Page images
PDF
EPUB

crystallinum tandem ad sedem beatam pervenit, cujus (secundum Dantis exemplum) diversa septa sunt; primo infantes, altero viri sancti, tertio heroës belli pacisque artibus et generosiore aliqua virtute insignes versantur. Subter Dei throno vox exit, quæ Ludovici fata præmonet; alia ejus fata throno insculpta sunt, qui eum aliquando in coelo excepturus est; tandem posteritatis series ac fortuna in lumine, intra caliginem explicito, elucet.

An poëta aliquis Platonis idéav et exemplar rerum æternum ad futura adumbranda adhibuerit, ignoro; nec hoc nunc succurrit, num præter Messiadis auctorem alius poëta propheticas et mysticas futuræ vitæ repræsentationes in suum carmen intulerit, aut æones et alia in certis Christianorum libris ac sectis ad hanc rem obvia ad poëticum ornatum adhibuerit; nam ita aberrare nolim quenquam, ut pro doctrinarum placitis hæc aut similia nobis impertiat; quid? quod nec memini, cuiquam in mentem venire conatum, ut Apocalypsin Joannis carmine latino, aut alio, redderet. Brachmanum quoque et Indorum somnia, etsi vana et ahsurda, multa tamen habent, quibus magnus aliquis poëta egregie uti possit.

Sed video me paulo longius processisse. Revocanda igitur disputatio in viam. Scilicet si commenta hæc omnia cum Virgiliana ratione compares, hanc facile omnium felicissimam esse deprehendas. Transmigratione animarum in nova corpora semel posita, quid opportunius, quam earum ante ingressum in vitam novam recensus; sed recensus hic sub Lethen jamjam potandam, vel inter potandum; et posteritatis tam claræ; et factus a progenitore stirpis; et expositus filio ac stirpis ejusdem auctori; et vulgari de Julia gente opinioni consentaneus, Augustoque adeo populoque Romano tam commendabilis; descensu quoque ad Inferos facto in loco tam accommodato ex vulgari opinione de Averno; omnia tam præclare conspirant ad probabilem aliquam rerum rationem, ut, quid in ceteris poëtis cum hoc comparandum esse putem, habeam nihil. Virgilio sane omnino major laus inventa aliorum ornandi quam nava ex

cogitandi convenit; inventis tamen alienis tam solerter interdum usus est, ut æqualem cum primo inventore laudem mereatur. Inter bæc ponemus descensum Æneæ ad Inferos. Homerum haud dubie ante oculos habuit; at ab Homerica Necyia quantus artis et ingenii progressus ad Æneidis librum sextum!

EXCURSUS XV.

PORTÆ SOMNI.

vi, 894 ' Sunt geminæ Somni portæ' etc. Cum non facile eadem via, qua ad Inferos deduxerat, reducere Æneam poëta posset, ingeniose satis exitum reperit per portas Somni, hoc est, Somniorum in noto loco Homeri Odyss. T, 562 sqq. Penelope ibi somnia admodum diversæ naturæ esse pronuntiat, alia vera exire per portam corneam, alia falsa per eburneam: Δοιαι γάρ τε πύλαι άμενηνών (levium) εισιν ονείρων Αι μεν γαρ κεράεσσι τετεύχαται, αι δ' ελέφαντι. Των οι μέν κ' έλθωσι Sod APIO TOű édépartos (per fores ex sectili ebore factas), oi Repaiportas, ēnd' (res; male reddunt verba, ut innumeris Homeri locis) áxgáarta Péportes (ita declaratur, quid sint falsa somnia). Oi è Svà Eestãy xepów (h. e. fores ex sectili cornu factas) adwoi bugade, OT j'érupa xpaivous. (h. e, ferunt, nuntiant res, quæ vere eventum erunt habituræ) B gotāvõte xév Tos inte.. Phantasma hoc forium eburnearum et cornearum ductum haud dubie ex prisca vita et hominum sermone per rerum adumbrationes explicato, quo etiam sapientibus erat utendum, ut symbolicis rerum assimulationibus animorum sensa exponerent, rerum similitudine aliqua vel animadversa vel excogitata. In eadem illa prisca vita eboris et cornu usus erat celebrior quam sequentibus temporibus; itaque fores quoque ebore vel cornu induebant. De ratione ejusdem eboris et cornu ad portas Somni translati varia sunt veterum et

