Page images
PDF
EPUB

dra; majore utique cum vi, quam si eædem res jam gesta et ad eventum perductæ narratæ essent. Sed epicæ narrationi variandæ et locupletandæ talis vaticinii expositio inprimis accommodata sit necesse est, cum ex futurarum rerum prædictione tantum voluptatis cum admiratione capiant mortales. Quo magis tale episodium optandum fuit Virgilio, cujus tota Æneis ex oraculis, somniis, et vaticiniis pcndet.

Prædicendi autem res futuras modi non adeo multi sunt; nec enim, nisi a ratibus, aut a viso seu vigilantibus seu somniantibus, modo a dæmonibus seu geniis, modo magicis hominum artibus, objecto, aut ab ipsa divina natura, proficisci posse videtur ulla futurarum rerum prædictio. Nullum ex his genus est, quod intactum a poëtis relictum sit. Omnium primus Homerus evocandis Tiresia Manibus Ulyssis reditum et fata declaravit. Phinei vaticinio rerum successum Argonauticorum scriptores exponunt omnes. Quam insigne Maronis inventum sit, recensu animarum in corpora transiturarum substituto, mox videbimus. Homericam Manium evocationem retinere maluit Silius XIII, 400 sqq., qui tamen idem Jovem Veneri futuram Romanorum fortunam interpretantem inducit lib. 111, 570 sqq. (Virgilii fere exemplo Æn. 1, 261 sqq.). Manibus Tiresia evocatis utitur Statius in Theb. IV, 406 sqq. Lucanus saga Thessalæ veneficio, in membra revocato spiritu cadaver animat et pugnæ Pharsalicæ eventum prænuntiat lib. v1, 750 sqq;

Nihil in his occurrit, quod magnopere mireris. In uno vel altero genere substiterunt veteres omnes. At recentiores poëtæ epici, quorum incredibilis est numerus, varietati et novitati primo loco studendum esse arbitrati sunt. Itaque omnes rationes ac vias circumspexerunt, quibus futuræ res possent prædici, iisque exponendis carmina suavi episodio ornari. Cum vero rationes illæ ac modi sint pauci admodum numero, novique adeo inventi laus non omnibus esset parata, plerisque in ornamentis et pigmentis opera fuit consumenda. Itaque in varietate quamvis magna, si plures cortuleris, tædium tamen facit idem ubique revertens rerum

ordo, eadem phantasmatum species, et in rerum parum probabilium et absurdarum operosa conquisitione confessa ingeniorum infoecunditas.

Ea quidem carmina, quibus ex prisca re equestri petitum est argumentum, qualia Italorum inprimis sunt et Britannorum, communes fere inter se futurarum rerum exponendarum habent rationes; nam, dum magorum et dæmonum partes in iis tam præcipuæ sunt, facile per eorum ministeria etiam hæc carminis pars expeditur. Eadem argumenti indoles magnam comminiscendi licentiam affert, ut adeo insolentia etiam et absurda rerum miracula tamen, quomodo improbes, non habeas; nam in isto rerum genere ea probabilitate sua non destituuntur. Simplicissima est Spenceri (Fairy Queen Cant. III, VI, Xxv sqq.) ratio; exponitur Britomarti puellæ a Merlino mago ac vate non modo amoris successus, verum etiam domus et posteritatis fortuna; et Ariosti (Orlando furioso Canto 111); nam casu ad Merlini sepulcrum et sarcophagum delata Bradamantis partim ex Merlini ore, partim Melissæ magæ arte evocatis umbris, stirpis Atestinæ ex se et Rogerio orituræ seriem cognoscit. Apud Tassum (Gierusal. liber. Cant. XVII, LXVI sqq.) Rinaldo progenies fortunaque domus Atestinæ clypeo insculpta ab eremita exhibetur; quæ adumbrata forte sunt ex Æneæ clypeo lib. VIII En. Nec multum abludit Ariosti alio in loco (Orlando furioso Cant. XXXIII) ratio, nam bella a Gallis in Italia gerenda in pariete Merlini arte magica depicta Bradamantis heroina aspicit; ejusdem Merlini arte in Fontis marmorei sculptura (Canto XXVI, XXX) Francisci 1, Galliarum Regis, in Italiam expeditio efficta est; et alio loco (sub f. Cant. XXXIV, et Cant. xxxv), dum Parcarum manibus tractata vellera in Lethen sparguntur, de Hippolyto Atestino prædictio satis ingeniose subjungitur. Trissinus (Italia liberata da' Goti) etiam binis locis historias sequentium temporum intexuit carmini; primum (lib. IX) Belisarius eremitam in Monte Casinensi adit, a quo speluncæ inclusus novo visi genere in collem rapi sibi videtur, in quo utrimque speculum sole majus, a læva res præteritas, a dextra futuras, ocu

