Page images
PDF
EPUB

memorantur. Antequam tamen Italia superior Græcis penitius innotuerat, per Ligures eam universe declarare solebant, Tenendum hoc est propter multa poëtarum loca. Ita Circes quoque insula ad Ligures referri : Aryootis ý ovūs Hoppúrpice Circe ap. Eurip. Troad. 437. Atque adeo. Cytæam Colchidis Ayurtixiy ab ea dixit Lycophr. 1312, unde perperam Eustath. ad Perieg. 76 coloniam Ligurum in Colchidem ductam effinxit. Itaque Padi quoque ostia et succinum ad Ligures referebant veteres, conf. Plin. XXXVII, 3 s. 11, et hinc corruptum nomen Lingurii v. c. apud Strabonem lib. IV, pag. 310 Β. πλεονάζει δε και το λιγγούριον παρ' αυτούς (τοϊς Λίγυσιν), ό τινες ηλεκτρον προσαγορεύoυσι. Lingurium ex ea, quam supra posuimus, doggcīs, pronuntiatione nasci potuit; factum adeo Lyngurium et Lyncurium, quod nomen ad lapidis genus translatum, et nata ex etymo fabula de nato lapide ex lyncum urina. Accidit autem nomini Ligurum, ut multis in locis corrumperetur. Ita ap. Apollod: I, 9, 24 et 11, 5, 10, ubi v. Not. p. 210, 398; porro ap. Aristot. H, A. I, 15, ubi post Reines. Var. Lect. p. 74 restituit Schneider. Etiam planta Ligustica, Λιγυστικών, mutata in Auburtixò v. Salmas. ad Solin. p. 899. In Avieni 0. M. 196 pernir lucis præclare pernir Ligus emendabat Schrader Emendatt. præf. p. XXIX. Latere quoque Ligures Aiguas arbitror in Lyncei nomine apud Lycophr. 1240, ubi Enearm dicitur exceptura esse Τυρσηνία Λυγκεύς τε θερμών ρείθρον εκβράσσων ποτών, Και πίσσ', 'Aγύλλης θ' αι πολύβρηνοι νά

Audiverat Alexandrinus poëta de thermis Etruriæ et Liguriæ : estque ei fluvius aliquis Ligur, Aayus, vel Aryeùs, et corrupte Aiyyeus, ut ibidem in aliis scribitur, et excudendum erat.. Apud eundem ab Æneæ posteris urbs exstruenda narratur circa Circæum : tam late Latii locus, quo Roma condita, designatur: v. 127 'Ev óvstéxvous órbiav Swińo etu Τύρσιν, μακεδνας αμφί Κιρκαίου νάπας etc. Cujus loci perdoctam interpretationem dedit Cluverius Ital. ant. p. 762 sqq. Homerus, qui locorum nonnullorum situs per Siciliam et Italiam, littoralem saltem, paulo accuratius norat, servato Oceani vocabulo (cujus notio una eademque nec fuit, nec

nai.

esse potuit, variata illa jam ante Homerum, ut paulo ante diximus) Ulyssis errores ad Italiæ oram retulit ac disposuit, Circesque adeo insulam ei loco assignavit, qui Circæi promontorii et portus nomen seu tunc jam habuit seu inde accepit. Nomina, jam in Argonauticis obvia, esse commentitia, ipsa etyma docent; nam Aia est antiquum nomen Terræ; frater Aiýtns, terrigena; pater Sul, et mater Perse Oceanina; quoniam insula in Oceano occidentali sita ferebatur.

Circe veneficiis celebrata est inde ab Homero. Fuit hoc antiquorum temporum, ut etiamnum inter populos barbaros res est satis frequens, ut passim in minus notis locis crederentur esse populi vel familiæ vel homines, qui veneficiis et magicis artibus pollerent. Ex Strabone l. c. lib. v,

p.