recentiorum interpretum ad Homericum et Virgilianum locum somnia. Verisimilior ex iis forte interpretatio est hæc,

quod ebur, etsi candore suo lucem promittit, tamen non transmittit, visum adeoque fallit, cornu contra pellucidum est.' Nolo enim suspicioni locum dare, in quam, fateor, incidi, totum hoc commentum petitum esse a lusu verborum: sunt "Ονειροι, quorum est το ελεφαίρεσθαι, itaque veniunt δια ελέφαντος; alii sunt, qui κραίνουσι, iique veniunt δια κεράων.

Usus est his Somniorum portis Virgilius ad dimittendum ex Inferis heroëm suum, quatenus Somniis in iisdem inferis locis sedes sua assignata est. Vid. Not. ad h. v. et supra ad 282. Quod inventum, si ex animi sententia dicendum est, omnino parum felix et idoneum esse videtur, cum ne ad mythicam quidem veri probabilitatem quicquam in eo sit, ut Æneas cum Sibylla eadem via exeat ex Inferis, qua Somnia evolant. Felicius Ovidius Met. xiv, 120, ubi h. 1. expressit, Æneam aversa porta redeuntem prodidit: ‘Inde ferens lassos averso cardine gressus.' Ferrem tamen, si satis habuisset, per Somni portas emittere. Enimvero, dum exornavit commentum suum, ea adjecit, quibus sua vineta ipse cecidisse dicendus est. Postquam enim eburnea porta falsa exire somnia dixit, subjicit: Æneam cum Sibylla ab Anchise eadem porta eburnea esse emissum; quo necessario in eam sententiam adducere debet lectorem, quam jam a Servio expositam videas: velle eum intelligi, falsa esse omnia quæ dixit.' Neque aliter accepisse videtur Ausonius, quantum ex imitatione intelligo Cupid. cruci aff. 99 sqq. Quæ si poëtæ mens fuit, nihil unquam a quopiam poëta magis sinistrum profectum esse arbitror, cum omnis ex præstantissimo episodio percepta voluptas hoc uno versu perimatur et juguletur. Nec quicquam excogitari poterat absurdius. Quorsum enim pertinere potest, nos moneri, hæc, quæ adhuc tam egregie fuerant exposita, popularibus opinionibus ad philosophicas rationes attemperatis, omnia ea esse inania somnia, quibus lectoris hiantis animo illudere voluerit?

Nec tamen defuere, qui, cum consilium hoc poëtæ propositum fuisse putarent, eum non modo defenderent et interpre

tarentur, inter quos nemo ingeniosior Aurato in elegis ad Guellium, verum adeo laudarent et cgregie commendarent, quippe qui tam perspicacis animi fuerit, ut Manes et Orcum fabulas esse videret. Alii vulgarem de poëtæ studio philosophiæ Epicureæ opinionem in partes vocarunt; ut post alios vir alioqui sagacissimus, Jortinus Diss. vi, p. 305 sqq. Nolo in refellendis aliis otium consumere; sed tota ista opinio Grammaticorum commentum est inane et fundamento idoneo destituitur. Vid. Argument. Ecl. vi. Si poëta Ge. II, 490 sq. versus ex Lucretio adumbravit, non propterea Epicuri sectæ ascriptus haberi potest. Exordium autem Ciris v. 3 nullam habet probandi vim et auctoritatem:

Warburtonus, Vir ingeniosissimus, in Diss. supra laudata ex hypothesi sua de mysteriis Eleusiniis a poëta expressis rem non male expedire videri poterat, cum initiatos, post ista rerum inferarum mythica spectacula, porta emissos ésse asseveraret affabre efficta adeoque eburna ; sed unde istud probari possit, monere insuper habuit.

