Page images
PDF
EPUB

cus.

Plutonis regno judices constitutos esse suspicari licet. Æacus vero ultimus accessit, forte ab Homerico aliquo poëta surrogatus, in Achillis honorem, cujus avus erat Æa

In Axiocho duo tantum in Campo Veritatis sedent judices, Minos et Rhadamanthus; at in Gorgia (p. 357 A. Frf. Steph. p. 524 p.) tres : Asianos quidem judicat Rhadamanthus, Europæos Æacus, Minos autem étiorexpivei, recognoscit et regit judicia istorum ; et in Apolog. Socr. sub f. cum tribus illis Triptolemus et alii heroës, qui juste vixerunt, judicia inter animas exercent.

Post hos omnes nova ratione Virgilius judicium hoc ex Romano judiciorum more ordinat. In causa capitali judex quæstionis sedet seu prætor, quæsitor, cui ea quæstio sorte obtigit (nam de quæstione extra ordinem mandata hic non agitur), sive is, cui ille delegavit quæstionem. Assident ei judices selecti, qui, sortitione nominum ex decuriis a judice quæstionis facta, causæ cuique contigerunt. Fit judicium et de causa cognoscitur. Audit Quæsitor dicentes causam, interrogantur testes (vitasque et crimina discit;' nam docere, discere, nosse causas, vocabula juris propria sunt); mittuntur judices in consilium, feruntque sententiam.

Ad hunc itaque modum poëta faciem judicii constituit. Videamus de singulis. "Nec vero hæ sine sorte datæ, sine judice, sedes,' sed potius judicum sortito datorum sententiis. Hinc Quæsitor Minos urnam movet, sortitur judices. Male hoc ad causarum sortitionem referunt Servius, Pompon. Sab. et alii. Poterat vel Senecæ imitatio errantes revocare Herc. fur. 731 “Non unus alta sede quæsitor sedens Judicia trepidis sera sortitur reis. Aditur illo Gnossius Minos foro, Rhadamanthus illo, Thetidis hoc audit socer.' Ad sortitionem causarum, quo ordine inducendæ sint, respicit idem Agam. 24 quos—Quæsitor urna Gnossius versat reos.' Idem alio loco: 578 ' et qui fronte nimis crimina tetrica Quærunt ac veteres excutiunt reos, Flentes Eurydicen juridici sedent.' Sic quoque apud Propertium Æacus sedet quæsitor et sortitur judices : iv, 11, 19 · Det pater hic umbræ mollia jura meæ' (Pluto mitem de me sententiam ferat);

• Aut si quis posita juxta sedet Æacus urna, In mea sortita vindicet ossa pila' (h. aut quæsitor ab eo extra ordinem datus cognoscat de me: 'pila sortita' de sortitione judicum facta, pilis in urnam conjectis. · Vindicare in ossa' insolenter dictum, ut alia a Propertio).

Assideant fratres; juxta Minoia sella ; et Eumenidum intento turba severa foro.' (Sint assessores fratres Rhadamanthus et Minos : f. fuit: ' Assideat frater, juxta et Minoia sella,' sc. sit, stet, pro ipso Minoë). Porro Quæsitor Minos, sortitione judicum facta, 'silentum Concilium vocat,' die dicto citat reos ad judicium (conf. Var. Lect.), 'vitasque et crimina discit,' audita utriusque partis oratione.

Jam Rhadamanthus longe alio loco ac modo constitutus est in Tartaro; non tam judex aut magistratus, qui quæstionem exercet, et causas capitales persequitur; ut Minos; sed qui Triumvirorum capitalium more sententias judicum cxequitur, supplicium sumit, et idem de inferioris ordinis hominibus, furti, grassationis, sacrilegii, reis cognoscit; itaque idem tormenta adhibet, scelerum convictos quæstione admota fateri cogit occulto perpetrata : v. 566. ' Gnossius hæc Rhadamanthus habet durissima regna, Castigatque auditque dolos, subigitque fateri, Quæ quis apud superos, furto lætatus inani, Distulit in seram commissa piacula mortem.'

Iisdem judicibus apud Inferos alii aliter usi sunt; nemo liberius Luciano in Cataplo et alibi. Proxime ad Maronem, ut tamen Principis Romani cognitionem adumbret, Statius Theb. viii, 21 sq. “Forte sedens media regni infelicis in arce Dux Erebi populos poscebat crimina vitæ.-Stant Furiæ circum variæque ex ordine Mortes, Sævaque multisonas exercet Pana catenas' (tanquam apparitores, carnifices, servi publici). * Fata ferunt animas et eodem pollice damnant (Parcæ s. Moipa accusant et rapiunt animas ad tribunal Plutonis, et accusatione sua movent judicem, ut reos condemnet: pollex' referendus ad gestum dicentis. Notus, 'infestus pollex'). • Vincit opus' (incredibilis est causarum multitudo). Juxta Minos cum fratre verendo

Jura bonus meliora monet (tanquam Jureconsultus aliquis, qui Principi cognoscenti adest seu assidet in consilio) regemque cruentum Temperat.'

