis et sacerdotibus redire videmus. Faunus tamen inter fatidicos Deos inprimis eminuit: eratque ejus celebre oraculum in luco Albuneæ apud Tibur; de quo v. lib. vII, 82 sqq.; ab eo enim acceptum nobile illud responsum de Lavinia. Symbolicum quoque nomen est Fatuæ pro uxore Fauni habitæ futura præmonentis: v. Justin. XLIII, 1. Videntur autem oracula illa aliquando, serius forte, versibus rudibus fuisse reddita, quod versuum genus Saturnios appellarunt veteres: cf. Varro L, L. vi, 3. Inconditos versus poëtarum superiorum Ennius vellicabat hoc nomine; 'scripsere alii rem Versibus, quos olim Faunei Vateisque canebant.' (Redigi versus illos horridos ad metrum aliquod in summa asperitate posse docuit nuper Hermannus in docto libro de metris Græcorum.)

Hoc numen Romani de Pane Græcorum interpretati sunt: inde etiam Faunos (v. Æn. VIII, 34) ad morem Panum et Satyrorum produxerunt. Grammaticorum commenta non attingimus: v. Victor O. G. R. c. 4. Habiti Fauni inter comites Bacchi et orgia celebrantes, etiam in artis operibus: qua de re egimus in Antiquar. Abhandl. c. II, p. 53 sqq.

Inde inter priscos Italiæ seu Latii reges idem Faunus relatus est, modo Martis modo Pici habitus filius, quod Virgilius amplexus est 1. c. Eo regnante Evander ex Arcadia in Italiam venisse ferebatur: v. Dionys. 1, 31, Justin. XLIII, 1, 0. G. R. 5. Constituerunt adeo inepti homines annorum numerum, quos regnaverit Faunus cum ceteris regibus. Syncell. p. 171.

Ex Fauno et Marica Nympha Latinus natus est, quo regnante Æneas ad hæc loca venit. Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica Accipimus.' Fuit autem Marica Dea Minturnensium ad fluvium Lirin, cujus lucus in eo littore fuit non ignotus, pro Venere male apud Servium habita; nam ea Murcia erat. An a Virgilio pro eadem cum Circe habita fuerit, disputatum est in Notis ad lib. XII, 164 Solis avi.' Sed Latini genus diversimode traditum fuit; nec modo per Græcos scriptores, jam inde ab Hesiodo Theog. 1011. 1013, et a Telegoniæ auctore: cf. sup. Excurs. Iv ad h. 1. sub f.; verum in ipsis Italicis mythis. Herculis filium ex Hyperborea puella fuere qui narrarent, uti Pallantem ex Lavinia Evandri filia ab eodem Hercule susceptum fabulati erant: Dionys. 1, 43. Alii ex filia Fauni et Hercule natum Latinum, ap. Justin. XLIII, 1. Sed omnino multis hoc nomen celebratum fabulis, quas nunc disponere non vacat, adeoque nec colligere. Hoc unum monebimus: esse nunc ejus nomen proprium, ut Latinus rex fuerit; quod apud vetustiores tantum appellativum fuisse probabile est, ut unum aliquem ex regibus Latinorum, cujus verum nomen ignorabatur, designaret. Apud Servium ad lib. VII, 47, quem pleniorem dedit Julius Sabinus, Hyginus ait plures in Latio reges appellatos Latinos.' Vulgo tamen narrantur Latini ab eo nomen accepisse; quod vix ita se habere potuit, cum Latii vox antiquior ipso rege fuerit, unde Latini dicti. Mirum est, quod apud Cononem Narrat. 3 occurrit, ubi Latinus in inferiorem Italiam, ad veteres Pelasgorum ab Enotro adductorum sedes, revocatur: filiam ille suam Aavpívny Locro Alcinoi fratri Italiam extremam insidenti despondet; occiditur uterque ab Hercule hospite. Scilicet omnino Græci mythographi, quoties regem Italici soli nominare volunt, Latini nomine utuntur. Pro Latino, ad quem Æneas venit, Faunum Martis f. memorat Appian. lib. 1 in Excerpt. ex Photio. Antiquior Latii rex Dercennius ab ipso Virgilio commemoratur lib. X1, 850. Sive tamen fuit Latinus aliquis, seu non fuit, intelligendus utique est rex urbis et exigui tractus Laurentis, qui partem tantum Latii constituebat; to

« PreviousContinue »