lis subjicit; Angelo Herminio ac patris umbra interpretibus. Exornata sunt omnia per personas symbolicas; quarum studium summum erat sæculis superioribus, inprimis inter Italos, Platonicæ philosophiæ amore et Dantis exemplo. Itaque sub vitæ futuræ ingressum Error, Ignorantia, Veritas, Ratio, aliæque multæ Virtutes et Vitia, Bona et Mala, excubant. Ad res præteritas aditum faciunt tres portæ, quarum unam Cadmi filii tenent cum Poësi et Historia, alteram Fabula, tertiam Sculptura et Pictura. Ad res futuras autem patent portæ sex, quas custodiunt Prophetia, Somnium, Mania, Astrologia, Necromantia et Sortes. Alio loco (lib. XXIV) Narses dum Nursiæ moratur, quæ in Sabinis fuit, nunc Ducatus Spoletani urbs est, Sibyllam adit. Est vero in vicinis urbis locis inter Montis Victoris juga Lacus Sibyllæ dictus cum specu. Viam, quæ ad Sibyllam ducit, ornavit poëta symbolica vitæ humanæ repræsentatione secundum planetarum circulos et signorum cœlestium XII ratioHabitat Sibylla sub Capricorno et Aquario; in ejus palatio plures sunt oeci seu coenacula satis spatiosa; quorum parietes depictas exhibent res futuras per periodum nongentorum et sexaginta annorum certis rationibus astrologicis exactam; succedentibus novis figuris prioribus, quæ jam eventum rerum habuerant.

nem.

[ocr errors]

Cum Italorum vetustiorum inventis figmenta, quæ in epicis poëtis Hispanis et Lusitanis occurrunt, admodum conspirare, ex Cervante (in Don Quixote) suspicari licuit, et vero etiam a Diezio, viro doctissimo et amicissimo, accepi. Inter alios nobilissimi e recentioribus Lusitanis poëtæ, Comitis de Ericeira, in Henriqueide, qua Regni Lusitani per Henricum primum Comitem Lusitaniæ exordia exponuntur, episodium meo rogatu interpretatus est, quod lib. 1 et 11 continetur: Henricus ingressus antrum fatidicum, cujus aditum obsident monstra ad visum et auditum horrenda, prospicit vestibulum templi seu palatii, cujus porta variis hieroglyphis et emblematibus exsculpta est, quorum argumentum faciunt res futuræ. Interiora ædis exornant primum statuæ ex ære XXIV regum, qui in Lusitanis regnaturi

sunt, usque ad Joannem quintum, subjecto cuique titulo et carmine, tum aliarum statuarum magnus numerus, tabulæ pictæ aliaque multa, quibus regum Lusitanorum futura soboles, viri illustres, et facta præclara repræsentantur. Sub egressum ex spelunca in Sibyllam incidit Henricus, quæ, ubi preces eum facere jussit, tripodi aureo insidens, tribus voluminibus, quæ scilicet ex novem Tarquinio olim oblatis supererant, explicitis, lyraque triangulari tacta, suos casus narrat, tum res exponit deinceps a Lusitanis gerendas, Indiam inprimis utramque navigatione patefaciendam. Sub discessum tria talenta a Tarquinio olim pro libris accepta Henrico in manus tradit, ut inde B. Virgini sacram ædem exstruat.