355 B, apparet, herbarum copiam ac frequentiam in his locis memorabilem nonnullos prodidisse : quod tamen ipse potius ad Circes fabulam accommodatum putavit: faci &è xal 70λύρριζον είναι, τάχα το μύθο τα περί Κίρκης προσοικειούντες. De veneno mortifero in monte Circæo obscura est narratio in Audit. Mirab, s. 79. Arboribus frequentissimum esse promontorium Circæum, diserte narrat Theophrast. Hist. Plant. v, 9, inprimis myrtis, quarum genus aliquod humile et generi coronario proximum enascebatur in Elpenoris (qui ex Ulyssis sociis fuit) tumulo, ceteris amplioribus dissimile. Quod si hinc exscripsit Plinius, lib. xv, 29 s. 36, parum diligenter dixisse videri debet universe : Myrtus-primum Circeiis in Elpenoris tumulo visa traditur. Cf. Not. ad v. 11. Fuere tamen ejusmodi fabulæ de arboribus in heroum tumulis enatis plures : uti de platano in Diomedis tumulo: çf. inf. Exc. I ad lib. XI.

Ceterum fabula de Circe una ex iis esse videtur, quam Homerus ab antiquiore aliquo poëta tractatam acceperat, qui forte voluptatum vim ad mores hominibus belluinos induendos hoc mytho de mutatis a Circe in belluas hominibus docuerat. Convertit fabulam, ut tot alias, Homerus in narrationem rei, quæ vere ita evenerit, et ad Ulyssis socios transtulit. Ita vetus mythus historica narratio facta est. Sane hæc intra conjecturæ fines subsistere, nec fide historica

[ocr errors]

substructa esse bene memini; sufficit, ca analogiam habere cum aliis similibus, quæ Homerus in facta et res gestas mutavit. Alioqui recte et hoc statuas: poëtam hæc ex vetere Argonauticorum poëta accepta Ulyssis erroribus intulisse, seriusque alium in fabulam ethicam hæc mutasse. Lepidum est commentum, commentum tamen, d'Hancarvillii, qui hæc loca adiit, in Vasis Etrusc. T. I, p. 65, natam de Circe fabulam ex locorum facie ; rudere enim in his locis ac mugire fractos ad scopulos maris fluctus, ut belluas in Circæo fremere credas, in quas mutatos esse socios, quos desiderabat, Ulysses credere potuit.

Virgilius narrationem Homericam copiose ab hoc poëtarum heroë tractatam leviter attigit : sed, quo se Homerum facile superare videbat, rerum ac verborum dignitatem addidit, qua Homerica narratio destituitur.

EXCURSUS 1.*,

PECTEN ET KEPKIE IN ANTIQUA TEXTRINA.

VII, 14. ‘Arguto tenues percurrens pectine telas.' Expectamus virum doctum, qui post Salmasium et Braunium omnem veterum textrinam, a nostra arte textoria tam diversam, cum jugo olim astarent, qui texerent, et ex alto deorsum penderent stamina, recognoscat et exponat diligentius : rem per se obscuram, multo magis propterea, quod non una ratio texendi fuit. Etiam Pollux antiquiorem aliquam rationem norat, verbis enim κατά την αρχαίαν υφαντικήν utitur lib. vii, s. 36, verum apponit ille verba sine explicatione : quæ nec ipsa eundem ubique usum habuere ; eadem ubi occurrunt in scriptoribus aut adjuncta non habent, aut metonymice dicta nihil definiunt: v. c. in Theocr. Idyll. XVIII, 33. 34. Cum noster versus conversus sit ex Homero : necesse est xxgxílu et pectinem esse eodem sensu dictos.

