Page images
PDF
EPUB

doctissimo poëtæ, non defuisse, unde materiam carminis

sumeret.

EXCURSUS IV.

VESTIS CUM RAPTU GANYMEDIS INTEXTO.

v, 250-257. Talium vestium, arte inprimis Babyloniorum et Phrygum celebratarum, cum ζώοις ἐνυφασμένοις, intextis figuris ac signis, usus olim frequens esse debuit. Exemplum sit vestis Sybaritica in Mirabil. Auditionib. c. 99: poëtæ quidem in earum argumentis enarrandis operam ponere amant. Nostro poëtæ præivit Apollonius 1, 721 sqq. in Jasonis læna, et is, qui nimis copiosus in veste tori conjugalis Thetidis ejusque argumento est, Catull. Epithal. 50 sq. Ex Apollonio et hoc Virgilii loco sua adumbrarunt Valer. Fl. 11, 409 sqq. Silius xv, 421 sq. cf. XIV, 657 sqq. (Est quoque in Euripidis Ione locus, qui de veste picta accipitur, in templo Delphico v. 190 sqq. De veste quidem, quibus parietes inducti sint, vix licet accipere. Chorus spectantium stat ante ædem (vid. 223. 238). Saltem de velo obducto in atrio agi dicendum erit; etsi rem nondum satis expeditam esse sentio; alia enim ad picturam in pariete revocant. Docte emendavit et illustravit locum nuper Wakefield in Tragoediar. Dilectu.) Omnibus dux factus est Homerus, in Laodices tela Iliad. r, 125 sqq. Ad pateræ cœlaturam Virgilii locum transtulit Statius 1 Theb. 548 sqq. Virgilium in pictura æmulatus esse fertur Michael Angelus Bonarrota: cujus plura extant apographa ære expressa: quæ hic commemorare nihil attinet; ut nec gemmas ejusdem argumenti, quas nunc in Catalogo ectyporum Tassie memoratas videre licet. At in Virgilio argumentum picturæ quale tandem esse dicemus? Primo aspectu duplex esse videtur: primo Ganymedes venatu feras prosequens;

tum idem ab aquila raptus, dum sublimis in aërem fertur, allatrantibus infra canibus. Forte tamen dicere præstat: priora valere ad ornatum poëticum et verum argumentum esse habendum, quod e venatu, seu inter venantum turmas puer ab aquila raptus in sublime fertur. Firmat judicium Statius Theb. 1, 548 sq. Hinc Phrygius fulvis venator tollitur alis; Gargara desidunt, surgenti et Troja recessit. Stant moesti comites, frustraque sonantia laxant Ora canes, umbramque petunt, et nubila latrant.' Hac specie ex venatu rapti Ganymedis, allatrante infra cane, statua est apud Hispanos, in regia villa S. Ildephonsi (v. Caimo Vayo Italiano Tom. II p. 141) et Romæ aliud signum, refectum et sartum a sculptore Pacetti (v. Guattani Monimenti inediti 1786 p. 76). Extat quoque signum rapti ab aquila Ganymedis in Atrio Bibliothecæ S. Marci Venetiis (v. Zanetti delle antiche Statue etc. Tom. II. 1. 7.) ductum forte a Leocharis signo apud Plinium XXXIV, 19, 11 'Leochares (fecit) aquilam sentientem quid rapiat in Ganymede, et cui ferat, parcentem unguibus, etiam per vestem.' Adumbrata est eadem res simili modo in numis Dardaniorum, Geta imperante (cujus generis unum videbis expressum in Cabinet du Duc d'Orleans inter ornamenta Tom. 1, p. 48) et in alio numo Iliensium: vid. Eckhel Doctrina numor. vet. P. 1. Vol. 11. p. 486. Diversa rei specie est alius Iliensium numus in Museo Arigoni (ibid. laudatus p. 484) in quo aquila Ganymedem e capillis prehensum rostro sublimem fert. Sed prior illa, elegantior, ratio merito prælata etiam in mundo muliebri ex auro occurrit apud Com. de Caylus (Recueil d'Antiquités Vol. 11. pl. XLVII). Alias solennis est Ganymedis exhibendi ratio, ut ille stet vel sedeat astante aquila. Ejusmodi signa extant plura; stantis quidem in Museo Pio Clementino Tom. 11. tab. 35 præclaro opere et excellenti inter cetera, tab. 36. ibid. in palatio Lancellotio, in palatio Farnesio, apud Cavacepp. Tom. I. tab. 13. in Museo Florent. Tom. III. tab. 5. Est autem fabula ex iis, , quæ tenuissima primordia habuere, nata ex antiqua formula declarandi pulchritudinem: amatum esse aliquem a Diis, a

Diis esse raptum. Conf. ad Apollod. pag. 532. 3. Cretica omnino fabulam esse originis discimus e lib. 1 de Rep. Platonis pag. 636. Si tamen Homerum audias, Trojanæ originis habenda illa esse videtur Iliad. E, 265 sq. r, 231–235. Disertior est narratio in Hymno in Ven. 203 sq.

EXCURSUS V.

