Page images
PDF
EPUB

qua quidem re vanitati horum hominum tanquam alæ addi solent, quibus illi evolantes summa ingenia infra se posita et humi repentia despectui habeant. Quidni enim poëta Æneam educebat eadem porta, qua puræ animæ in corpora nova sunt exituræ ?' Cujus portæ omnino nulla facta est mentio. Atqui Plato ea in re figmentis suis præire poterat. Aut si duas portas commemorasse opus erat, quidni illas piorum vel impiorum Manium exitui destinabat; fere ut pia et impia somnia, h. e. umbras, memorat Propert. IV, 7, 87 sqq. Ita quoque Valer. Fl. 1, 833 sq. duas portas Orci facit, quarum una vulgus animarum, altera pii, ad Inferos descendunt. Homeri quoque duæ portæ in Nympharum antro Odyss. N, 109 sqq., altera ad Boream versa, et hominibus frequentata, altera ad Austrum, et Diis tantum adeunda, novas rerum imagines subjicere potuisse videntur. Sed satis de his, ne et ipsi ὄναρ δι ̓ ἐλέφαντος ἐληλυθὸς narrare videamur.'

EXCURSUS I.

AD ENEIDOS LIB. VII.

DE CAIETA ET INSULA CIRCES.

LIB. VII, 1.2 Tu quoque littoribus nostris, Æneia nutrix, Æternam moriens famam, Caieta, dedisti'-10 Proxima Circææ raduntur littora terræ' etc. Cum Virgiliani carminis præstantia, etiam inventionis laus, inprimis in doctrinæ

NOTA.

Paulo licentius me mihi in Excursibus hujus libri indulsisse et nonnulla luxuriantius persecutum esse, lubens agnosco, ejusque rei veniam ab æquo lectore postulo. Mirifice me

inde a puero detinuere disputationes illæ veterum de rebus inferis, et opiInationes de iis, quæ post mortem ob

ventura sunt.

copia et sermonis poëtici ornatu, spectanda sit: nos operæ pretium in hoc facere putamus, quod legentium animos ad hæc potissimum duo capita in interpretatione nostra advertere studemus. Expectatur itaque a nobis, ut in his quoque posterioribus sex libris in iisdem rebus illustrandis præcipuam aliquam operam collocemus: idque eo magis, quo novum fabularum genus, Italiæ domesticum, parum a plerisque perspectum et cum Græcis mythis in vulgari antiquitatis doctrina confusum, in iis tractatur. Ne vero legentium animos oculosque distineamus ac distringamus, rejectis ad librorum calcem disputationibus expatiabimur interdum et nonnulla excutiemus accuratius. Facient hæc ipsa diverticula ad recreandum animum ex commentandi et variæ lectionis enotandæ tædio, quod quidem nonnunquam, quomodo reprimeremus, vix habere videbamur.

Caieta memoriam non præteriit poëta, quandoquidem inter fabulas veteres de Æneæ erroribus ea occurrebat, nomenque promontorii portusque et urbis in Latii et Campaniæ finibus ab ea ductum vulgo ferebatur: ut taceam Formiis adem Apollinis ac Caiete a Livio XL, 2 commemoratam. Vid. Dionys. 1, 53. Strabo vi, p. 330. Victor 0. G. R. 10. Adde Solin. 8. Ex quibus locis quoque discimus, a cremata Trojanorum classe (ảnò Toũ xale) nonnullos, Cæsarem inprimis et Sempronium, nugantes suo more in nominum originibus, nomen repetiisse. Cf. ad lib. v Excurs. vi, et Cerdam ad lib. vII, 2. Varie quoque tractatam esse fabulam ex eo apparet, quod alii Æneæ, alii Creusæ, alii Ascanii nutricem Caietam ediderant. Nutricis autem in vetere vita, ut educandis pueris præcipua opera, ita magna erat reverentia, ut parentali ea pietate coleretur. Res inprimis in tragicis obvia. Facit autem etiam hic justorum nutrici persolutus honos ad Æneæ pietatem declarandam. Hæc et similia cogitare debet is, cui hæc Caietæ memoratio nimis videtur esse tenuis et epico spiritu indigna. Hoc tamen verum est, post similem de Miseno et Palinuro narrationem novitatem huic Caietæ commemorationi deesse. Nec hoc non sensisse videri potest poëta, qui similem aliam

