Page images
PDF
EPUB

dita sunt omnia. Enimvero ita ad miraculum adducta res est, si, cum iter ingressi essent jam sub diluculi tempus : * primi sub lumina Solis et ortus' v. 255, nunc ' Aurora jam in coelum altius' evecta, die certo ac claro exorta, intra tam breve temporis intervallum tantum viæ spatium fuit peractum.

Videamus nunc alteram rationem, ut non eadem nocte peracta esse omnia dicantur. Est ea a Cerda proposita, e qua alii petiere; peragi iter intra xxiv horas, sacrificium noctu inchoatum; statim inde sub ortum Solis iter initum, consumtum in eo diem posterum cum nocte insequente usque ad alteram Auroram.' Verum nunc in versibus 535 sq. aut ad eosdem scopulos adhærescimus, ut iter, sub ortum Solis initum, Sole orto per tot loca jam continuatum sit; aut dicendum est, iter per totum diem insequentem jam continuatum esse usque ad alteram noctem : 'Nox ruit, Ænea.' Habet hæc interpretatio primo eam statim difficultatem, quod communi veterum mori et opinioni repugnat, qua, quæ ad sacra magica et res inferas spectant, referuntur omnia ad noctem. Condonemus tamen hæc. Aurora jam 'medium axem cursu trajecerat,' esto Aurora ipse dies, 'Hws, eritque, jam dies medius : satis magnum nunc quidem itineri per loca infera datum est tempus Æneæ; verum nunc statim post diem medium Nox ruit, Ænea :' h. e. advesperascit. Sane quidem nor quoque ruere dici potest: de quo nemo dubitet, sic sup. JI, 250 · Vertitur interea cælum et ruit oceano Nox.' vIII, 369 · Nox ruit, et fuscis tellurem amplectitur alis. Ita, etiam dies oriens ruit inf. x, 256. Verum Sol quoque occidens ruit (lib. III, 508) ' et montes umbrantur opaci ;' et de vere jam exacto Georg. I, 313

cum ruit imbriferum ver, Spicea jam campis cum messis inhorruit' etc. Ruunt enim et ea, quæ imminent, et ea, quæ in exitu sunt. Itaque in versn Basilii (Anthol. Lat. Tom. II. p. 306) ‘nosque peracta fuit viri docti ex Virgilio emendant ruit.

Non male itaque Servius : ‘si per diem sacra celebrabantur, ruit est, imminet; si per noctem, finitur.' In voce Nox ruit adeo non laboramus: constituendas est

sensus e ceteris. Enimvero quam bene die medio nox ruere dicatur, videant alii.

Hac igitur via non magis expeditum vides iter, quam altera. Restat itaque, ut fateamur, aut nos non satis commodam interpretandi poëtæ rationem tenere, aut poëtam sibi ipsi haud constare, aut poëtam omnino temporum rationes haud curasse. Et ultimum hoc præstare ceteris videri dixi, nec certas temporum notas eum apponere voluisse. Ita nec infra in reditu ad superos certas temporis notas adjecit. Itaque de eo nec esse laborandum dixi; aut saltem licebit cuivis statuere pro sensu et ingenio suo.

EXCURSUS XII.

DE SALMONEO.

VI, 585—594. De Salmoneo consulendi Apollodorus et Hyginus. Etiam hæc fabula, dum a multis tractata est, a tenuibus initiis latiora deinceps incrementa accepit. Homerus quidem Odyss. 1, 235 Salmoneum auúuova, clarum, simpliciter memorat, tanquam heroëm. Celebratus ille fuit propter opes et natam inde magnificentiam et arrogantiam : uti Aloidæ vasti corporis robore ferocientes. Nunc ille secundum nonnullos superbia elatus quadrigis, tanquam Deus aliquis, inveclus per Elidem honores divinos affectabat. Pro ferro prisci homines ære utebantur; itaque currum ejus æreum exhibuisse debet antiquus poëta. Solum ex ære factum subjecere alii. Equi xadxótodes vulgari poëtarum usu frequentantur ; iidem xaaxoxgotos. Facile hæc poëtas ad mythum deducere potuere. Cum æris strepitu fulminis et tonitruum imitationem affinxerunt alii; quod secutus est Virgilius. Aliter rem tractarunt alii. V. Apollodor. 1, 9, 7, ubi pelles induratas, Búpras fengajuévas, cum lebetibus ex curru suspensas per solum tractat. Agnoscis luxu

rians poëtarum veteres fabulas ornantium ingenium. Aliter ornatur fabula apud Servium ad h. 1. Adde Diodor. in Exc. Virt. p. 546. Accessit tandem et illud, urbem Salmoneam ab eo conditam fulmine conflagrasse ap. Apollod. 1. c. et Notas p. 146. Notabile tamen hoc, quod Virgilius maluit Salmoneum laudare, quam Remulum, Albanorum regem, similis impietatis reum. V. Victor 0. G. R. 18 et ibi Not. Dionys. 1, 71. Scilicet obscurioris hic erat nominis; et poëta fabulas melius laudat e Græca antiquitate, quam ex Romana: quippe quæ nec parem auctoritatem nec gratiam aut venustatem habent.