Multis aliorum auctorum locis hæ cædem Somni portæ memorantur; quippe quæ in proverbii tandem formam abierunt, præeunte Platone in Charmide pag. 475 E; nec tamen in iis locis quicquam animadvertere potui, quod ad poëtam illustrandum lucis aliquid afferret. Vid. congesta ad Propert. iv, 7, 87, ubi piæ porta, h. e. qua pia somnia veniunt, nullæ aliæ sunt quam corneæ.

Ausonius in Cupid. crucif. sub f., loco jam laudato, et in Ephemer. sub f. vulgatam interpretationem secutus videri potest. Nec Statius quicquam juvat lib. v Sylv. 3, 289, ubi, ut Umbra patris ex Inferis redeat, precatur : 'Inde tamen venias, melior qua porta malignum Cornea vincit ebur, somnique in imagine monstra, Quæ solitus.' Coluth. 311 Nox-Eids &è muras więcy óveipwr, Την μεν αληθείης, κεράων δ' απελάμπετο κόσμω "Ενθεν αναθρώσκουσι θεών νημερτέες ομφαί. Την δ' ελεφαντίνην, κενεών θρέπτειραν ονείρων quæ ex Homericis expressa sunt. At ipse Homerus alio loco etiam obscurasse rem videri potest, ubi Odyss. 4, 809 Penelope dormire narratur in Somniorum porlis : nou uára κνώσσουσ' εν ονειρείησι πύλησι. Forte ita hoc expedias: porta

Somniorum dicta pro domo, sede, Somniorum; in

qua quis versari dici potest, qui somniat. Dormire igitur illa in media Somniorum domo dicta, ut nos aliquem in Somni regiam abreptum diceremus.

Nolim equidem poëtæ causam defendendam suscipere ; hoc tamen mihi sic satis intelligere videor, acumen illud, quod Virgilio nimis liberaliter de suo tribuunt viri docti, ut callide monere voluerit, ista omnia de inferis narrata pro şomniis et fabulis se habere, ab eo esse alienissimum. Nec in verbis quicquam est, quod eo nos adducat, nec in sententiis nec in poëtæ consilio. Sed ipsa res deduxit eum in talem locum, unde pedem referre non tam facile erat. Educendus erat Æneas ex locis inferis per aliam portam, quam qua subierat. Incidit poëta in portas Somni. Jam eæ duplices sunt, altera, per quam veris umbris exitus datur; per hanç Æneas et Sibylla, quæ non erant vera umbra, emitti nequibant; restabat itaque, ut per alteram portam dimitterentur. Atque hoc poëta posuit, aut parum memor, quid inde sequeretur; si eadem illi porta cum Somniis vanis et falsis educerentur; aut fuit hoc inter ea, quæ Maro emendaturus erat, si licuisset,' aut, quod ponere malim, poëtam tenuisse Aristoteleam úow To Apoßahuatos (de Poëtice c. 25) esse hoc inter αμαρτίας κατά συμβεβηκός, h. e, non ad artem poëtæ et carminis æconomiam hoc spectare; sed reprehensionem peti a re et cogitatione, et cum aliis rebus comparatione, quæ extra carminis argumentum posita sit.

Non quidem aliquis in numerato habere potest ea, quæ Maronis, dum hæc scriberet, animo sunt obversata ; hoc tamen summis nonnunquam ingeniis evenire solet, ut, cum semel se laqueis certis induerint, et caliginem sibi offundi passi sint, ita cæcutiant (interdum öras xoaoxúvtas aguar dixeris cum Comico), ut etiam id, quod aliis minus acutis aut ingeniosis in oculos incurrat, animadvertere nequeant:

NOTA, Hoc aut simile quid obversatum tiam excnssit (Critical Obss. on the esse video animo elegantissimi Bri Sixth Book of the Æneid. p. 55), tanni, qui nuper Warburtoni senten.

« PreviousContinue »