de Baia, Euxini matre, fabulam (Victor O. G. R. 10) non attigit: nec Leucosiam insulam in sinu Pæstano a consobrina Æneæ aut Prochytam ab ejus cognata ibi sepulta (v. Dionys. 1, 53) appellatam memorare voluit. Nec sine judicio videri debet omisisse alia errorum Æneæ in his locis vestigia vulgo credita, quæ poëtica arte tractari vix poterant, ut Ænariam insulam a statione navium Enea' dictam apud Plin. III, 6 s. 12. Quid? quod adeo ad Sardiniam Trojanos nonnulli veterum deduxerant; parum docte, puto, et ex Iolai nomine, de quo tot fabulæ in Sardiniæ originibus habentur, opinione ducta: Paus. x, 17, p. 837 extr. quam etiam Silius sequitur lib. XII, 363 sqq.

Ceterum totus ille littoris tractus fabulis priscis inclaFuerat: ut tanto magis poëta noster decerpere de iis nonnihil potuerit. Non longe a Caieta aberant Formia, Læstrygonum, ferorum hominum, qui carne humana vesci solebant, sedes ab Homero nobilitatæ : unde adeo Silio VIII, 531 ' regnata Lamo Caieta' dicta est. Nec male Ovidius Met. XIV, 158 sqq. unum ex Ulyssis sociis, Macareum, superstitem in his locis finxit Æneæ occurrere: etsi Achemenidis in Cyclopum antro relicti ex lib. III Æneidis exemplum Nasoni ante oculos fuisse facile intelligitur. Est autem ad rerum fidem valde accommodatum, adhuc Trojanorum temporibus homines feros et anthropophagos Italiæ saltibus, lacubus, et ignibus subterraneis horridæ loca saltem nonnulla inhabitasse. Hinc et Caci memoria. Cf. ad lib. VIII

Excurs. II.

[ocr errors]

Circes insulam, quam adeundam esse Helenus jam prædixerat (lib. III, 386 Ante et ææque insula Circes lustranda'), non magis prætermittere debuit poëta, cum illa ab heroicis inde temporibus tantopere fabulis frequentata et celebrata esset, inprimis ab Homero Odyss. K. Circeii quidem notum est Latii promontorium: Homerus tamen narrat de eo, tanquam de insula. Circeii,' ut Plinii verbis utar (lib. 111, 5, 9), insula quondam immenso quidem mari circumdata, ut creditur Homero, at nunc planitie' (cf. 11, 85 s. 87). Nata hinc opinio, aggcsta fluminum alluvie terra, insulam

aliquando factam esse continentem; v. Theophrast. Hist. Plant. v, 9, quem locum Plinius expressit 1. c. Nec multum dissidet, quod Varro tradiderat, ut e Servio ad lib. 111, 386. VII, 10 discitur, fuisse Circen insulam, nondum siccatis paludibus, quæ eam dividebant a continenti. Quod in prisca Italiæ sylvestri habitu quis miretur, cum tales lacus multi adhuc sint in vicinis locis, hyberno tempore aqua stagnantes, cumque inde procedant Pomtinæ paludes! cf. Corradin. Latio vet. Tom. II, pag. 242. Itaque Strabo inter loca maritima palustria et morbosa etiam Circeios numerat lib. v, p. 353 c et ipse Circeius mons ipsi est, quem mare et paludes insulam faciunt: Tò Kigxaïov—õgos mσιάζον τῇ θαλάττῃ τε καὶ ἕλεσι, p. 355 Β.