Ceterum divinis honoribus, quos imperatoribus adulandi studium detulit, obtrectare his versibus poëtam sine dubio pronuntiat Jos. Wartonus. Infinitum esset, si similes Interpretum argutias enumerare vellem omnes ; itaque prætermittere plerumque soleo. Sed, si semel ad hæc descendere velis, non tam hoc, quod a Maronis ætate adhuc alienum erat, quam potius illud monendum erat: vel ex hoc loco satis patere, divini honoris conferendi morem nihil commune habuisse cum opinionibus de divina natura, Deorumque numine; quod vulgo putant. Civilis seu politica erat institutio, cum summis aliquem honoribus afficere vellent, quandoquidem ille summo inter mortales erat loco adeoque nihil, quod quidem humanum esset, addi poterat, nisi ut honorem modo ab heroum ordine modo a Deorum loco et nomine ei peterent; nihil amplius ea re quæsitum. De hujus igitur honoris, qui nobis adeo insolens videtur esse, vi et significatu nemo facile dubitare aut philosophicas et theologicas notiones cum eo honore conjungere potuit. lidem illi, qui honores divinos magnis viris vel potentibus deferebant, agpoverunt impietatem in eo, qui Jovi se assimulare vellet, ut in bac ipsa de Salmoneo fabula patet.

EXCURSUS XIII.

ANIMARUM ORIGINES ET FATA.

VI, 724—751. Hic jam manifeste poëta veterum philosophorum, inprimis Pythagoreorum et Platonicorum doctrinam (Indoctum enim est commentum, quod ex Servio afferunt, ab Epicuro hæc esse petita. Cf. Not. ad v. 265), sed suo ingenio et ad poëtices naturam accommodate, exponit. Sed ne Maroni inferamus aliena, ante omnia ejus mentem exquiramus, quanquam id interpretatione maxime factum jam est. 1

In vss. 724—727 animum mundi omnia permeantem describit; quam æthereæ et igneæ naturæ credidisse videtur (certe tò vontò æthereo corpore tanquam vehiculo indutum alienum a Maronis mente est) cum Stoicorum parte; nam v. 730 subjicit: 'Igneus est ollis vigor et coelestis origo' (Eadem opinio exposita in So. Scip. ap. Cicer. c.3 ‘hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quæ sidera et stellas vocatis,quæ divinis animatæ mentibus' etc.). Ducte ex hac mundi anima vite animantum hominumque v. 728.729 (tanquam particulæ decerptæ : divinæ particula auræ;' ut adeo per hanc ipsam ex divina natura emunusse videri debeant). Ab hac origine animæ vitales (multoque adeo magis animæ hominum ratione præditæ ; quibus purioris ætheris pars inesse debet) habent naturam ætheream (conf. Ge. IV, 218 sqq., ubi idem dogma, sed aliter deflexum in illam sententiam, ut animæ corpore sejunctæ heroum, puta, sapientum et bonorum virorum, tanquam ex hujus vitæ sanctitate jam satis puræ, in sidera ac cælum recipiantur; quæ jam Ægyptiorum fuit doctrina de puris animabus, secundum solennia verba ex

NOTA.

* Disputatum est de his a Wytten- losophorum doctrina de vita et statu bach in Diss. quæ fuerit veterum phi, animarum post mortem. 1787.

Euphanto apud Porphyr. de Abstin. iv, 10; ea enim in hanc sententiam accipi debere probabiliter Jablonskium docuisse video Panth. p. 32 sqq.), sed corporis contubernio ætherea vis obtunditur ac debilitatur v. 720.722, unde animorum perturbationes et cupiditates v. 73.734. Vitia vero hæc a corporis contagio contracta anima sese tam alte insinuant, ut ne tum quidem, cum a corpore morte sejuncta est (et hoc genuinum Platonis dogma : v. Phædon. p. 61 c. n.), er anima excedant (nam illud poëta non attingit, quod jam in hac vita purgatio expleri, saltem inchoari, potest, cum per philosophiam tum per teletas) v. 735—738; Itaque in inferis locis purgatione opus est, qua vitia ista (animorum cupiditates et perturbationes, curæ, iræ, libidines) eluantur et eximantur 739. 740 (neque enim parti rationali plenam et perfectam felicitatem contingere posse videbant, nisi ab istis morbis ac vitiis liberatæ : cf. Brucker. T. 1, p. 713–719). Fit purgutio vëre, agua, igni v. 740.741. 742 et ibi v. Not. (nec definit poëta, qua in Inferorum parte. Scilicet is Hades est, Ægyptiis jam olim Amenthes, v. Plutarch. de Is. et Osir. p. 362 d., ubi interpretatio, esse eum tòy nabóvta xai Scłóvta, referenda videtur ad descensum animarum et reditum in nova corpora). Purgatio porro subeunda est omnibus v. 743. Nam, de heroum, philosophorum, et bonorum animabus quæ Plato addit, poëta tacet; nec adjicit, quid de iis fiat, quibus tam alte labes ista insidet, ut elui nequeat, qui tamen plures numero esse debent; scilicet hi jam ante in Tartarum erant detrusi. Hoc vero, si modo a poëta est, addit: a crassioribus sordibus liberati, ad Elysium mittuntur, sed pauci, ii scilicet, quibus inusta vitia elui possunt, eo perveniunt. 743. 744. Absolvitur hic, si poëtæ versus hi sunt, purgatio, animæque in pristinam puritatem ætherea naturæ restituuntur. 745. 746. 747. Post mille annos (non definitur, purgationisne, an, ea peracta, mille annis inter Elysii delicias exactis) animabus his omnibus (748) nora corpora sunt ingredienda ; quod antequam fiat, Lethe bibendu est, 748751, qui amnis Elysii fines præterlabitur (705). Illud igitur non declarat poëta, si, post reditum hunc in

« PreviousContinue »