Nec minus mirum et a solita rerum natura recedens est Camoësii inventum. Nam Vasco da Gama (Cant. x) a Thetide in altum montem evectus omnia terrarum regna, inprimis Indiæ, in globo descripta prospicit, et Lusitanorum fata a Dea monitus addiscit. Idem paulo ante (Cant. v) ex Adamastore, genio Promontorium Bonæ Spei obsidente calamitates navigationis audierat, et Cantu II ad Virgilii exemplum Æn. 1, 227 seqq. Jupiter Veneri Lusitanorum res secundas prædixerat.

Quod primo loco e Camoësio narravi, commentum comparari aliquo modo potest cum Miltoni notissimo episodio (lib. XI), etsi hoc ad probabiliorem rationem attemperatum est. Deductus in clivum a Michaële Adamus prospectum habet orbis terrarum et a comite rerum futurarum expositionem discit. Vestigiis ejus satis obsequiose institit Noachidis auctor.

A magicis præstigiis et incantamentis retraxit et ad veterum vestigia legenda revocavit alios ipsa argumenti, in quo versabantur, interdum temporum quoque et hominum, inter quos vivebant, natura. Hi fere ad visa ac somnia delapsi sunt, quibus futuros casus prædictos exhiberent, aut Palatium Fatorum commenti sunt, rem ad exornandum satis obviam. Intra idem commune multorum inventum substitit auctor Henriadis. Nam emota a S. Ludovico mente Hen

ricus abreptus peragrat coelum ac sidera, regiam Dei, Tartarum et Elysium, tandem, ubi ad Fatorum palatium pervenit, eorum, qui nascentur, simulacra et edλa dispicit; omnia tractata sunt arte satis vulgari, et argutius multo repetita in Aurelianensi puella; nisi quod præclarus locus sequitur, ubi Henrici posteritatem enarrare orditur. Inventi novitatem ut in reliquis carminis partibus ita et in hac desideres in Columbiade (Colombiade de Madame du Boccage Chant IX). Zamæ anima ad Columbum de cœlo delapsa non modo futuros Columbi casus sed totius Europæ fata satis ab argumento aliena exponit. Puella Aurelianensis Capellani non minus laborat in eo episodio (Lib. VIII), quo in antro Marculphi eremitæ, per visum precibus et novendiali sacro efflagitatum, Regi Carolo cum sociis futura fata angeli voce enarrantur. Miris modis Veritatis seu Fatorum verius Templum descripsit explosus a plerisque poëta Gallus (Desmarets Clovis Chant IV). Clotildis a S. Virgine eo deducta in crystallinis parietibus futura diserte satis cognoscit. Necromantia uti bonus Ronsardus (in Franciade Liv. IV) non refugit; et ad Silii fere exemplum Alarico, dum per ca loca copias ducit, antrum Cumanum ingresso Sibylla in conspectum prodiens futura fata aperit (Alaric ou Rome vaincue Liv. X).

Est Melita, carmen epicum, auctore Gallo (Privat de Fontanilles, Malthe, ou L'Isle-Adam etc. Par. 1749), qui sibi egregie in eo placet, quod in Pandæmonio aliquo Equitum Rhodiorum fata a Satana aperiuntur, qui Insuladamum se arbitrum orationis habere ignorat. Neminem tamen vidi inter Gallos ingenio magis luxuriante, quam, quem nunc commemorabo (Le Moine, S. Louis, ou la Ste Couronne reconquise). Apud hunc primo (lib. iv) Necromantes Ægyptius Manes evocat, ut Sultano prædicant belli exitum; quod vero in eo novitate sua placet, est, quod circa Memphim ad Pyramides et inter Regum sepulcra ista sacra parantur; tum (lib. VIII) S. Ludovico visum objicitur, quo in cœlum abreptus munitiones cœlestes, non male versibus aliquot descriptas, intrat, per plures sphæras ac cœlum

« PreviousContinue »