EXCURSUS XI.*

ORGIA BACCHICA POETARUM USIBUS INSERVIENTIA.

vi, 517—519. ` Illa,'(Helena) chorum simulans, evantes orgia circum Ducebat Phrygias ; flammam media ipsa tenebat Ingentem, et summa Danaos ex arce vocabat.' Commendavi in Nota hoc, sen antiquioris seu nostri poëtæ, inventum, quod probabilem aliquam rationem apponit, quomodo fieri potuerit, ut Helena face ex arce sublata Achivis signum daret urbis capiendæ. Inter orgia enim noctu habita facibus accensis inter discursitationes bacchantium facile latere potuit perfida mulier facem exitiosam tollens. Nec male Bacchicus thiasus convenit nocti inter tripudia et cantus exactæ, cum obsidionem solutam esse crederent Trojani. V. Quint. lib. xiii pr. cum omnino solenne sit poëtis, gaudia et choreas in lætitia publica cum thiasis Bacchi aut comparare aut confundere; arripiuntque illi hæc tanto cupidius, quia nec in poesi nec in coelatura quicquam est, quod plura magisque variata ornamenta suppeditet. Poëtam ad phantasma hoc adducere potuit, vel unus Euripidis locus in Troad. 542 ad 554. Enimvero est alia observatio, quam adjungam ad inventum Maronis tanto melius perspiciendum. Tragicorum mos fuit, tum etiam aliorum poëtarum, utendi orgiis Bacchicis ad exequendas res occulta fraude peragendas. Sic apud Euripidem in Antiope Dirce, discursitatione per sylvas inter orgia, potita erat Antiopa (qua de re disputata vide ad signum Tauri l'arnesii quod vocant, Antiquar. Aufsätze ii St. p. 206 seqq.) Sic in Ino Eu

ripidis Athamas, superinducta altera uxore Themistene, resciscit Inonem in Parnasso bacchationi interesse, et ea sic deprehenditur: cf. Hygin. f. 4. Etiam in Athamante et Phrixo Sophoclis orgia Bacchi ad furorem injiciendum fuisse adbibita intelligitur ex iis quæ apud Hygin. et alios leguntur. Fuit quoque Helena a Paride inter orgia Bacchica rapta apud Lycophr. 106, ubi v. Schol. ad 93. Etiam in fabulis, quæ dýuvia inscriptæ erant, qualis Sophoclis fuit, Thoantem patrem Hypsipyle inter orgia Bacchi incolumem abduxerat: narrat rem ornate Valer. Fl. I, 264 sqq. Et in insula Scyro Achilles inter foeminas latitans deprehenditur ab Ulysse tripudiis inter orgia : v. Statius Achill. 1, 593. 608. 11, 152. Ne Proetidum sanationem per orgia institutam a Melampode commemorem apud Apollodor. 11, 2. extr. Manifestum fit, e Tragicis profecisse poëtam in loco præclaro inf. vii, de Amata, quæ Laviniam filiam Turno promissam nuptiis cum Ænea subducere volens : 385.' Quinetiam in sylvas, simulato numine Bacchi - Evolat, et natam frondosis montibus abdit; Quo thalamum eripiat Teucris, tædasque moretur : Euæ Bacche, fremens, solum te virgine dignum, Vociferans' etc.

EXCURSUS XI.**

*

TEMPORA DESCENSUS ÆNEÆ AD ELYSIUM,

[ocr errors]

535-539. Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis Jam medium ætherio cursu trajecerat axem : Et fors omne datum traherent per talia tempus; Sed comes admonuit, breviterque affata Sibylla est : Nox ruit, Ænea ; nos flendo ducimus horas.' Obscura est in his temporis notatio; multoque magis, si superiora et totum rerum narratarum ordinem expenderis. Scilicet difficultatem facit hoc, quod tempora descensus ac reditus ex Inferis a poëta

non diserte satis constituta sunt. Sumere licet duo : alte-, rum, una eademque nocte hæc geri, alterum noctibus diversis; atqui utrumcumque ponas, sunt, quæ parum conveniant. Ex notionibus veterum satis constat, quicquid ad Deos inferos, ad Manes, ad sacra magica, spectaret, ad noctem referri; die orto omnia hujus generis finiri solent. Cum ortu solis Manes ad loca infera redeunt, v. c. sup. lib. v, 738. 739. 537. Cf. ad vi, 255. Homericos versus compara Odyss. II, 220. 0, 226. Ad communes itaque notiones etiam interpretatio est moderanda.

Ipse poëta temporum notas dedit has, sacrum fieri noctu : 252 nocturnas inchoat aras.' Tum litatur, sacrum fit ratum, preces exaudiuntur, aditus ad loca infera patet: 'primi sub lumina Solis et ortus' 255—et confestim viam ingrediuntur Æneas et Sibylla ante diem ortum. Peragrata sunt loca inde a primo ingressu ad Plutonis regiam quæ prospicitur, et a læva Tartarus: tum interponitur 536 ' Hac vice sermonum' (inter Æneam et Deiphobum) roseis Aurora quadrigis Jam medium ætherio cursu trajecerat axem.' Itaque Sibylla affatur eos: 'Nox ruit, Ænea; nos flendo ducimus horas.'

Si verba poëtæ interpretando sequeris, non nisi de eadem illa nocte accipi hæc possunt, qua sacra, cum ipso descensu, facta sunt. Exigunt hoc rationes grammaticæ. Aurora facit decursum suum quadrigis ab oriente evecta non alio modo quam Sol, qui eam subsequitur. Ergo ea- quadrigis roseis cursu ætherio trajicit coelum. Nunc ea trajecerat jam axem medium :' esse axem coelum, dubitari nequit; medium urem Romano more non præcise ad mediam coeli partem revocari, sed omnia dici media, quæ sunt intra extremos fines, multis virorum doctorum notis ad multos auctores monitum est; intelligenda adeo poëtæ verba erunt de die orto post diluculum jam depulsum. Et si subjungitur: 'Nox ruit, Ænea,' hoc ex ipsa re, quod bona interpretatio postulat, erit accipiendum, verbis non severe exactis : Nor abiit, dies jam exortus est; etsi sensus facile unumquemque doceat, duriter hoc dictum esse. Ita sane grammatice expe

« PreviousContinue »