Exam appellat insulam Homerus, hincque Maro sup. lib. II, 386 Eaa insula Circes. Fuit quoque tò Kigxaïov in Colchide: v. Apollon. 111, 200. 11, 402. Quomodo autem veteres in hoc incidere potuerint, ut Circen ex Æa, Colchorum urbe, Æetæ regis sororem ex Sole et Persa, translatam in insulam hanc collocarent, vix assequatur aliquis, nisi antiquioris Græciæ ignorantiam geographic animo teneat. Occidentis faciem et fines ante Trojana tempora prorsus ignorabant Græci, nec ante Homerum nisi fabulosas narrationes de eo vulgo audiverant. Itaque pone Siciliam magnum Oceanum circumductum usque ad septentrionem patere credidisse videntur.' Jam fuit fabula aliqua perantiqua de Circe Solis filia, cui insula in hoc mari assignari cœpta: eamque adiisse narrati sunt Argonautæ, quorum, seu Tanain seu Istrum invectorum, ex Colchide reditus per talem Oceanum, qualem tunc sibi finxit antiquitas, factus facile credi potuit. Temporum successu orbis hic priscæ Græciæ ignotus adiri navibus cœpit, sensimque Italiæ, Galliæ, Hispaniæ notitia aliqua verior ac certior inter Græcos increbescere. Accommodarunt itaque poëtæ, pro suæ quisque

NOTA.

1 Scripta hæe a me esse memineris jam in prima editione, adeoque ante Delph. et Var. Clas.

annum LXXV, ut me mihi constare intelligas.

Virg.

12 O

ætatis et pro suæ scientiæ modulo, veteres fabulas ad novas notitias occidentis, cujusmodi forte tum erant: atque hinc illa fabularum diversitas, inprimis in Argonauticis, nata. Nec facile est quicquam aliud, quod Orphicorum Argonauticorum haud infimam antiquitatem, si non verborum, argumenti tamen, æque arguat, quam avioтopnoía locorum in occidentalibus terris; et hoc, cum ejusmodi aliis veteris geographicæ notionis vestigiis, est, quod in eo carmine inprimis spectandum veniet, si quis ad illustrandum illud accedet in posterum. Orphicorum igitur auctor jam notitiam aliquam acceperat de procurrente in occidentem Europa, isque Circes insulam extra fretum Gaditanum in Oceano occidentali quidem collocavit (v. 1205 sqq. coll. 1239 sqq.), Lycæam tamen ad terram: Kipxns dóμov—Avxaïov TOT Xépoov: in qua Ligures latere nullus dubito, adeoque præfero cod. Voss. Leid. lectionem, quæ in aliis quoque locis recipi in contextum debebat, Ayyaior, quæ propior est ad vulgarem sonum íyves. Apollonius IV, 646 de Argonautis: δι ̓ ἔθνεα μυρία Κελτῶν καὶ Λιγύων περοῶντες ἀδήϊοι. Errori autem locum fecit hoc, quod Ligures olim, Iberica. gens, late tenebant maritima loca non modo Galliæ et Italiæ, sed et Iberia. Itaque ipsæ Gades in Liguribus memorantur, et Ayvotiv prope Gades ap. Steph. Byz. h. v. ex poëta puta antiquo; et apud Avien. Ora marit. 284 ́ Ligusticus lacus, et magis fabulosa 131 sqq. 196 sq. (cf. Wernsd. p. 1443). Traduntur certe Ligures Sicanos, Ibericam gentem, ex Hispania pepulisse (vid. Thucyd. vi, 2. Dionys. I, 22. Diodor. v, 6. Silius Ital. XIV, 34. 35, loca excitata olim a nobis ad Guthrianum opus Tom. III, p. 73). Permixti mox iidem Ligures cum Celtis passim habitarunt, ex quo genere Salyes erant. V. Strabo IV, p. 311 A; itaque loca circa Massiliam et Rhodanum ad Ligures referuntur : sic ap. Apollod. 11, 5, 10 et in loco Eschyli ex Prometheo liberato ap. Dionys. 1, 41. Cf. Aristot. de Mirab. audit. T. 11 Opp., p. 725. (c. 91.) et Strabon. IV, p. 277 B. Intra Alpes tamen et Apenninos, a Celtis diversi, coluerunt. V. Strabo lib. 11, p. 190 c. In Homericis quidem Ligures non

« PreviousContinue »