DE LUDO TROJE.

v, 545 sqq. Ex elaboratissimis poëtæ locis esse arbitror locum hunc de Ludo Trojæ, quo Romanis suis inprimis probare debuit hunc librum, cum ludicrum hoc, per nobiles pueros (eunaτgidas) celebrari solitum, summo haberetur honore, sæpiusque ab Augusto esset exhibitum. Conf. Suet. Aug. 43. Dion. XLVIII, 20. XLIX, 43 et viros doctos ad illa aliaque loca. Vidit quoque acute Eckhel memoriam talis ludi in numo Caii Cæsaris servari: Doctrina numor. vet. Vol. VI, p. 170. Ductum utique illud ab antiqua saltatione armata, pyrrhiche, ipxσ vóλ, cujus originem ex Creta petere solent scriptores; etsi illa omnino priscæ hominum vitæ in Græcia communis esse debuit. Quod si a Trojanis temporibus deductum illud est, debuit profecto ab initio curule esse. Equis enim aliter illa ætate uti nesciverunt, ut satis ex Homero liquet. Debuit etiam ex ejus temporis more cum auriga insistere currui naρaßárns, ut per totum Homerum fieri solet; unde hoc aurigandi genus Tpaixiv digelar appellasse putandus Xenophon Cyrop. v1, p. 322 ed. Lond. Quæcumque tandem rerum morisque vicissitudo fuerit, ad ludum equestrem nobilium puerorum res deflexit, quo primo decursus equester agebatur, tum prælium equestre adumbrabatur. Ut autem poëtæ in inveniendo artificium recte teneas, tenendum est, Virgilium non attigisse decursum armatorum circa tumulum, quem antiquus funeris

celebrandi mos et Homeri exemplum, Odyss. 2, 68 sqq. cf. Iliad. 4, 13 sqq. postulabat: cf. inf. XI, 188 sq. Stat. VI Theb. 213 sqq. adde quæ Vignolius ad Columnam Antonini Pii disputavit c. 9 super anaglypho stylobatæ, quo militaris decursatio equestris exhibita est, cujus partem in Edit. Justic. lib. 111 En. translatam video; ad quam v. Saxium. Hunc itaque cursum óλírny solerti animo melius ad Ludum Troja, novum et intactum ab aliis poëtis ludi genus, transtulit.

EXCURSUS VI.

CLASSIS TROJANA INCENSA.

v, 604 sqq. Hic primum Fortuna fidem mutata novavit.' Sequitur locus de incensa classis Trojanæ parte: quæ res et ipsa historica fide superstructa jucunditatem Romanis lectoribus afferre debuit; quo magis ita vedea érúμio óμoła sibi apponi videbant. Nam fuisse scriptores, qui traderent (ws λéyovoí tives), naves aliquot Trojanas a mulieribus combustas, etiam Dionysius meminit lib. 1, 52. Factum id esse in locis circa Menden et Scionen in Thessalia auctore Æthylla, Priami sorore, a Protesilai copiis captiva in Thessaliam abducta, (addiderat sorores Astyochen et Medesicasten Apollodorus) apud Cononem traditum legas Narrat. 13. add. Stephan. Byz. in Exiv. Alii scriptores facinus hoc mulierum Trojanarum, dum captivæ ab Achivis ducerentur, in Italia ad Crathin, circa Sybarin, perpetratum tradiderant; Setæam foeminam facinoris auctorem edidit Lycophron. 919 sq. add. Stephan. Byz. in Σntaïov quæ narrationis diversitas unde orta sit, facile doceri potest. Scilicet primum rem nonnulli (v. Strabo v1, p. 262 B. adde Schol. Lycophr. ad v. 921) ad Nexthum fl. supra Crotonem transtulerant, quasi ab initio Navadov dictum, etiam prop

terea, puto, quoniam non longe abest Crimisus fluvius cum altero illo Siciliæ juxta Entellam, nec longe ab Ægesta, confusus. At alii simili lusu in nominis origine Caiete naves incensas tradiderant. Aurel. Vict. O. G. R. 10: At vero Cæsar et Sempronius aiunt, Caietæ cognomen fuisse (nutrici Æneæ), non nomen, ex eo scilicet inditum, quod ejus consilio impulsuque matres Trojanæ tædio longi navigii (h. e. navigationis) classem ibidem incenderint; Græca scilicet appellatione, άò тoũ xaiei, quod est incendere.' Tandem fuere multi, qui in Tiberis ostiis naves Trojanas aliqua Roma auctore combustas narrarent, quæ ipsa urbi Romæ nomen dedisset. Ita tradiderat auctor rerum Argivarum secundum sacerdotum, quæ Argis erant, annos, Damastes Sigeensis aliique; et, quanquam in ceteris diversus, Aristoteles ap. Dionys. 1, 72. Hos scriptores secutus est Plutarchus in Romulo pr. et de Mulierum Virtut. non longe a pr., et inter eosdem fuit Heraclides Lembus. V. Solin. c. 1. Festus in Romam pag. 455, ubi conf. Dac. et, quem nunc video disertum in his fuisse, Rutgers. Var. Lect. 1, 20.

EXCURSUS VII.

EPISODIUM DE PALINURO.

v, 833 sqq. Si quæras, quid poëta episodio hoc de Palinuro, quod a rei summa alienum videri potest, spectaverit, a doctrina poëtæ tale consilium repetendum esse videtur, quod Palinuri memoria in Italiæ Trojanorumque ad eam accessus originibus et historiis non erat obscura; promontorio etiam, ab ejus nomine insignito, ad sinum Veliensem, celebris; rem itaque satis memorabilem omittere noluit; eamque lib. VI, 337 sqq. inseruit, nunc præstruxit. Sed eadem narratione nunc commode poëta usus est ad rerum

« PreviousContinue »