Jam pectinem non esse posse eum, quem nostri homines appellant (Kamm), manifestum fit ex altero loco in 11. x, 448 ubi Andromache istòv úpaível, cumque exterrita esset auditis lamentis, της δ' ελελίχθη γυία, χαμαι δέ οί έκπεσε κερκίς. Νam, si nostratium instrumentum fuisset, pecten ejus manu excidere non potuisset. Nec in Marone locum haberet, quandoquidem hic Circe 'percurrit pectine telas ;' at nostro more ipsa tela, stamen, percurrit pectinem. Jam xepxiêu quoties alias occurrit, esse fere videmus acutum quid, radium, virgam, bacillum. In Sophoclis Antig. 976 Phinei filiis oculi effossi xégxíĉwe axuaños, apud Antonin. Lib. 25 Orionis filiæ επάταξαν έαυτάς τη κερκίδι παρά την κλείδα in collo et mortune corruunt. Eurystheo oculos effodit Alcmena xepxio w apud Apollod. 11, 8, 1. Porro pectinem et radium esse eundem, apparet inf. ex Æn. IX, 476 · Excussi manibus radii revolutaque pensa,' quod versum est ex Homerico supra memorato, ubi xepxis erat. Ergo pecten, radius, xepxis, designant eandem seu similem rem. Etiam radio pulsantur fides lyræ, ut et pectine : docent autem monumenta, hunc fuisse tenuem bacillum vel virgam variis formis effictam.

Si itaque quæritur, qui sit pecten et xepxis in textrina antiquiore, necesse est usum ejus fuisse in discriminandis filis seu staminibus, sive ut via pateret immittendo subtemini, sive ut ei invelutum vel circumvolutum affixumve esset ipsum subtemen transmittendum per stamina : hoc alterum forte dixeris probabilius, quia argutus pecten in nostro dictus est, et alibi ei strepitus tribuitur : v. ad Ge. 1, 294. add. locum v. 46–48 in Epithal. Laurentii et Mariæ in Wernsdorf. Poët. Lat. min. Tom. IV, P. 11, p. 495, passim in Anthol. ut in Antipatri Carm. XXII sec. Brunck. Archiæ Carm.

Ut subtemen coiret et condensaretur, spatha erat, forma tamen prorsus diversa a nostro instrumento, quo trama densetur. Atque hæc, in editione priore ad h. 1. et sup. ad Ge. 1, 294 recte exposita, ut in altera editione desererem, nullo adduci modo debebam.

Videntur sane in texendi arte et instrumentis nonnulla diversum in modum se habuisse sequioribus temporibus ;

nam locus apud Ovidium Met. VI, 54 sqq. nostrorum temporum texturæ magis convenire videtur : quæ tamen et ipsa est admodum diversa in diversis generibus: ea, qua homines in eo genere, quod hautelisse appellatur, utuntur, proxime accedit ad antiquiorum morem : ut taceam morem texendi Indorum, Islandorum aliorumque rudiorum populorum, qui antiquiori texendi rationi maxime respondere videtur. Verum hic de textrina apud Virgilium ad Homericum exemplum comparata agebatur,

EXCURSUS II.

DE ACCESSU ÆNEÆ AD ITALIAN.

VII, 29 sqq. Atque hic Æncas ingentem 'ex æquore lucum Prospicit etc. Appellunt tandem Trojani ad Italiam, secundum Virgilium ipsa Tiberis ostia ingressi : 'et lætus fluvio succedit' (Æneas) 'opaco;' cf. 201 'Fluminis intras tis ripas;' it. 303 optato conduntur Tybridis alveo ;' super quibus locis frustra argutatur Cluver. p. 880. 881 ; facta tamen, quod omnium quoque consensu traditur, escensio ad orientale littus in Laurentum agro. Locorum formam Exc. III animis subjiciemus.

Vix in grato solo consederant, cum nova prodigia eos exceperunt. Nam humi recubantes, et, ut a longa navigatione fessi facere solent, cibo potuque se reficientes, pro mensa panem pomis, quibus vescuntur, subjiciunt, moxque, cona facta consumtis et his, se mensas comedisse adeoque vetus vaticinium, ex nonnullorum fide jam olim a Sibylla Erythræa datum, quod hunc errorum terminum figebat, ne ad ulteriores occidentis oras pergerent, ad eventum perduxisse vident, ut a poëta copiose narratur ; nec id sine dignitate epica factum, ut jam alias declaratum est. Conf. Excurs. VIII lib. III. Frequentata est fabula omnium, qui de

« PreviousContinue »